Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO DOMINO Μ. IOHANNI KEPLERO ILLUSTRIUM STYRIÆ ORDINUM MATHEMATICO EXIMIO, AMICO SUO PLURIMI FACIENDO.

REVERSI heri vesperi sero ad me domestici illi mei, quos Pragam miseram, tuas, Eccme et amantissime Domine KEPLERE, ex insperato attulere humanissimas literas, quibus lectis, te Pragæ nunc esse, perlubenter comperi. Invite tamen ex ijsdem colligebam, te necdum meas, quas ultimis Tuis affatim respondentes ante mensem circiter Viennam, ut inde per Dominum Doctorem BLOTIUM tibi, ubicunque invenireris, mitterentur, direxi. Quæ si interea tibi traditæ fuissent, hac reiterata protestatione et excusatione in re ista, quæ tot verba non meretur, supersedisses, atque actutum citra diuturniorem deliberationem et cunctationem huc (siquidem in vicinia es) advolasses. Quod ut etiamnum facias, te etiam atque etiam rogo. Poteris in eodem vehiculo comitari Nobilem et eruditum adolescentem FRANCISCUM TENGNAGLIUM domesticum nostrum, et filium meum TYCHONEM natu maiorem, quos Pragam ob negocia quædam peculiaria, meo nomine isthic expedienda, nunc ablego. Illi enim intra paucos dies, volente Deo, huc revertentur, et locum pro te in curru facile invenient.

De meo isthuc adventu necdum certi quid concludere possum, antequam Cæsaream Maiestatem Dominum nostrum Clementissimum eo reversum esse intellexero. Neque enim quid alias isthic magnopere agam, habeo, nec libenter accedo, nisi a Cæsarea Maiestate clementissime vocer: siquidem id citra temporis, cuius, tanquam thesauri irrecuperabilis, sum parcissimus, aliqualem iacturam, et studiorum, quæ præ manibus habeo, remoram fieri nequeat.

Explorandi etiam hisce noctibus acronychij situs Martis et Iovis, tum quoque Mercurij, quem post occasum Solis discrete apparentem ter proxime elapsis crepusculis observavimus, tum quoque ad Venerem Eoam, quæ etiam nunc interdiu unâ cum Sole, adeoque in ipso Meridiano existens, spectatur, et observationi, prout aliquot quoque annis præteritis a nobis factum, patet, advertendum. Taceo quod Saturnus non longe a □ ☉ mane iuxta Meridianum apparens, pro Parallaxi orbis (uti vocat COPERNICUS) et Latitudine sua (siquidem appropinquet ad limitem maxime Boreum) rimanda, non inconvenientem exhibeat occasionem, donec adventante Aprili plane pernox redditus, Apogæum et Eccentricitatem, unâque ipsam Latitudinem maximam, prout hæc a nobis iam antea explorata sunt, comprobet. Accedit et hoc, quod in proxime futuro plenilunio Luna Eclipsin, licet minutulam, iuxta ipsum occasum paulo ante ortum Solis patietur, cui etiam (ut prioribus sedulo designatis adijci queat, atque restitutio motus Luminarium a nobis prius facta, ulterius examinari) attendendum, modo serenitas oportuna id permiserit.

Vides itaque, mi KEPLERE, quot et quanta exercitia nostra Astronomica ingerant obstacula, nobis tamen haud ingrata (siquidem ijs distineri volupe est) quo minus Pragam tam cito, uti opinatus es, excurrere queam. Tuum itaque erit prævenire, meque hîc mature (uti dictum) invisere. Advenies non tam hospes quam amicus gratissimus, nostrarumque in cœlestibus contemplationum, per ea quæ nunc ad manus habeo, instrumenta spectator et socius acceptissimus. Tunc, volente Numine, coram de pluribus. Vale et Illustrem ac Generosum Dominum Baronem IOHANNEM FRIDERICUM HOFFMANNUM, cui etiam nonnulla congratulationis caussa pro felici reditu scripsi, ex me officiosissime resaluta.

Tui Amantissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.