Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO VIRO TYCHONI BRAHEIOSEPHUS SCALIGER IULIJ CÆSARIS F. S.

QUONAM fato meo accidisse dicam, Vir nobilissime, ut qui amicis meis diligentiam, studium et officium meum omnibus in rebus, omni tempore probare paratus sim, non solum omnibus modis, quibus id præstare possim, destituar, sed omnia penitus adversa mihi experiar? Ecce ex quo literas tuas accepi, quas Witebergâ discedens ad me dedisti, nunquam conquievi, quin de te et tuarum rerum statu solicite quæsiverim. Nam postremæ tuæ, quæ mihi omnem scrupulum eximere debebant, eæ vero incertiorem me tuarum rerum reddiderunt. Nanque ex illis neque quando constiteris neque ubi lares posueris, colligere potui. Nunquam tamen ab eo tempore destiti percontandi de te, præsertim quum quidam te in Silesia esse et ibi sedem fortunarum tuarum statuisse, tam constanter affirmarent, ut soli tua negotia scire et curare viderentur. Quamdiu M. CHRISTIANUS Danus, vir optimus et tui studiosissimus, hîc fuit, aliqua spes relinquebatur aut meas literas ad te tuto dandi, aut tuas eliciendi. Sed ille prius discessit, quam postremas tuas acciperem. Nunc eæ, quas hodie accepi, centum triginta diebus postquam datæ sunt, omnino bearunt me, quod me omni cura de te, quæ me anxium habebat, liberarunt, quum hactenus penderem animo, quo terrarum meas ad te mitterem, qui ubi consisteres nesciebam. Quanquam vero virtus tua et eruditio eximia non sinit te latere, neque tuas res ignorari, tamen tanta est locorum intercapedo, quæ te a nobis dividit, ut quod de Sole necessarium est, eum prius apud Eoas nationes, quam Hesperias oriri, id omnino tibi conveniat, cuius lucem nobis serius sentire continget quam ijs, qui te fruuntur hospite et a te præsente hauriunt, quod nos ipsis, ne quid dissimulem, invidemus.

Quanta vero lætitia istæ postremæ nos pertuderint, uno verbo non dixerim. Hoc unum credas velim, nihil mihi gratius esse potuisse, quam tibi otium contigisse, quod et tuis studijs et dignitati tuæ convenientissimum esset. Hoc enim unum semper spirarunt vota mea. Felicem te, mi TYCHO, qui non solum universam Europam testem eruditionis tuæ, sed etiam Cæsarem fautorem, adiutorem, et, quod cœlum ipsum invidere possit, studiorum socium nactus sis. Patriam, quam natales dederant, deseruisti, ut eam, quam doctrina tua meruit, adipiscereris. Regem suum Danis Natura dedit: uni Dano TYCHONI virtus Imperatorem adoptavit. Ab altero te abesse dolendum erat, nisi maiorem, in quo vota tua conquiescerent, haberes. Te vero, magne amice, per ius amicitiæ nostræ oro, ut me de statu, instituto et ratione rerum tuarum frequentius certiorem facias, ne qua in posterum mihi de te dubitatio relinquatur. Nam quæ videri posset cessatio aut negligentia in officio literarum, ea potius fuerit ignoratio status rerum tuarum.

Multa vero erant, de quibus te convenire per literas vellem, siquidem per properantiam istius liceret, qui mihi tuas reddidit: qui, ut ad tuas statim responderem, a me exegit, et ita in ipso articulo oppressit, ut vix spatium reliquerit his exarandis. Diatribam enim meam de præcessione æquinoctiorum et confutatione motus octavæ sphæræ ad te mittere cogito, in qua et innumera veterum testimonia a nemine hactenus animadversa studiose collegimus, et stellam illam, quam Polarem vocant, ante mille nongentos sexaginta sex annos in eo loco hæsisse, ubi hodie est, quinque luculentis vetustissimorum scriptorum testimonijs demonstramus. Præterea tot ἀτοπήματα et absurditates, quæ ex illa hypothesi motus octavæ sphæræ sequuntur, adducimus, ut nemo sit nisi imperitus aut invidus, qui contra hiscere audeat. Addo etiam, quod hactenus omnes latuit, præcessionem æquinoctiorum a THALETE usque et ANAXIMANDRO ad HIPPARCHUM admissam fuisse, primumque omnium HIPPARCHUM eam reiecisse, inducto sphæræ octavæ motu in consequentia, adeo ut contra fidem oculorum extremam in cauda Cynosuræ sive Polarem, ut vulgus vocat, esse omnium septem, quæ in asterismo illo sunt, australissimam prodiderit, quæ tamen fuit ante illum, et est hodie, eritque semper borealissima omnium. En quo posteritatem perduxit tanti viri autoritas. Nam ab illo usque hactenus vos ita creditis, et non alia re quam quod αὐτός ἔφα, quod in Mathesi nunquam locum habere debet. Nulli hominum generi hodie magis nocuit antiquitatis imperitia quam nationi Astrologorum. Nihil magis mirari mihi succurrit, quam nemini Astrologo de vitio illius hypotheseos suboluisse, neque quot et quanta absurda ex illa propagari necesse sit, si unum excipias COPERNICUM, qui et præcessionem æquinoctiorum et obliquitatem circuli æquinoctialis animadvertit, sed ignoratione rerum vetustarum ad absurdæ hypotheses confugit. Sane regularem et æquabilem Solis maximæ declinationis decrescentiam ab unica anticipatione æquinoctiorum pendere necesse est, quod a nobis optime demonstratum est. Aliter non potest, nisi per falsas hypotheses. Hinc sequitur polum mundi alium esse a polo æquinoctialis, et lineas meridianas moveri, neque in eadem sede semper hærere. Id nos egregie ex veteribus scriptoribus demonstramus. Denique tota disputatio est historia mathematica, prius testimonijs ab ultima memoria petitis collecta, deinde geometrice demonstrata. Ea adhuc in litura est. Quum per occupationes licebit in mundo describere, mittam ad te. Unum totam rem transigit, si stella polaris semper eidem loco hæsit, nullum locum esse pertinaciæ: omnia necessario, quæ dixi, consequi debere, atque adeo nullum esse motum octavæ sphæræ.

Quod de nobili viro GEORGIO HERWARTO ab HOËNBURG scribis, is iam dudum mihi de literis suis ad me notus est. Sed de stella Veneris quod scribit, videndum ne illi falsum aliquod Chronicon imposuerit homini eruditissimo, sed pro illo munere, quod gerit, occupatissimo, ut illi meliores auctores consulere non licuerit. Nam ut taceam absurditatem, quis, amabo, est iste Romanus Poëta sine prænomine et nomine? Anno quarto ante Christum natum hoc accidisse unde habet? Quis veterum hoc prodidit? Nam nullus eorum quidem, qui hodie supersunt, eius meminit, et quidem pauci supersunt, qui meminisse potuerint, OVIDIUS et MANILIUS, et nescio an alius præterea. Nam HORATIUS anno quinto ante primum Dionysiacum Christi obijt. Et PROPERTIUS nihil tale. Denique decepit hominem eruditum aut memoria aut scriptor malæ fidei.

De ALBATEGNIO utinam tibi satisfacere possem. Tantum abest, ut exemplar Arabicum nancisci possim, ut ne Latini quidem copia mihi sit impræsentia. Equidem mihi constat multa apud illum auctorem partim obscure, partim imperite reddita, quæ fidelius et lucidius explicari poterant. Mitto tibi MANILIUM nostrum, quem per otium ut tibi liceat legere, opto. Nam ex eius gemmis poteritis aliquando astrologiæ vestræ emblemata instruere. Nullus scriptorum neque apud Græcos neque apud Latinos tam male acceptus fuit, vel a mendis, vel a traiectionibus, vel ab ignoratione priscæ Astrologiæ.

Tuas literas rectius Augustam Vindelicorum mittere possis ad nobiliss. virum MARCUM VELSERUM, patritium et Reip. Augustanæ Septemvirum. Is Amstelradamum recte curabit eas. Nam profecto via Hamburgensis longinquior est: nisi aliter tibi videtur; hoc enim arbitrij tui facio. Tantum opto, ut literæ tuæ non solum tuto mihi, sed etiam cito reddantur.

Vale unice Astronomiæ vindex.