SERENISSIME et Potentissime Princeps, Domine Clementissime. Quod Serenissima Celsitudo Tua mihi, licet de facie ignoto et tam longe dissito, adeo clementer et benevole superiori æstate scribere non dedignata fuerit, humillima et obsequentissima mente eidem gratias ago quas possum maximas. Accepi eas literas, cum primum Pragam sub initia Iulij, a Sa Cæsareâ Maiestate, Domino meo Clementissimo, isthuc e Germania vocatus, et benignissime susceptus advenissem. Quæ sane non parvâ me affecerunt voluptate, quod inde perciperem tantum Principem, inter Europæos paucissimis cedentem, non saltem me immeritum Clementissimo suo favore prosequi, sed et Divinæ illius Astronomiæ (cui plurimis abhinc Annis, arduo et indefesso studio, nec modicis impensis operam navavi) mysterijs solerter et iucunde affici, prout hæc sublimis et Heroica Scientia, inde ab initio Regibus et Principibus, Heroicisque Viris, in sublimi rerum mundanarum fastigio collocatis, semper acceptissima, atque ab ijs in præcipuo honore habita fuit. Quâ etiam de caussâ Augustissimus Imperator RUDOLPHUS II me unâ cum Uraniâ nostrâ, Patriâ, quod ibi debite conservari et perpetuari nequiret, sponte excedentem huc in Bohemiam (uti dictum) ubi nunc in Arce quâdam Cæsareanâ, itinere saltem dimidij diei Pragâ remotâ, eius fundamina et culturam denuo instauro, arcessiri voluit, atque huic Regali Studio, Regaliter quoque et liberaliter prospicere non degravatus est. Libros quos Serenissimæ Tuæ Celsitudini humillime misi, eidem gratos fuisse, mihi plurimum congratulor.
Quoniam vero ex prædictis Serenissimæ Celsitudinis Tuæ literis percepi, illam plura ex meis in re Astronomicâ Operibus Clementissimo animo requirere, nullatenus intermittam, quin per primam quamque oportunitatem, ipsius optimæ voluntati, quâ possum reverentiâ, morem geram; et præstitissem id iam antea quam lubentissime, si supellex mea libraria, quæ Magdæburgi in Germania etiamnum reservatur, huc allata fuisset, quod tamen instanti vere, ubi Albis fluvius hoc hyberno tempore congelatus, denuo erit navigabilis, futurum spero. Sic enim a Cæsareâ Maiestate Magdæburgensibus per literas iniunctum est. Ex quo insuper Serenissima Celsitudo Tua Nobilem et Eruditum Adolescentem, FRANCISCUM TENGNAGLIUM, meum aliquandiu domesticum, qui dictos libros Serenissimæ Tuæ Celsitudini submisse a me obtulit, ex aliquali nostrâ humillimâ commendatione Clementissimo favore non indignum censuit, sed ita sibi acceptum habuit, ut nuper huc ad me reversus Serenissimæ Celsitudinis Tuæ Clementissimam et singularem erga se benignitatem satis deprædicare nequiverit, id equidem tanti beneficij loco reputo, ac si a Tuâ Serenissimâ Celsitudine mihi ipsi præstitum foret. Et quia vel inde Serenissimæ Celsitudinis Tuæ Clementissimum erga me animum haud obscure intelligam, non verebor Serenissimam Tuam Celsitudinem in alio quodam haud dissimili negotio eo audentius demisse compellare, præsertim cum Ipsamet in suis ad me Clementissimis literis benignissima sua officia mihi ultro offerre dignetur. Est autem eiuscemodi.
Cuperem quam maxime non saltem in Italia, ubi minor est quam hîc Sphæræ Mundanæ inclinatio, sed et in Ægypto apud Alexandriam, siquidem ibi adhuc rectior est, nonnulla in Astrorum Observationibus, quæ hîc non ita patent, perficere. Quamobrem filium meum natu maiorem ex me ipso denominatum, adolescentem 18 Annorum, quem inde ab ipsa pueritia ad hæc exercitia assuefeci, adiuncto illi pro comite quodam ex meis studiosis, qui usque in tertium Annum in rebus Astronomicis factitandis fideliter et sedulo mihi inservivit, harumque non vulgarem peritiam sibi interea comparavit, favente Divino Numine, instanti vere, vel quamprimum fieri poterit, ad Smam Tuam Celnem in Hetruriam mittere, tradito illi uno vel altero Instrumento ex meis, quod portatile sit (si modo id commode effici queat) unâ cum instructione, quomodo plura, prout opus fuerit, isthic paranda sint, et quænam ijs cœlitus denotanda. Daboque simul operam, ut is aliquos librorum meorum a S. T. Celne clementissime desideraturum secum adferat. Deinde studiosus ille, relicto in Smæ Tuæ Celnis Aulico servitio (modo S. T. Celni sic placuerit) filio meo, in Ægyptum navigabit, atque ea quæ isthic ulterius observari poterunt, iuxta meam præscriptionem pariter designabit. Qua in re Inclyta Venetiarum Respublica, quando aliquam eo navem ablegat, competentem promotionem (uti etiam spem aliqualem prædicto TENGNAGLIO, hac de re, dum ibi esset, meo nomine solicitanti fecit) potissimum vero Tuæ Serenissimæ Celsitudinis authoritate et intercessione allecta, non est (uti spero) denegatura. Si itaque Sma Celdo Tua filium meum unâ cum adiuncto ipsi comite, per annuum tempus aut circiter in Aula sua apud se retinere, sibique commendatum habere, pro singulari suo et Clementissimo erga me favore, non aversetur, quibus possum precibus demisse oro, ut de sua Clementissima hac in parte voluntate me per literas certiorem reddere non degravetur, aut etiam id Generosissimo et Magnificentissimo suo apud Sam Cæsam Matem Legato, qui Pragæ est, significare. Fecerit sic Serenissima Celsitudo Tua non saltem mihi humillimo suo servitori, ad omnia obsequia pro virili præstanda paratissimo, sed et ipsi Cæsareæ Maiestati, cui hæc studia cordi sunt, rem (uti non dubito) inprimis acceptam et Serenissimæ Tuæ Celsitudini (modo ipsius laudibus aliquid accedere possit) gloriosam et apud omnem posteritatem commendabilem.
Sed desino Serenissimam Tuam Celsitudinem, gravissimis Ditionum suarum rebus gubernandis intentam, ulterius interpellare. Deus Opt. Max. eam quam diutissime sospitem et florentem conservet.