DE tuo mei amore, quo indeusque a teneris annis large sum usus, tuisqve beneficiis, qvibus me semper complexus es, avuncule carissime, gratias, ut par est, ago qvam maximas, polliceorqve, si mea unqvam extare possunt officiola, in te constabunt promptissima paratissimaqve. Ne avtem mirere, avuncule carissime, qvod pavlo tardior in literis hactenus fui, siqvidem variis ego rebus cogitationibusqve, de instituenda præsertim peregrinatione, varie sum occupatus, qvibus tamen, avxiliante omnipotenti Deo, decimus tertius dies mensis decembris proxime absoluti anni, felicem expectatumqve finem imposuit; fore itaqve spero, ut diligentius post hac, qvoties per occasionem licuerit, literis tecum de meis rebus agam, certo enim certius mecum statuo, te de mea salute æqve solicitum atqve de genuini nati. Verum ut cognoscas, ubinam gentium ubiqve terrarum nunc vivam, scito, me cum comite mei itineris studiorumqve Nicolao Mathiæ Bachendorphio ad nominatum diem (cum tamen recta Basilæam decrevissem) Heidelbergam pervenisse, ubi propter urentis frigoris vehementiam usqve ad vernas nundinas proxime instantes Francofurdinas anchoram figere visum fuit, factumqve est integris, lavs Deo, omnibus. In itinere avtem meo comitata me est mater mea svavissima, soror tua perqvam dilecta, Brunsvigam usqve, ubi post pavcos dies obvium habuit Ericum Lange, qvi cum ipsa, ut puto, in Cimbriam iter fecit. Plura nec tempus nec tabellarii festinatio in præsentiarum scribere permittit. Velis ergo per pavca hæc boni consulere, alias enim majora dabo.