Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
IOANNES GEORGIUS HERWARTUS AB HOHENBURG AD TYCHONEM BRAHE.

PERVENERUNT ad manus meas, Vir nobilissime atque Mathematicorum omnium facile princeps, libelli duo, quos vir doctissimus et in Geometricis plane rarus et insignis, FRANCISCUS VIETA, nuper in lucem prodire voluit. Hos cum non dubitem te perlibenter visurum, neque forte aliunde absque difficultate exemplaria adepturum, his iunctos ad te mitto.

Cogito his diebus, si modo negotia publica et politica, quibus admodum distrahor, id permittunt, Augustam me conferre, atque ibi, si ulla ratione fieri poterit, manuscripta opera posthuma CYPRIANI LEOVITIJ indagare et nancisci, ut ea quoque ad te transmittere possim.

Atque hisce tibi fælicissima quæque ex animo precor et opto.