Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD HUGONEM BLOTIUM.

S.

CHARISSIME et præstantissime vir, amice plurimi semper mihi faciende. Cum forte per literas communis amici nostri Domini Doctoris HELLERI aut etiam aliunde intellexeris, me nunc in Bohemia degere, et occasiones, cur huc venerim, simul ad te, ut existimo, relatæ sint, nolo nunc pluribus ijs recensendis immorari. Id saltem te rogo, ut veteris inter nos amicitiæ Basileæ, uti scis, contractæ, et postea cum in Dania adhuc subsisterem, continuatæ memor, eorum etiam, quæ cum apud Nostrates hærerem, pollicitus es, recorderis, nimirum ut catalogum librorum in inclyta istic Cæsareana Bibliotheca, præsertim quod ad Philosophicos et Mathematicos attinet, mecum communices. Id si etiamnum in hac ob loci maiorem commoditatem præstiteris, rem equidem acceptissimam feceris. Literas hisce adiunctas cum libris quibusdam excellenti in Styria Mathematico IOHANNI CÖPLERO destinatis ad eum, ubicunque isthic vel alibi in vicinia moretur, rogo, ut per certum internuncium dirigere non degraveris. Habitavit antea in urbe Græcia, nescio an etiamnum ibi sit, intellexi enim eorum res turbatas esse. Si quod ab ipso responsum acceperis, Pragam ad dictum Doctorem HELLERUM mitte, mox me inveniet. Vale. Dabantur properanter ex arce Cæsareana Girsitza, ubi nunc aliquantisper ago, donec lues Epidemica Bennachiæ, ubi alias ex clementissima Cæsaris voluntate habito, prorsus remiserit.

Iamque iterum et sæpius vale.
Tui amantiss.
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.