Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
[TYCHO BRAHE AD TACHONEM THOTT].

SP. Id equidem erat, quod soror mihi intima, mater tua, charissime nepos, ad me die 24 octobris superioris anni, cum Bredenbergæ in Holsatia esset, perscripsit, missis in Daniam ad filium meum Tychonem literis, qui ibi tunc pro auferendis residuis meis jnstrumentis reliquaque supellectile aliquamdiu morabatur et sub initia huius anni, re omni ex voto peracta, huc ad me in Bohemiam reversus est: te nimirum, quamprimum ad quietas sedes in illa tua peregrinatione pervenires, de loco, ubi subsisteres, deque rerum tuarum conditionibus, mihi scripturum, quod te nunc ex matris voluntate atque constantia, a qua te non degeneraturum mihi polliceor, effecisse, perlubenter video. Placet, quod Heidelbergæ ob hyemis asperitatem substiteris, donec vere futuro Basilæam petas. Quamprimum vero de tempore, quo isthuc tibi proficiscendum erit, me edocueris (quod ut mature facias, velim), mittam tibi literas, quibus clarissimo viro d. d. Johanni Jacobo Grynæo te diligenter commendabo. Nec dubito, quin is vel mea de caussa res tuas sibi curæ esse sinat. Est enim is, licet de facie utrinque ignoti simus, mei amantissimus, et bis vel ter, postquam Dania excessi, cultissimas et officij ac humanitatis plenas ad me dedit literas. Quibus etiam respondi, licet ultimæ meæ, quas Vitebergæ nonnihil hærens ad ipsum per tabellarium Danicum Escillum, quem nosti, direxi, mihi ab eodem reportatæ sint, quod ipsum domo abfuisse caussaretur. At si nulla commoditas, antequam Heidelberga abieris, mihi denuo scribendi concessa fuerit, fiat id saltem, ubi Basilæam perveneris; ibique mox dictum illum ecc:mum Grynæum accedens ipsum ex me officiose saluta. Nec dubito, quin, ubi intellexerit, te meum ex sorore nepotem esse mihique charum, te et res tuas ad optima quæque suo consilio (a quo etiam te deflecti nolim) sit promoturus. Ante omnia vero pietati, virtuti et bonis literis strenue operam nava, ut cultior in patriam revertaris, et quam maxime tibi a pravo cave sodalitio, quod multos perdidit; et præceptori tuo recta monenti lubens auschulta. Coetera Deus providebit. Adjunctas ecc:mo illi Paulo Melisso, poetarum nostri seculi antesignano, una cum carminibus, dicta prius ex me salute, porrige, et si quid rescripserit, per oportunitatem mitte. Salutem etiam dic m. Jacobo Christmanno, isthic mathematico et Græcæ linguæ (uti opinor) professorj, simulque indica, Uraniam nostram, quæ me ex Dania huc intra saltus Bohemicos volens comitata est, sub auspiciis et clementissimo favore augustissimi imperatoris Rudolphi secundi hospicium benignum et commodum hic nactam esse; in quo nova suorum sacrorum ponat fundamina, prioribus illis apud Danos non cedentia, nec adeo (uti speramus) fastidita aut lubrica, ut vix repedationem sit subitura. Quod et Pythagoras in suis scite dictis inconsultum duxit. Si res tuæ sic tulerint, ut ante reditum in patriam has etiam oras perlustrare non invium fuerit, me hic invise. Neque enim citra rem fuerit, te aulam cæsaream, quæ Pragæ est, atque horum hominum mores spectare.

Vale cum præceptore tuo, quem etiam salvere iubeo, quam optime.
.