Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
MAGNIFICO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO D:NO VINCENTIO MOLLERO, AMPLISSIMÆ REIPUB. HAMBURGENSIS CONSULI PRUDENTISSIMO ET V. I. LICENTIATO EXIMIO, AMICO SUO HONORANDO.

MAGNIFICE et excellentissime do:ie Vincenti Mullere, amice honorande, pro nupera euectione ad dignitatem consularem in amplissima vestra republica E:æ T. ex animo congratulor, optoque, ut fausta et salutaris sit. Ago vero gratias, quod me humanissimis tuis literis inuisere non degrauatus sis, et negocium apud reliquos dignissimos consules et senatores vrbis vestræ, de quo cæs:a ma:tas, d:nus noster clementissimus, meo nomine perscripsit, promoturum polliceris. Spero autem, literas ipsius m:tis iam ad vos peruenisse, aut cum instrumentis et rebus meis, quæ Lubecæ sunt, breui allatum irj. Quare E:m T:m diligenter et peramice rogatam cupio, ut sua authoritate et intercessione procurare velit, quo per omnia c:æ m:tis clementissimæ voluntatj meæque expectationi satisfiat. De quibus Simon de Petkum te plenius instruet, ejus enim fidej et curæ rem omnem commisj. Scripsi etiam denuo illi de ijs, quæ Wandesburgj meo ære parata sunt et nondum persoluta, ut compensationem urgeat, in quo etiam negocio Præstantia Tua suo consilio et auxilio, præsertim quo ad vestræ vrbis fabrum et cæteros opifices, qui sciunt, quantum exposuerim illisque numerauerim, quam optime mihi subueniet, nec diffido eam, vt id ingenue fateantur, lubenti animo effecturam. Si quid in his oris, quod T. P:æ gratum erit, a me præstari poterit, inueniet me vicissim ad illi gratificandum quam paratissimum.

Valeat P:a T:a cum tota domo sua quam optime et diutissime.