Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD IOH. G. HERWARTUM.

NOBILIS et Magnifice vir, amice plurimum honorande, utrasque tuas, eodem tenore ad me datas, unâ cum Catalogo Bibliothecæ Serenissimorum Principum Bavariæ, recte quidem et satis mature accepi; erantque ea omnia mihi longe gratissima et singularem tuum atque sincerum et benevolum erga me affectum liquido ostendebant. Verum quod tardius respondeam quam debebam, mihi invito ob occupationes varias incidentes evenit. Acceperam tuas, cum in scribendis quam plurimis, tam in Daniam quam hinc inde in Germaniam literis, per filium natu maiorem dirigendis, quem ex Clementissima Cæs. Mai. Domini nostri clementissimi voluntate in Patriam pro adferendis residuis instrumentis, ablegavi, eram occupatissimus; cumque is unâ secum haberet literas Cæsareæ Maiestatis ad Magistratum Magdeburgensem, quibus clementissime rogabantur, ut quædam ex instrumentis meis Astronomicis, simulque Bibliothecam et meam supellectilem isthic relictam, huc per Albim in Bohemiam transvehi curarent, sperabam id intra tres vel quatuor septimanas confici posse, ideoque ubi libri mei advenissent, me promptius quosnam haberem vel desiderarem ex ijs, qui in Catalogo transmisso memorantur, perspecturum mecum statuebam, tum quoque nonnulla inter res nostras librarias et chartas inventurum, quibus tuis desiderijs pro tempore rectius satisfacerem, ideoque rescriptionem nonnihil data opera procrastinavi, existimans illud tritum locum sic inventurum,

Differ, habent parvæ commoda magna moræ.

Verum præter omnem exspectationem accidit, ut Magdeburgenses subterfugia quædam in literis Cæsareanis invenientes, de rerum mearum huc transportatione aliquamdiu hæsitarint, tandemque id officij prorsus detrectarint, ut necesse habuerit amicus quidam meus Magdeburgi, cui hoc negotium concredideram, mihi Magistratus illius loci tergiversationem indicare, misso huc proprio tabellario, quem mox in aulam Cæsareanam cum literis Magnifico Domino BARVITIO hæc significantibus amandavi. Is vero alias a Cæsarea Maiestate Magdeburgensibus denuo scriptas hisce diebus mihi retulit, quibus significantius et magis serio ijs mandatur, ut suis sumptibus in gratiam Cæsareæ Matis hanc operam præstent, quæ literæ ijs nunc adportantur. At quoniam Albis admodum declivis, imo quibusdam in locis vadosus est, ob diuturnam quæ antecessit siccitatem, ignoro, quam cito id fieri possit, ideo responsionem ad tuam epistolam non diutius protrahendam censeo, præsertim cum ante biduum a prædicto Magnif. Domino BARVITIO, communi nostro amico, omni honore dignissimo, per literas de rescriptione maturanda rogatus sim. Taceo nunc quod et alia inciderint non pauca, quæ præter voluntatem in respondendo me tardiorem reddiderunt. Præterquam enim quod plurimis curis tam domesticis, quam in structuris pro novo Observatorio atque Laboratorio ex Cæsareæ Matis clementissimo permissu, adornandis et urgendis indies distinerer, accessit et hoc, quod contagia luis epidemicæ arci Benachiæ appropinquantia Gynæceum meum (cum sexus ille alias natura sit timidiusculus) ita terruerint ut precibus eius auscultans, huc in aliam arcem Cæsareanam Girsitzam prope Albim tribus milliaribus Praga distantem secedere cum tota familia consultius duxerim, quæ transmigratio non parum otij mihi ad scribendum præripuit. His itaque et alijs de caussis (nolo enim nunc singula referre) cum factum sit, ut nolens volens rescriptione hucusque supersedere necesse habuerim, spero me apud te pro eo, quo præditus es, animi candore, excusationem et veniam reperturum, quod tuæ expeditioni non prius morem gesserim, ideoque hæc purgationis loco, eo latius præfari volui.

Nunc ad litteras tuas, et quæ simul missa sunt, venio, quibus hæc pro temporis occasione respondentia incidunt. Quæ ab initio attingis de Sacræ Cæs. Matis clementissimo erga me favore et studiorum meorum benignissima promotione, ita futurum, animum tibi præsagijsse, veridicus id equidem genius tibi suggessit. Nam ipsius Matem non saltem Cæsareum sed et paternum (modo sic loqui liceat) erga me gerere affectum, vel inde liquet, quod nuper bis per prænominatum Mag. Dominum BARVITIUM ad vicinum mihi Dominum Capitaneum Brandeisensem, de me clementissime perscribi mandavit, non saltem quoad ea, quæ salarium mihi benignissime deputatum, ubi et quando obtinendum concernunt, sed et insuper significari, ipsius Cæsaream Matem proprio motu de me clementissime sollicitam esse, ob pericula luis Epidemicæ, quæ Benachiæ invaluerunt, ideoque clementissime concedere, ut alio me reciperem, aut etiam Viennam usque, si sic lubuerit, proficiscerer, ubi de habitatione commoda et necessarijs ipsius Maiestas mihi tempestive et clementissime prospicere vellet. Quæ sane benignissimam et non vulgarem Cæs. Matis erga me affectionem haud obscure declarant; quod etiam subiectissimo animo quam gratissime accipio, et dabo operam, adiuvante Numine cœlesti, ut ea quæ ipsius Mati vicissim clementissime accepta et honorifica esse poterint, pro virili quoad vixero humillime et obsequentissime præstem. Licet vero iter Viennense ob longinquitatem et negotia mea necdum Benachiæ recte composita, modeste et humiliter excusarim (quod et ipsius Mati non displicuisse postea intellexi) tamen, uti dictum est, huc Girsitzam secedere non inconsultum duxi. Unde Benachiam subinde excurrere, atque structuras isthic pro me inchoatas urgere, quantum per me licet, non intermitto.

Quod de Patria mea mox subiungis, te non mirari, eam me neglexisse, cum ita fieri soleat, ego sane mea de causa nihil inde afficior, cum ibi esse Patriam, ubi bene et commode vivitur, censeam. Sed potius ipsius Patriæ causa doleo, quæ propterea apud cordatiores male audit, et audiet forsan diutius, quam nonnulli in ea huius mutationis machinatores prævidere aut credere potuerunt. Ut vero rectius perspicias, quam graves habuerim emigrationis huius causas, mitto fasciculum litterarum, eas per circumstantias exponentium, inter quas aliquæ sunt, occasionem, cur in Cæsareæ Matis ditionem transire maluerim, ostendentes. Casum vero hunc iamdudum a me prævisum fuisse, liber noster Epistolarum (quem te ad manus habere, ex prioribus tuis intellexi) innuere poterit, pagina 198 iuxta calcem et in principio sequentis. Cumque prævisa tela minus feriant, ego hanc sortis meæ vicissitudinem, utut hac invalescente ætate, et in tanta familiæ copia gravem, patientius et fortius fero. Addidi simul carmina quædam selecta ex quam plurimis in meam gratiam, postquam Dania excessi, a varijs hinc inde Poëtis concinnata; exspecto brevi plura, tum ab illustri Domino IOSEPHO SCALIGERO et Poëtarum nostri seculi antesignano, PAULO MELISSO, tum quoque alijs claris in Italia et Germania ac vicinis Regnis, vatibus; si qui in vestra Bavaria aut propinqua Augusta Vindelicorum sunt (uti esse non dubito) qui de Heliconis fontibus suaviter venas acuerunt, da operam ut numerum adaugeant. Fieri enim potest, ut aliquando ubi in mediocrem libellum excreverint, ea publicari sinam; ita tamen ut Patria et Rex virique in ea integri, quibus invitis talia mihi contigerunt, excusabile sint. Duo ultima Epigrammata, cum sæpe dictus Magnif. Dominus BARVITIUS Cæsareæ Mati nomine meo humillime ostendisset, quærendo an liceret ianuæ utrique novi Observatorij et Laboratorij marmori incisa imponere, ipsius Matas clementissime annuit atque sic fieri iussit. Quando otium a gravioribus occupationibus tibi fuerit, poteris et hæc et priora discessum meum e Dania attingentia, obiter perlustrare tibique reservare.

Sed his minus forte huc pertinentibus omissis, venio nunc ad ea, quæ Mathematica et Astronomica sunt, in quibus nostra utrinque versatur voluptas. Quod in dubio illo de ♀ stella a ☿ non eclipsata rationibus meis acquieveris, bene est, addo prioribus et hanc. Non in omni coniunctione ☿ et ipsius stellam infra hanc esse, sed nonnunquam etiam supra, sic postulantibus non saltem meis novis hypothesibus, quæ Terræ quietem stabiliunt, sed et Coperniceis mobilitatem eidem vel invitæ obtrudentibus. Quæ de motu Solis et Lunæ in prioribus innui, quæque a te solerter et circumspecte inibi expensa placuisse video, ita omnino se habere apparentiæ demonstrant, maioremque inesse Lunæ motui varietatem, quam hactenus perspectum est, convincunt. Recte sane de veterum observationibus censuram profers, eas crassa quadam Minerva acceptas esse, quam enim lata indagine ipsa fixarum loca, e quibus Planetarum observationes dependent, denotârint, inde patet quod non saltem ultra sextam gradus partem haud fuerint solliciti, sed ne hanc quidem ubique attigerint, immo nonnunquam vix semissem, prodentibus id etiamnum stellarum distantijs, quæ invariatæ permanent ipsorum numeris non accordantibus. Quid igitur, quæso, in cæteris subtiliori indagini obnoxijs præstare potuerint? Quare non iniuria dubitas de obliquatione Signiferi ab HIPPARCHO et PTOLEMÆO iuxta ERATHOSTENIS placitum retenta, atque hinc occasionem satis ingeniose invenis, cur PTOLEMÆUS ☾æ latitudinem maximam tertia gradus parte in □turis minorem, quam a nobis deprehensa est, statuerit. Atque hæc iamdudum penitius introspicienti mihi, dum latitudines fixarum, pro ratione variationis obliquitatis Eclipticæ alteratas esse deprehendo, quemadmodum Tomo I Progymnasmatum Astronom. e nostris e. 2 luculenter demonstro, attendi quod applicata inclinatione Eclipticæ maxima, quam ipsemet aliquoties accuratissime adinveni P. 23 M. 31½ ad eas stellarum declinationes, quas TIMOCHARES, HIPPARCHUS et PTOLEMÆUS recensuerunt, prodire eandem quam proxime latitudinem, quam etiam nunc habere deprehenduntur, alias non. Ex his itaque et similibus suspicari non immerito licet, non tam revera mutatam esse obliquitatem Signiferi, quam a veteribus illis, intra tertiam gradus partem non satis præcise determinatam. Ut vero inter plura exempla, dicto libro allegata, unum vel alterum huc advocem, primum id probant utræque stellæ illustres in capitibus ♊, Castor et Pollux dictæ, quæ paulo ante Tropicum æstivum veterum illorum temporibus versabantur, nunc autem eundem dimidio quasi signo prætergressæ sunt, ut ob id promptior ex his detur investigationis ratio; adhibita enim declinatione, quam ijs PTOLEMÆUS e TIMOCHARIS, HIPPARCHI et sua animadversione attribuit, et longitudine earundem ad illorum veterum tempora simul rite disposita, deprehenduntur ambas per Triangulorum demonstrata latitudinem obtinuisse 18 vel 19 M. minorem ea quam nunc cœlum ipsum ostendit, quod vel mutatæ obliquitati Eclipticæ ascribendum, aut eandem tunc fuisse, quæ nunc est, statuendum, nulla erit in latitudine sensibilis differentia, unde antiquos illos per tertiam gradus partem angulum obliquationis Eclipticæ ad Æquatorem nimium auxisse convincetur. Idipsum quoque secundo minori negotio patet ex lucida Vulturis volantis stella, quam TIMOCHARES, HIPPARCHUS et PTOLEMÆUS unanimiter prodiderunt declinare ab Æquatore versus Boream P. 5⅚, quod illa stella eorum temporibus quam proxime esset quoad longitudinem Tropico hiberno, ideoque declinationem insensibiliter variare. Addita itaque declinatione eorum maxima provenit stellæ latitudo P. 29 M. 40, nec enim moror quod PTOLEMÆI erroneus abacus circa hanc contra propria assumpta, uti et sæpe alias, eum etiam frustra imitantibus neotericis, admisit, quæ omnino excedit eam quam illa ipsa stella nunc cœlitus exhibet, tertia fere gradus parte, quantum videlicet dubia apud veteres obliquatio requirit, nostra vero si applicetur, eadem manebit latitudo tam olim quam nunc. Accedit et hoc (si Planetas in consilium adhibere lubuerit) quod ♂tis stellæ latitudo maxima versus Boream huic inductioni adstipuletur, cuius limitem Boreum penes Apogæum in 25½ G. ♋ PTOLEMÆUS constituit, et latitudinem hinc fecit P. 4⅓. At nos Apogæum eius nunc versari in P. 23½ ♌ (5 G. COPERNICI opinione anterius) exacte adinvenimus et limitem Boreum præcedere 6½ G., latitudinem vero Boream, quando ibi Soli opponitur, esse P. 4 M. 35, quæ quarta gradus parte PTOLEMÆI tradita exuperat, quantum etiam minor Eclipticæ inclinatio quamproxime ijs in locis requirit. Licet ut dicam, quod res est, in cæteris duobus superioribus Planetis idipsum non pariter quadret, quorum limitem Boreæ latitudinis maximæ PTOLEMÆUS circa ♎ initia esse voluit, ubi error inclinationis Eclipticæ insensibilis fere evadit; cumque is latitudinem maximam Boream statuerit in ♄ P. 3 M. 6, nos non maiorem deprehendere potuimus P. 2 M. 49½, quæ ab illo deficit paulo plus 4ta gradus parte, et pariter in ♃ latitudo maxima Borea ab illo insinuata est P. 2 M. 5, quam nos saltem partis 1 Min. 39½ assecuti sumus, ita ut 25 Min. omnino deficiant, quæ discrimina in utroque hoc Planeta per incertam Eclipticæ ad Æquatorem inclinationem excusari nequeunt, siquidem non longe a concursu utriusque circuli eveniant. Adde et hoc, limitem Boreæ latitudinis ♄, quem PTOLEMÆUS 50 G. Apogæo eius anteriorem credidit, nunc ab Apogæo, quod hæret in 26 G. ♐ Coperniceo 3½ antenus distare in antecedentia P. 65½, sic quoque in ♃, ubi is Boreum latitudinis terminum 20 G. Apogæo ulteriorem tradidit, nunc eodem 3 solummodo Gradibus posterior a me adinventus. Occupat enim hoc tempore Apogæum ♃ 3 G. ♎, et COPERNICI mente quaternis ferme anterius est; limes autem Boreus in 6 ♎ G. expleto consistit. Quomodo hæc, de quibus etiam nonnulla in antecedentibus meis generali indicatione attigi, cum PTOLEMÆI placitis concilianda sint, non satis liquet, sive erroneæ fuerint ipsius observationes (nam de nostris subtilissime trutinatis nihil ambigo) sive quod revera talis latitudinibus et limitibus earundem mutatio subrepserit. Unde etiam patet, nodos horum Planetarum et terminos digressionis ab Ecliptica maximæ Apogæorum motui non obtemperare, uti hactenus creditum est, quodque nimis inconsiderate magnus alias superioris ævi Astronomus COPERNICUS, PTOLEMÆI traditionibus, citra propriam experientiam, in his, uti etiam plerisque alijs, acquieverit, ideoque non mirum, latitudines Planetarum longe aliter ab ipso cœlo exhiberi, quam ipsius fert numeratio. Verum non opus est hoc de Eclipticæ obliquatione dubium tam longinque petere atque in libellam expendere, siquidem Artificum observationes, qui post PTOLEMÆUM vixerunt, in eadem determinanda nostræ inventioni citra admodum sensibile discrimen adstipulentur. ALBATEGNIJ certe PTOLEMÆO et nobis ferme intermedij tradita indicant, ante 700 annos obliquitatem hanc maximam vix 4½ scrupulis, et ASRAELIS Hispani, 200 fere annis post, saltem 2½ nostra animadversione maiorem fuisse, quod non nisi maximis instrumentis perceptibile est, qualibus illi vix usi sunt, et per parallaxin Solis ab ijs neglectam quodammodo in uno vel sesquialtero minuto excusari potest, PROPHATIO Iudæo adhuc paulo post, alijs 200 annis ab ASRAELE eandem nobiscum intra dimidium minutum ante 300 retro annos constituente, siquidem is forte maiori et exactiori usus sit organo et parallaxin Solis præcaverit. Ex quibus omnibus satis probabiliter colligitur, vix aliquam subesse sensibilem obliquationi huic mutationem. Mirum autem videri posset ab ARISTARCHO, qui saltem 40 circiter annis ab obitu ALEXANDRI Magni floruit, usque ad PTOLEMÆUM [qui] 460 ab eodem abfuit, per intermedios ERATOSTHENEM et HIPPARCHUM, plane eandem permansisse Eclipticæ summam obliquationem, quam illi intervallo maiore 400 unanimiter annis prodiderunt P. 23 M. 51⅓, nunc vero inde ab ALBATEGNIO ad nos per 700 annos intra 3 Min. (tantillulum enim ALBATEGNIJ a nostra inventione solummodo differt, si parallaxin adhibuisset) eandem permanere, veterum illorum annotatis quasi tertia gradus parte minorem, quod suspicionem movet PTOLEMÆUM et HIPPARCHUM, prout tu etiam vis, antecedentium autoritate nimium confisos fuisse, ideoque similia pro libitu admisisse. Quod vero recentiores utpote PURBACHIUS, REGIOMONTANUS, WERNERUS et ipse quoque COPERNICUS eandem 4 proxime scrupulis nostra minorem reddiderint, ob refractionem Solis in decliviori situ brumali, quæ ad 8 vel 9 M. excrescere potest et tantundem Solis altitudinem meridianam iusto maiorem reddere (quod pro dimidia parte declinationem maximam ex utroque Tropico petitam nimis coarctat) ab ipsis non prævisam, hic error commissus est; quin et observatæ distantiæ ☉is a vertice Noribergæ, tam a REGIOMONTANO quam eius discipulo WALTHERO ante 100 circiter annos factæ, si tam parallaxis quam refractio Solis ijs rite applicentur, convincunt, eandem intra ½ M. fuisse tunc declinationem Solis maximam respectu Æquatoris, cum ea quam nos observavimus. Sic quoque promotionem fixarum stellarum non adeo irregularem esse existimo, prout COPERNICUS ex veterum minus ratis observationibus, cum suis et illis etiam non satis accuratis collatione facta, per Æquinoctiorum indicatam anticipationem inducere et excusare allaboravit. Si enim observata in stellis HIPPARCHI (neglectis PTOLEMÆI dubijs annotatis) per intermediantem ALBATEGNIUM, qui in his accuratior erat, ad nostra inventa deduxerimus, eas in annis ab HIPPARCHO ad ALBATEGNIUM 1006 P. 14 M. 15 confecisse, ab hoc vero ad nos interiectis annis 705 decem præcise gradus absolvisse constabit. Unde eas in toto hoc interstitio, utrobique etiam subsumpto, confecisse in 70½ annis 1 G. et singulis 51'' æquali et ordinario progressu consequens erit. Quare suspicio non iniuria moveri poterit, PTOLEMÆI tradita æstimative solummodo assumpta esse, ut centenis annis imitatione quorundam antecessorum, quos temporis paucitas et observationum incertitudo fefellit, 1 G. motui fixarum ascriberet. Pari insuper ratione anni inæqualitatem non tam enormem et variam esse, qualis ab eodem COPERNICO nobis obtrusa, censeo, refragantibus vel hoc ipso seculo, ut de antiquis illis nunc nihil dicam REGIOMONTANI et WALTHERI observationibus, cum nostris in trutinam vocatis, quæ anni quantitatem ultra dies suos et horas 5 non plane 49 Min. attingere probant, cum tamen iuxta COPERNICUM 6 M. et ultra maior foret, quod per continuam aggregationem efficit, illum in Æquinoctiorum temporibus intolerabiliter hallucinari, adeo ut nunc vernale 14½ horis, id est ultra dimidium diem iusto plus prolonget, qui error adeo fœcundus est, ut post 100 annos ipsum integrum diem et tres insuper horas in Æquinoctio verno constituendo nimium habere necessarium evadat. Et si ab HIPPARCHO per ALBATEGNIUM usque ad REGIOMONTANUM et nos derivetur anni quantitas sibi fere similis, nec adeo enormis, uti putavit COPERNICUS, cognoscetur, solo PTOLEMÆO negotium (undecunque tandem in hunc errorem prolapsus) omne interturbante, nec ipso COPERNICO Solis motiones ipsi cœlo consonas rite applicant, cuius derivationis occasiones prædicto Progymn. libro c. 1 aperuimus. Hinc insuper adducor, ut de eccentricitate Solis a PTOLEMÆO hucusque tantopere mutata ambigam, siquidem ea quam is unâ cum HIPPARCHO retinuit P. 2½ qualium semidiameter eccentrici est 60, ea postea ab ALBATEGNIO et ASRAELE pariter inventa sit P. solummodo earundem 2 et M. 5, quæ a nostra exactissima designatione P. 2 M. 9 non magnopere deficit, et res sane est subtilissimæ inquisitionis, ut non mirum sit, in tribus vel quatuor scrupulis hîc discordare vel Lynceo oculatiores Astronomos, quæ omnia tuæ gravissimæ et politissimæ censuræ expendenda discernendaque subijcio. Ex quibus etiam singulis liquidissime constat, te non frustra de veterum diligentia in talibus administrandis dubitare et nostræ quoque hac in parte hæsitationi non inconvenienter subscribere. Animadverti et ego illos harmoniam quandam e numeris et proportionibus Pythagoreis (uti existimo) quæsivisse, atque eidem nimis secure acquievisse; quicunque apparentijs exacte consona sic tradiderit, erit mihi magnus APOLLO, id autem posterius investigandum. Sed hoc opus hic labor est, neque enim dubium, Deum universi autorem omnia etiam in cœlestibus harmonice condidisse, quemadmodum in homine μικροκόσμῳ et tota inferiori natura intelligente apparet.

Tabulas nostras de motu luminarium seorsim quidem, quam primum fieri licuerit, imprimi curabo, ac cæteris Planetis, in quibus adhuc nonnulla elaborabo, præmittam, sed non libenter nudos numeros absque observationum et demonstrationum robore emitto. Volo enim mea rata et demonstrata esse, ne quis merito relinquatur dubitationi aut oblocutioni locus, ero tamen in his ab initio parcior et saltem maxime necessaria promam. Cætera in magnum illud Astronomiæ, quod molior Theatrum, si per Dei benignitatem et Cæsaris subsidia id absolvere licuerit, reservaturus, ubi singula tam quoad observationes quam Geometrica et Arithmetica ad hanc divinam artem facientia luculenter pertexere animus est. Interim tibi ea libentissime, quæ Eclipsium calculum respiciunt, quatenus hucusque a me elaborata sunt, communicarem, verum pauca ex ijs hîc mecum habeo. Sunt præcipua apud supellectilem meam librariam Magdeburgi relictam, si quæ forte a meis studiosis huc asportata sunt, pro quotidiano eorum usu de ijs mox Benachiæ, ubi ea quæ Witebergâ mecum assumsi, adhuc custodiuntur, inquiri faciam, et quæ inventa fuerint hisce addam, quamvis non omnia ita expolita atque ad extremam limam adhuc deducta sint, prout requiritur, et alias inchoata ac manuscripta habeo, licet nunc ad manus non sint. Fefellit me Typographus quidam Hamburgensis, interea dum in Bohemiam tendens isthac Dresdam ante annum eo, et quaterniones de motu ☾æ in Progymnasmatis meis desideratos corrupit maleque impressit, dumque postea per hybernum otium hunc laborem Witebergæ renovari tentarem, apud eius loci Typographos fidelitatem et diligentiam requisitam neque reperi, moxque a Cæsarea Mate huc clementissime vocatus, isthic inchoata abrumpere coactus sum, accedentibus et quibusdam alijs, quæ mihi remoras iniecerunt, impedimentis. Quamprimum autem omnia plenius absoluta fuerint, quod ut primo quoque tempore fiat enitar, tecum non invite sive impressa sive manuscripta communicabo, non dubitans quin ea, quæ privata fuerint et necdum publici iuris facta, tibi et soli concredita, sis reservaturus. Neque sane opus fuisset, tanta hac in parte protestatione et obligatione, cum tibi alias, licet de facie ignoto, fama tamen etiam hisce inter nos ventilatis disputationibus, satis perspecto, fidam, atque id quod tua meretur virtus, tribuere non averser. In Epochis, quæ requiris, si cætera invenero, adiungam, ut ad Ptolemaica tempora vel etiam antrorsum per aliquot secula nostræ restitutiones utrinque applicari possint, donec pleniora et exactiora a me nactus fueris, quatenus veterum lato modo sumptæ animadversiones, quod et ipse haud inconsiderate fateris, id patiuntur. His interea utere.

Adhortaris ut mea opera Astronomica maturem, quod et per Europam, quam late Christianismus patet, multi excellentes viri adhortati sunt, et etiamnum adhortantur, quin et ego admodum invitus hanc moram fero. Absum iam a Patria, ubi studia mea conturbabantur, fere per triennium, nec ante requiem optatam pro ijs invenire licuit, quam nunc concedente eam Clementissimo Cæsare nostro, cumque ego solus tanto oneri observationum et supputationum non sufficiam, habeo nunc saltem mecum 3 vel 4 studiosos, quorum opera hac in re utor, cum antea in Dania, dum regnum Uraniæ incolume atque arx inclyta starent, 10 vel 12 hac de causa sustentare solitus fuerim. Spero autem, ubi Cæsar Dominus noster clementissimus rei molem penitius introspexerit, quod adhuc benignius auxiliatrices manus clementissime porrecturus sit, nec veteri illi ALPHONSO, utut tantæ impensæ non requirantur, cessurus, et nihilominus solidiora (absit invidia dicto) promoturus.

Lubenter intellexi te in compendijs Triangulorum per solas prostaphæreses in numeros resolvendorum, gnaviter versatum esse. Hanc ingeniosam et utilissimam inquisitionem ante annos fere 20 enucleandam suscepi e RHETICI Dialogo, quem integræ Tabulæ Triangulorum ad sextantes graduum solummodo a se supputatæ subiunxit. Occasionem nactus sum, dum compendia calculi Geometrici et Astronomici quærenda esse monet, ut citra tabulas Astronomicas æquationum sive prostaphæresium e solis medijs motibus vera Planetarum loca promptius eruantur, quod cum per tædiosas multiplicationes et divisiones fieri nequaquam posset, hac alia postea a nobis fructuose reperta ingrediendum erat via, cui etiam WERNERUS in libello de motu octavæ sphæræ aliqualem præbuit ansam; postea superveniente meque in Dania Uraniburgi anno 80 per 4 menses invisente PAULO WITICHIO bonæ memoriæ, excellenti Mathematico Vratislaviensi, qui talibus etiam (a me Witebergæ dum istic olim transieram admonitus) interea insudaverat, cum illo communicata opera, ea ipsa luculentiora reddidi et semper exinde in usu habui, quo studiosis meis, observationes nostras in numeros redigentibus, temporis et laboris dispendium minueretur. WITICHIUS autem a me discedens et postmodum illustrissimum, laudatissimæ memoriæ Hassiæ Landgravium WILHELMUM accedens, tam instrumentorum meorum confectionem isthic exposuit, quam Automatopæo Principis IUSTO BYRGIO, mechanico eximio, hæc Triangulorum mysteria propalavit, a quo quidam scurrilis Sycophanta (cuius si quod est ingenium, turpissime habitat, quem ut hîc nominetur indignum censeo, qualis conviciator et calumniator sit, alias testatum relicturus) illa habuit, sive consensu, sive dolo, non dixerim, et postea pro suis Argentinæ, cum alijs quibusdam hinc inde corrasis, manca tamen et mutila publicavit. Unde occasionem nactus, sed isti immerito tribuens excellentissimus ille Mathematicus CHRISTOPHORUS CLAVIUS ea eruditissimo suo de Astrolabio volumini inseruit, atque suo quodam modo adauxit, circa Sphærica tamen et Rectangula, quantum video, solummodo occupatus, quæ nostræ intentioni nequaquam sufficiunt. Laboravit optimæ recordationis Dominus IACOBUS CURTIUS, præcedens Imperij Procancellarius, vir omni laude maior, et horum studiorum apprime amans et intelligens (quem utinam fata nobis diutius reservassent) laboravit, inquam, ut hæc non saltem ad obliquangula Sphærica sed et Triangulis quibusdam planis adaptaret. Verum in hoc posteriore, uti audio, id quod voluit, non omnino assecutus est, sive laboris tædio præpeditus, avocantibus eum gravissimis officij tam ampli in tanta Rep. occupationibus, sive etiam morte immatura præventus. Cum Wittebergæ superiori hyeme aliquandiu hærerem et Typographicos labores non ex animi sententia succedere animadverterem, resumpsi hanc operam in manus, et adhibito isthic præstanti Mathematum Professore MELCHIORE IŒSTELIO, ea omnia, quæ tam Sphærica, quam plana Triangula respiciunt, quæcunque in usum cadunt Astronomicum et Geographicum, per solas prostaphæreses dinumeranda compendiose in ordinem redigi effeci, ita ut nihil fere ulterius in his nunc desiderari queat, quæ etiam suo tempore in communem horum studiorum utilitatem et promotionem publici iuris fieri procurabo, quin et antea, si sic expetieris, te eorundem non illibenter participem reddam, cum omne bonum sit communicabile, præsertim dignis te in tuis, quæ in promptu habes, similibus inventis, par pari relaturum (vident enim sæpe plus oculi quam oculus) confido; si præveneris, eo magis eoque citius me ad id præstandum instigaveris.

[Libros, quos serenissimis et illustrissimis Principibus vestris et etiam tibi destinavi, necdum mittere conceditur, exemplaria enim Mechanicæ nostræ Astronomiæ, quæ pictori Pragensi illuminanda, uti vocant, commisi, nec adhuc recepi, non enim de ijs periculoso isto tempore sollicite quærere lubuit; cæteri in hac rerum mearum irrequietudine, et necdum satis composito statu, non tam cito ac vellem conscribi potuerunt, sed fiet id nihilominus, Deo volente, per primam quamque oportunitatem, siquidem omne promissum cadat in debitum. Quod tam benevole Catalogum librorum Mathematicorum, qui in Principum isthic Bibliotheca instructissima inveniuntur, mecum communicaveris, teque de ijs, quos expediero, certiorem reddi cupieris, quas possum gratias ago maximas. Res enim hæc mihi acceptissima est, cum talibus impense oblecter. Et licet plurimi ex ijs arriserint, selegi tamen solummodo inde 50, quos in adiuncta scheda denotatos vides, inter eos etiam sunt Hæbraici libri postea mihi a te insinuati. Si hos omnes per primam quamque occasionem ad me miseris, rem apprime gratam feceris, restituam cunctos bona fide ad præfinitum a me tempus, et si sex illos, quos unâ consignavi e Catalogo Nundinarum Francofurdensium excerptos, simul apposueris, actutum pretium indicatum solvam atque remittam.

Incidit mihi et quippiam aliud, postquam vidi tecum libere et liberaliter de hac re literaria mecum agere. Memini cum in iuventute Augustæ Vindelicorum vobis vicina urbe per biennium ferme versarer atque in horto Domini PAULI HENTZELIJ Consulis bonæ recordationis observationibus cœlestibus per Quadrantem maximum a centro ad circumferentiam 21 pedes habentem ibi a nobis exstructum subinde invigilarem, inter alia] intellexisse, illustres et generosos Dominos FUGGEROS in amplissima sua Bibliotheca excellentes quosdam libros, tam in alio quam hoc genere artium reservare, quorum tamen inspiciendorum copia, tunc, nescio ob quæ impedimenta, data non est, atque inter alios percepi, laboriosissimi illius et eximij viri CYPRIANI LEOVITIJ Bohemi, laudatæ recordationis, nonnulla manuscripta opera a vidua post obitum eius conquisita ibidemque detineri, qualia sunt Ephemerides, per centenos aliquot annos e Calculo ALPHONSINO ad denos saltem dies ab ipso continuatæ et aliæ e COPERNICEIS ab anno 1500 incipientes (quousque durent, iam non succurrit) tum quoque eiusdem CYPRIANI Tabulæ directionum resolutæ, in quibus ascensiones obliquæ ad octavum latitudinis gradum utrinque ab Ecliptica dilatatæ sunt. [Habui etiam præ manibus magnum opus de Genethliaca Astrologia, quod an absolverit et ad FUGGEROS pervenerit, ignoro. Si hæc et similia præstantissimi huius viri manuscripta et nondum evulgata opera mihi, ut ea pauculis diebus per otium introspiciam (neque enim in re Astronomica instauranda, et ijs quæ ego molior, quidpiam usui esse poterint, cum sint, uti scis, vulgaria) modo non propria saltem Serenissimorum Principum vestrorum, quibus ea Respublica FUGGERIque ipsi plurimum merito tribuunt, auctoritate et clementissima intercessione procuraveris, dissimulato tamen meo, si sic consultum duxeris, nomine, officium inprimis acceptum feceris, restituam quoscunque nactus fuero inviolatos, ad præstitutum diem, et si simul indicem omnium librorum, qui in splendida ea Bibliotheca habentur, præsertim Mathematicorum et Philosophorum, nancisci potuero, erit id mihi eo acceptius.

Plura nunc non adiungo, ne te nimium uno tempore detineam atque fatigem. Verum ut hæc, quæ nunc in buccam venerunt, boni consulas, officiose et peramanter rogo, et si me, uti spem facis, aliquando invisere non degravatus fueris, advenies non saltem hospes longe exoptatissimus, sed amicus intimus quovis officij genere pro meo modulo excipiendus. Dum modo per Cæsarem licuerit, et commoditas aliquando sese obtulerit, ut eas oras ingrediar, te etiam Monachij coram alloqui non supersedebo, quin et alias quæcunque a me proficisci poterint officia, quam lubentissime offero, teque cum tota domo quam optime et diutissime valere ex animo precor.]