Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MARTINUM BRASCHIUM

S.

ACCEPTISSIMÆ mihi fuerunt tuæ literæ, Eruditissime et amantissime Domine Magister MARTINE BRASCHI, quas circa initia huius Anni filius meus e Daniâ rediens inter alias ab Amicis Rostochiensibus profectas attulit: ac pro benevolâ et candidâ congratulatione, quam de successu rerum nostrarum apud Augustissimum Imperatorem RUDOLPHUM Secundum, Dominum nostrum Clementissimum, a principio refers, tibi peramanter gratias habeo.

Probâsti etiam tuum erga me sincerum affectum carmine illo Elegiaco unâ transmisso, ubi Uraniam Imperatorem meâ de caussâ adloquentem eique gratias agentem introducis. Adiungam quidem id cœteris tuis mecum antea communicatis, quæ a multis probantur, sed cum in hoc non ita selectis per omnia utaris verbis, et tali concinnitate, quam requirit hoc genus carminis, ad imitationem venæ Ovidianæ aut aliorum Poëtarum, qui in hac facilitate excelluerunt, adeo ut respectu antecedentium carminum te ipso (liceat enim mihi quod censeo ingenue profiteri) minor videaris: et sint præterea in ipsâ Historicâ relatione, quam pressius sequi voluisti, nonnulla, quæ nimis diffusa, quoad particularia, nec satis decore prolata existimem; idcirca Elegiam hanc superioribus versibus, Heroicis et Lyricis, necdum adiunxi aut alijs monstrare lubuit. Sed si tuâ bonâ veniâ id fieri poterit, uti fieri posse mihi polliceor, quædam prius in eadem recognoscam et paulo aliter mutabo, quædam vero prorsus omittam, prout in cœteris quoque hanc mihi libertatem sumpsi, quæ etiam tibi non displicuit; nemini enim res meæ rectius perspectæ esse poterint quam mihi ipsi. Perplacet alias inventio et ductus carminis, sed bonus interdum dormitat HOMERUS. Vides, quantâ erga te utor libertate et confidentiâ: ubi vero aliquale mihi supererit otium, remittam carmen illud, iuxta meam intentionem paulo aliter formatum; vel saltem loca indicabo, quæ a te ipso alterari vellem. Satius itaque erit, ut interea tibi ipsi hoc reservans, nemini exemplum impertiaris, multo minus ut publici iuris facias.

Excellentissimus ille MELISSUS necdum mihi quidpiam misit, spero tamen ipsum, pro eâ quâ præditus est humanitate et erga me affectione, id officij mihi non denegaturum. Si Cæsæ Mati scriptum aliquod, uti innuis, aliquando humillime dedicare constituisti, de quo meum exquiris consilium, cuperem prius scire, quale id esset, et quâ de re, ac Exemplum, si fieri possit, introspicere, tum demum, an gratum sit futurum, partim ex aliorum, qui ipsius Mati ab intimis sunt, partim meâ ipsius æstimatione, coniecturam faciam, tibique id, quicquid erit, solitâ ingenuitate pandam.

Vale.