S. P.
REDDIDIT mihi filius TYCHO, statim post huius Anni initia huc ad me domum reversus, literas tuas, Excellentissime et Amantissime Domine Doctor NICOLAE KRAGIE, quæ mihi gratissimæ erant, utut circa initia expostulationem meam, ob diutinam literarum intermissionem, gravius quam forte decuit, ferre videaris, et Amici in iocando libertatem nonnihil perstringere, quasi veterem tuum TYCHONEM, licet sic amicos nonnunquam alloqui soleat, candide tamen de ijs sentire et constantem esse non noveris. Ago autem tibi gratias, quod meos emissarios tam benevole exceperis atque tractâris: noluissem tamen, ut meâ de caussâ eos sumptus faceres: si quid vicissim in tui gratiam a me præstari poterit, inveniar huius etiam unâ cum cœteris beneficij memor.
De statu rerum mearum, cum ex ijs, quæ ad teipsum, tum etiam ROSÆKRANTZIUM nostrum perscripsi, et insuper filij relatione luculenter iam antea cognovisti, nolo hîc quidpiam repetere, quodque conditiones a Sa Ca Mte Clementissime mihi oblatæ et deputatæ vobis ita placuerint, ut te et tuam ELISAM non mediocri affecerint gaudio, gratum habeo. Crescit (sit Deo gratia) indies erga me Cæsaris benignissimus favor, tum quoque eorum, qui ei sunt ab intimis atque hîc authoritate prævalent, licet apud quosdam morosulos non absit invidia, virtutis, uti fit, umbra. Cæsar per semestre Pragæ non fuit, sed in civitate quadam munita, quæ 10 milliaribus inde removetur, Pilsena dicta, cum præcipuis suis consiliarijs interea moratus est, idque ob luem Epidemicam, quæ totam Bohemiam et vicina loca graviter præcedente Anno usque in solstitium hybernum infestavit, quâ etiam de caussâ ego unâ cum meis in non modico fui discrimine, peste et dyssenteriâ tam in vicina urbe quam toto territorio Benatico atrociter sæviente. Quo nomine Sa Cæsarea Matas proprio motu, Clementissimo animo, imo quasi Paterno quodam affectu erga me et meos non parum fuit sollicita, adeo ut aliquoties huc mitteret expiscatum, quomodo valeremus, et sponte obtulit copiam alio transeundi et pericula declinandi, si sic mihi placuisset, nominatim vero Viennam Austriæ indigitavit, siquidem ea urbs contagionis expers erat, et commoditates oportunas, tam quoad habitationem, quam cœtera necessaria se isthic per suos mihi ordinaturam, modo eo proficisci luberet, Clementissime obtulit. At ego, actis humillime gratijs, me potius hîc manere et omnia Divinæ provisioni committere atque meis exercitijs vacare velle respondi. Quod etiam ipsius Mati non displicuit. Et antidota, quæ intellexerat me contra istos morbos efficacia in promptu habere, unâ cum præparationis ratione expetijt, quæ et subiectissime communicavi. Secessi vero tandem, formidini mearum muliercularum (uti fert sexus iste) indulgens, in aliam quandam Arcem Cæsaream 3 milliaribus hinc distantem (siquidem mihi liberum erat, quamcunque in viciniâ vellem, inhabitare) ubi, interea dum mei in Daniâ absunt, per aliquot hebdomadas non incommode mansi. Ago autem Deo opt. max. gratias, quod me et meos omnes, toto eo periculoso tempore, salvos et incolumes servârit. Spes est Cæsam Matem statim a Paschatis festo Pragam redituram, prout plurimi avide desiderant. Cum nuper ibi fuissem, rescivi a multis, quod et pariter in itinere a Capitaneo Brandeisensi meo vicino cognoveram, non saltem cives et mercatores, sed et præcipuos quosque mihi tribuere, quod Cæsar tam diu Pragâ absit, tanquam is hac in re ex meo penderet consilio, quodque accessum ante finem Martij dissuaserim, nec patuit excusationi locus, licet id serio inficiatus sim: Saaledis er mig nu her kommen for ordt. Hinc talia suspicantur, quod nonnunquam ipsius Mati de quibusdam, ipsâ sic cupiente, scribere soleam, nec liceat consiliarijs, uti alias mos est, literas meas resignare.
Instrumenta mea, quas in Dania reliqui, avecta esse, et unâ cum cœteris nunc in fundo Teuthonico conservari, Cæsarea Matas libenter intellexit, eidemque gratum fuit, quod nullas hac in re isthic moverint difficultates, alias Regi vestro hoc nomine scriptura. Dedit autem literas tam ad Hamburgenses quam Magdeburgenses, ut quæcunque apud eos reposita habeo, unâ cum reliquâ meâ supellectile suis sumptibus in gratiam ipsius Matis huc per Albim advehi faciant, cumque in prioribus literis subterfugium quoddam astute invenissent Magdæburgenes, denuo alteras misit, quæ priores dilucidius exponerent, cumque ijs acceptis ad me rescriberent, ut eos hac in re apud Cæsaream Matem excusatos haberem, siquidem durities obsidionis, quam olim passi sunt, eos adhuc ita premeret, ut absque suo incommodo ijs sumptibus ferendis non essent pares: quod cum a Domino BARVITIO supremo Secretario intellexisset Cæsar, admodum ægre tulit, consiliarij vero eius in κακιννος resoluti sunt, quod obsidio ante 50 Annos peracta adhuc tantopere ijs incommodaret, ut exiguas istas impensas sustinere nequirent; excepitque sic quidam ex Cæsaris intimis, venturum forte tempus, quo ipsius Matis operâ indigeant, tunc tergiversationum diverticula adhuc plausibiliora, quam illi effinxerunt, adinveniri posse. Iussit vero mox Cæsar ad capitulum Magdæburgense literas, hac de caussâ, scribi, quas ex suo ore nunc paratas e Cancellaria adferri procuro, mox ad Reverendum illud capitulum dirigendas, quod sponte suum erga Cæsaream Matem hac in parte obsequium subiectissime obtulit, postquam rescivisset Senatores id detrectare; est enim (uti fieri solet) nonnulla inter eos æmulatio. Spero itaque me tam instrumenta quam cœteras res meas primo quoque tempore huc recepturum, nam de Hamburgensibus nihil addubito, quin voluntati Cæsæ Matis promptius sint obtemperaturi; interea ædificia pro Instrumentis ordine et sigillatim disponendis ante hyemem inchoata, et illius frigore superveniente, intermissa, complere satagimus.
Epigrammata duo, quæ iuxta calcem sunt eorum quæ mitto carminum, Cæsar, ut duabus præcipuis valvis, ex dorico et Ionico opere factis, superius marmori insculperentur, mandavit. Cumque ego in primo, ut ab initio legeretur Quæ Boreas renuo loco Arctois pro Danis, quo Patria mea non nominaretur, Cæsar iussit, ut expresse scriberetur Dania quæ renuit, et in altero Epigrammate Danis pro Arctois. Sed hæc non nisi secretioribus Amicis revelanda sunt.
Parant varijs in locis plures venâ Poëticâ pollentes eiuscemodi carmina, in mei gratiam, inter quos est IOSEPHUS SCALIGER, qui subinde mihi scripsit, et MELISSUS, Poëtarum nostri temporis antesignanus : et quia memini me aliquando tibi pollicitum, eorum quæ accepero, ubi in aliquam copiam excrevissent, communicationem, hæc nunc impertior, donec plura nactus fuero, tibi soli reservanda, et non nisi OLIGERO nostro et alias integris atque sincere sentientibus monstranda.
De ijs quæ mihi in Daniâ evenerunt, non est quod existimes, me quidpiam scripturum aut publicaturum, nisi extrema sic urserit necessitas, atque vestrates occasionem præbuerint, utinam alij æque silere vellent; sunt enim nonnulli, qui meâ sorte plus afficiantur atque ægrius hanc mutationem ferant (ob Astronomiæ præsertim, quam affectant, instaurationem) quam ego, qui omnia infracto animo perfero; nec mihi adversi quid sic evenisse autumo; sic neque Polemica scripta unquam êditurus sum, utilioribus et magis serijs intentus, ut non opus fuisset eâ quam adducis admonitione, mihi tamen non ingratâ. Obstrepent veritati et calumnientur, nobisque illudant, aliorumque scurrilibus convitijs applaudeant, quicunque volent: Stans tegor in solido etc. Si tamen alij sponte sua pro veritate asserenda in mei honorem quidpiam scripserint, incivile et inhumanum foret idipsum averso animo improbari. Quod vero tu in gratiam istius Scotuli veritatem tibi, si cui alias, satis perspectam dissimulare et vinclis constringere malis, ferendum duco, neque enim invito libenter quidpiam extorserim, et perinde erit, sive id quod res est aperte professus fueris, sive non; id tamen, etiam te dubitante, certo constat, eum in publica quadam et impressa intimatione, valvis Collegij Helmstadij affixa, cuius exemplum penes me est, sibi meam arrogasse inventionem, præter ea, quæ privatim effutijt; quod quo iure fecerit, nemo melius quam tu (si velles) qui adfuisti, cum ipsi eam Hypothesin aperirem, testari poterit. Sed missum facio ista, tibi, uti video, morosa.
De MULÆO vestro quæ subiungis, te metuere, ne mora illa longior, quam apud vos traxit, ab Italicâ profectione per hyemem iam præteritam eum sit remoratura: id equidem sic est; neque enim aliqua concedebatur occasio, quâ commode eo, postquam huc redijt, proficisceretur: sed tamen, appropinquante iam vere, modum adinveni, quâ id nihilominus fieri posse sperem; commendavi enim ipsum diligenter Serenissimo Electori Coloniensi, qui mihi Clementissimâ propensione favet; per eius Celsitudinem ipsum promotum iri, ut tam Italiam quam Gallias, prout in votis habet, perlustrare commode queat, mihi persuadeo. Constituit autem prius ad suos in Daniam ire, ut isthic sibi acquirat viaticum; et res suas ad iter istud disponit. Quin et ego pariter ut tu sentio ex re ipsius non fore, ut de me nihil dicam, ipsum diutius hîc iuveniles suos Annos consumere, quibus potius peregrinationibus et studijs vacandum, neque enim eæ, quas ego tracto, disciplinæ ipsi usui sunt, uti etiam earum minus capax.
TENGNAGLIUS meus sub Brumam huc ad me ex Italia, ubi intra annum linguam probe didicit, moribus et favoribus auctus, reversus est; ante octiduum in Patriam suam ivit, Parentes isthic salutaturus; postea, volente Deo, huc rediens, in Aula Cæsaris honesto loco aliquamdiu futurus.
Quæ de honoribus Politicis mihi ex Aulâ Cæsarea indicatis, cum adhuc Wittebergæ essem, mones, ut prius in possessionem feudi veniam, recte quidem mones, nam et ego in ea sum sententia, sed non plane intelligis, quid innuere voluerim, neque enim hoc est, de quo tecum ante abitum meum in Dania locutus sum, sed quiddam insuper aliud, de quo prius non cogitavi, prout suo tempore [D.] V. percipies.
Apud TYPOTIUM de eo, quod scis, te iam antea sufficienter purgavi, et ubi convenerimus, id etiamnum ulterius faciam. Est is mei amantissimus, et ubicunque occasio datur, de me et med familiâ honorifice sentit et loquitur. Studia vero nostra a meipso probanda, cum eorum non sit gnarus, asserit.
Non dubito, quin multa in Legatione tam Polonicâ quam Anglicanâ, a Doctis hinc inde audieris, haud dissimilia ijs, quæ MICHAELIDES narravit, licet is Wordingburgi apud Arcis Præfectum calumnias effutire, nec tamen impune, non erubuerit, prout forte a TYCHONE meo percepisti; ideoque eo promptius carmina, ob quæ ista fingebat, tecum communico, ut dispicias, nihil in ijs reperiri in Regem, de quo semper honorifice loqui, eumque excusare soleo, aspere et indecenter prolatum. Narratum mihi est a quibusdam Danis, cum Wittebergæ essem, eos, cum per Bohemiam aliquando peregrinarentur, a Parocho quodam Pontificiæ doctrinæ admonitos fuisse, ne se Danos esse profiterentur, sed potius ex aliqua Germaniæ parte oriundos dicerent, partim quod Rex in coronatione Pontificis Romani habitum ludicre imitatus fuisset, partim quod me sic amisissent. Quid IVARUS FRIIS per Ungariam et Austriam, præsente Regis fratre (qui tamen, quis esset, ignorabatur) meâ de caussâ, audire et decorare necesse habuit, ipsemet, cum tibi sit familiaris, aliquando forsitan narrabit; dum ea Dresdæ me invisens inter alia suggerere voluit, datâ operâ orationem alio declinavi, nolens certis de caussis ista mihi referri, qui usque ad nauseam similia sæpius inaudivi. Viderint illi, qui in culpa sunt. Deus in Patria nostra animorum coniunctionem largiatur et stabiliat, dissidia et bellorum semina auferat. Quid Legati vestri in Suecia expedierint, a te cognoscere cupio, tum quoque quid præterea apud vos et in toto illo Boreali tractu geratur.
Nova, quæ hinc tibi significem, pauca in promptu habeo. De recuperata Transylvania te iam antea intellexisse opinor. Aiunt autem BAIUODAM, qui eam fortiter pugnando pro Cæsare recepisse putabatur, sibi feudi loco reservare constituere, ipso etiam Cæsare invito, quamobrem Legati eius nuper Pilsnæ fuerunt, qui cum se impatienter et pervicaciter gessissent, missus est qui eos apud BAIUODAM accusaret, increpante Cæsare admodum severe senem quendam eorum primarium. Turcam maiorem quam unquam antea parare contra Ungariam exercitum, rumor est. Deus Armipotens furorem et vires eius retundat: Cæsar noster vicissim se equitibus et militibus, quotquot nancisci poterit, illi obviaturus, munit. Imperij Principes, maiori ex parte, suppetias detrectant, Hispanos potius quam Turcas formidantes. Deus author concordiæ et pacis nos protegat et a malis liberet.
Doleo vicem consiliariorum Sueticorum, si graviter in eos sævierit CAROLUS; sibi ipsi minus prudenter consuluerit, quâ etiam de re, ut in ultimis tibi indicavi, TYPOTIUS, me consentiente, ipsum per literas admonuit, exemplum ERICI fratris proponens.
MOSCUS apud Cæsarem et Archiducem MAXIMILIANUM nonnulla tacite molitur, quæ si successerint, Rex Poloniæ maluisset utique se avito regno non excessisse. Quod meâ etiam opinione vix recuperabit unquam. Non minor est virtus, quam quærere, parta tueri.
Plura iam non addo, neque enim publicas tumultuationes, quibus hîc fluctuans terrenus Orbis iamdudum assuevit, multum moror; nihil novi sub Sole, eadem fere semper luditur fabula, sub alijs atque alijs Personis. Si paulo fusius quam forte velles, tibi hac Epistola scripsisse videar, scias id consulto admissum, ut et tu copiose rescribas. Tantum abest ut prolixitas, quam in tuis ultimo excusas, mihi displicuerit. Rariores nunc conceduntur internuncij, plenius itaque per literas colloquemur, siquidem oretenus non detur. Nam quod tu, ut aliquoties ad vos excurram, optas, ita facile, ac lubenter vellem, fieri nequit. Constitueram quidem ad comitia huius Anni, si qua apud vos celebrarentur, proficisci: at quia de ijs incertus sum, nec Cæsar hoc primo Anno veniam in Daniam eundi mihi concedere volet, id in alterum Annum, si Deo ita visum fuerit, differendum erit. Quomodo vero id meo cum bono, uti insinuas, futurum sit, a te apertius intelligere aveo.