Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO ATQUE EXCELLENTISSIMO VIRO, DOMINO TYCHONI DE BRAHE, EQUITI ET DOMINO IN KNUDSDORP, SOLLERTISSIMO ASTRONOMIÆ INSTAURATORI ASTRONOMORUMQUE NOSTRI SECULI PRIMARIO, IN ARCE CÆSAREA BENATICA IAM AGENTE, DOMINO SUO DEBITÆ OBSERVANTIÆ STUDIJS COLENDO.

S. P. D.

QUANTO me gaudio affecerit litteræ MONAVIJ mei, Vir magnifice atque excellentissime, Domine et amice observare, vix queo dicere. Non enim solum te veniam mihi dare nunciabant, qui ignotus ad tantum virum meas mittere ausus fueram, sed et eas tibi gratas fuisse, meque in amicorum tuorum numerum abs te susceptum esse, ac memoriam mei animo tuo servare, quemadmodum tuis ad ipsum litteris sis attestatus. Gratias itaque tibi ago, quas mente meâ concipere possum maximas, pro tantâ tuâ humanitate tantâque in me benevolentiâ, et tam benignâ tamque amicâ ad amicitiam tui admissione. Amavi equidem te et colui, suspexi, miratusque sum iampridem tacito quodam sensu, qui nunc lubens se promit, magisque aspirat ad tam suavem iucundamque tuæ benevolentiæ auram. Merentur id virtus tua, ingenium, eruditio, experientia, dignitas, maiestas, quibus me velut adamantino vinculo nexuisti, quod nulla vis laxabit aut dissolvet umquam, nulla, crede mihi, obscuratura est oblivio, donec

Lumine ademto animam moribundo corpore fundam.
Quod tibi hîc non scriptum, sed veluti per syngrapham sponsum volo.

Rogavi, opera tua a typographo ut mihi comparares tuo, quæcunque abs te edita, debitoque precio me illa persoluturum dixi. Vidi apud nonnullos quædam, non omnia, quod non ad nos perferantur a Bibliopolis nostris, quo divina huius scientiæ studia precio nunc apud plerosque sint, non male perspicientibus. Ea quantopere desiderem, nequeo scribere. Age ergo, Vir magnifice, domine et amice observande, ut tuâ operâ ab illo ea impetrem, et quamprimum Pragam ad ERNESTUM HEINCIUM, Cameræ Cæsareæ Registratorem et Expeditorem, coniugis meæ fratrem germanum, vel Vratislaviam ad MONAVIUM mitte, nec me, quod callidæ amantes solent, diu desiderio isto torque. Precium, quod volet ille, statim numerabitur. Velim addi Instrumentorum tuorum delineationem, quam nuper mihi ostendit Medicus D. BARTHOLOMÆUS SWALBIUS, intimus meus, qui et versus meos tibi gratos fuisse narrabat, sed a te recoctos ad salivam et gustum tuum, quod gaudeo; tamen me tanto viro placuisse, summæ laudi duco. Verum, pace tuâ, paucis mentem meam explicabo. Sensus meus est, te errores astrorum motusque dissipatos, quales fuere hactenus, singulari arte et mirâ industriâ in ordinem redegisse certiorem, Deumque tibi uni, quem eruditio et virtus in sublime vexerunt, quod antehac paucis particulatim concessit, nunc divite et pleno Cornu plenâque manu, quasi nimis tantarum opum largum profusorem, suggerere, ut quemadmodum Sibylla paucis contingere dicit apud MARONEM, ut ex Orco ad superas revertantur, et ijs tantum,

quos æquus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad æthera virtus:
ita etiam tu solus repertus sis, cui digne ista contigerint ante omnes, teque merito nunc, quæ tam large accepisti, largâ manu quoque posteris largiri debere. Particulam Cœlitus pro In, vel Sub Cœlo, semper ego de loco cum omnibus autoribus intellexi, et obscuriorem mihi reddere videtur sensum, quam si legatur: astra sub cœli gemino axe. Sed ignosce, per Deum te oro, excellentissime domine, quod tam libere hæc scribo. Tibi enim manum do, tuo iudicio acquiesco, tuæ censuræ subscribo, teque valere et astronomiæ stabulum, Herculeis tuis laboribus, abs te magis magisque expurgari cupio,
Quæque opto, rata sint, faxit rex ætheris alti,
Ingeniumque tibi, vires, vitamque ministret.
Vigore animum nervosque robore impleat.

Vale ergo, Vir excellentissime, domine et amice, perpetuis debitæ observantiæ studijs a me colende.
Excell. atque dignitatis tuæ
observantissimus
TOBIAS FISCHERUS,
Philos. et Med. Doctor,
manu propria.