Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD RUDOLPHUM CORRADUCIUM.

ILLUSTRIS ET MAGNIFICE VIR, DOMINE ET AMICE OBSERVANDISSIME.

QUANTUM me sollicitum habuit vagus quidam rumor de adversâ Illris Dnis tuæ valetudine, tanto maiori gaudio sum affectus, postquam eam salvam et incolumem e longinquo et difficili itinere Italico, legatione perfunctam amplissimâ, in Bohemiam reversam accepi. Quo nomine Deo Opt. maximo gratias ago, eumque precor, ut in posterum quoque Dem Tam incolumem ac florentem Reip. et literis reservet. Non dubito, quin iam antea Do Ta ex alijs cognoverit, quomodo Clementissimæ voluntati Sæ Cæsæ Matis, quam per literas mihi, cum adhuc Witebergæ subsisterem, Do Ta, priusquam in Italiam iret, significavit, superiori Iulio (siquidem remoræ quædam inopinatæ id prius non permiserint) subiectissime paruerim, et postquam huc in Bohemiam veni, in Sæ Cæsæ Matis clientelam benignissime sim receptus. Quare huius rei prolixiori commemoratione apud Dem Tam alias occupatissimam supersedeo.

Id potius agam, ut Illrem Dem Tam debitâ cum reverentiâ obnixe rogem, ut in eâ benevolentiâ, quâ me nihil tale antea promeritum sic complexa est, ut Sæ Cæsæ Mati (quod et ultro facturam confido) me commendare meaque studia promovere non sit degravata (quamobrem etiam gratias ago quas possum maximas, et acturus sum, quoad vixero) in eâ, inquam, benevolentiâ in posterum quoque persistat, meque, sicubi fuerit opus, auxilio consilioque adiuvet. Nam licet de Cæsæ Matis, cuius Clementissimum erga me favorem ratis indicijs expertus sum, in me perseveranter fovendo constantiâ, quâ alias Heroice prædita est, nullatenus addubitem, cum tamen ego hîc peregrinus habear, et instituto vitæ, studiorum ratione, non minus quam locorum intervallo ab Aulâ vestra sim remotus: facile prævideo, quam multa incidere possint, quæ ab Illri De Tuâ, prudentiâ, rerum usu, authoritate, dignitate inprimis pollente, longe melius, quam per me ipsum caveri, et, prout res postulârit, emendari queant. Neque enim possum mihi omnino polliceri, tutiorem me hîc fore, quam antea in Daniâ, ab invidorum morsibus, eorumque, qui sinistre de ijs, quæ tracto, studijs loquentur et sentient, oblocutionibus. Etenim si isthic, ubi radices altius et firmius egeram, ac Consanguineorum, qui in præcipuâ dignitate ibidem constituti, non exiguâ manu stipatus et munitus eram, hoc tamen inertiæ et invidiæ virus amoliri non ita dabatur, quin hæc mea studia fastidiret et non ubique obvios plurimorum Annorum labores irritos reddere tentaret, aut (quod potius elegi) me meamque domum universam in peregrinas oras cum magnâ rei, maiori temporis irrecuperabilis iacturâ importunitate suâ migrare faceret: quanto igitur magis huic communi omnium, qui præter vulgarem consuetudinem aliquid arduum exantlare satagunt, fortunæ iam hîc in exteris locis expositus ero, nullâ familiæ avitæ potentiâ fultus, nisi mihi Deus Opt. max. de fidis, candidis, Dominationisque Tuæ similibus Amicis et fautoribus prospexerit, qui, aut quâ dexteritate cavendi, aut quâ lenitate consopiendi, aut quo animo excipiendi sint, si qui erunt eiuscemodi adversarij occulti vel aperti, oportune norint. Quod ut Do Ta tantâ promptitudine faciat, quantum ipsi est ad id faciendum facultatis, atque ut hoc, quod molior, Astronomicum exercitium, huc in honorem Cæsaris et Imperij a Tuâ inter primos Dne translatum, tutari etiam et promovere non desinat, id equidem rogarem illam operosius, nisi mihi de præclarissimâ et spontaneâ eiusdem voluntate iam antea liquido constaret. Quæ brevitatis caussâ hîc omisi, quodque ea calamus non facile sustineret, illa Do Tua, ubi vacaverit, oretenus audiet ab exhibitore harum, Nobili et Erudito Iuvene FRANCISCO TENGNAGEL, meo domestico, nuper ex Italiâ ad me redeunte, quem Illrem Dem Tuam iam antea Romæ proculdubio vidisse existimo. Qui cum Di Tæ, cuius est observantissimus, conditiones suas, et quid maxime optet, exponere cupiat, eius caussâ Dem Tuam etiam atque etiam quam officiosissime rogo, uti pariter et illum suâ benevolentiâ complectatur et ad optima quæque promoveat. Quicquid in ipsum beneficij contulerit, id veluti mihi quoque præstitum perpetuo gratâ mente agnoscam.

Valeat Illris Dno tua quam diutissime et felicissime, et hanc meam in scribendo audaciam ac prolixitatem pro suo candore sincere interpretetur.

Illri Doi Tuæ deditiss.
TYCHO BRAHE.