Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD CHRISTOPHORUM HENNIOCHUM

S.

REDDIDIT mihi literas tuas sub initium huius Anni ad me reversus filius TYCHO; estque mihi gratum, conditiones meas, quas Divino provisu hîc in Bohemia apud Cæsam Matem adeptus sum, tibi probari. De Chymico illo in Silesia, cuius meministi, qui Metamorphosin istam Paracelsicam in libro vexationum indicatam callet, per Dominum Doctorem THADDÆUM HAGGÆCIUM nuper inde Pragam redeuntem inquiri faciam; et si quid certi ab eo rescivero, te eius reddam participem.

FRANCISCUS SCRÖDERUS Sundensis ne verbulum mihi, sive Wittebergæ sive hîc degenti, respondit, aut si id fecit, interciderunt eius literæ: admoneas eum iterum sui officij, si forte resipiscere voluerit, quamvis non multum intersit, sive scribat sive non.

Recordor te semel mihi scripsisse de Granatis Bohemicis, quod ex ijs Chymicum quoddam artificium elicere nôsti; cuperem igitur ex te scire, quale illud sit; reperiuntur enim hîc Granati in satis magnâ copiâ, et tibi, si volueris, aliquos per oblatam oportunitatem mittam.

Vale.