MITTO, Vir nobilissime atque Mathematicorum omnium facile princeps, ut libri, quos petijsti, ad te transferantur, his iuncta
IOANNIS VIRDUNGI tabulas resolutas de supputandis motibus syderum,
Tabulas Prutenicas ERASMI RHEINHOLDI,
COPERNICUM de triangulis et Algorithmum demonstratum No. 76.
Habemus exemplar græce manuscriptum HIPPARCHI Bithyni in ARATI et EUDOXI Phænomena librorum 3, cum Asterismis (uti inscribitur in Codice Florentiæ Ao 1567 impresso. Nec enim Asterismi illi sunt HIPPARCHI, nec forte reliqua) et alterum exemplar Magnæ Syntaxeos CL. PTOLEMÆI, literâ pervetustâ et eleganti conscriptum. Quod si tibi dubiæ lectiones occurrant, lubens admodum et sedulo conferam et ad te perscribam. Nec inpræsentiarum occurrunt iam alia, sed hisce tibi officia mea promptissime offero.