QUOD Serenissimam Celsitudinem Vestram ignotus et peregrinus ego hisce compellare audeo, id ut pro sua Heroica et congenita Virtute atque clementia candide et benigne accipere dignetur, humilime oro. Impulit me ad hanc audaciam celeberrima fama de Sermæ Celnis Vestræ benignissimo affectu erga quasvis artes ingenuas, præsertim sublimiores illas, quas Mathematicas per excellentiam vocant. Quemadmodum enim Augustissimus et Potentissimus Imperator RUDOLPHUS, Væ Sæ Cnis Dominus Frater, hæc studia plurimi facit atque illis laudabiliter delectatur, sic et Vm Sm Celnem quadam non minus naturæ quam sanguinis conformitate illa pariter in precio habere a plurimis affirmatur: cuius etiam haud obscura τεκμύρια, cum ante annos plusculos, Daniam Patriam meam transeundo, laudatissimæ memoriæ Regem FRIDERICUM Sa Va Co illic invisisset, ad me perlata sunt, quin et paulo post ab Arcis Cronburgicæ Præside mihi insinuatum Sm Cm Vm in Insulam prioris habitationis meæ Uraniburgicam, Instrumentorum, quæ in usum Astronomicæ instaurationis illic construxeram, visendorum gratiâ transfretare constituisse, quod et factum fuisset, nisi maris irrequietudo et glaciei interveniens importunitas propositum hoc impedivissent. Ex eo tempore cœpi Smam Celenm Vm pro meo modulo suspicere et venerari; optassemque, ut consilium illud in Insulam dictam traijciendi successus ratos consecutum fuisset. Cum autem nunc gravibus de caussis, relicta Patria, uti fert rerum Mundanarum vicissitudo, in ditionem Potentissimi Imperatoris Regnumque Bohemiæ ab eius Cæsa Maiestate huc clementissime accitus, transmigrarim, sicque Smæ Celni Væ vicinior redditus sim, eo etiam nunc promptius et confidentius animum mihi sumo aliquid ad Serenissimam Celnem Vam literarum dandi, ut erga eam debitum meum obsequium vel aliqua saltem ratione humilime declarem, præsertim cum adeo oportuna id efficiendi modo sese obtulerit occasio, per hunc Generosum et in literis ac linguis bene versatum Iuvenem FRIDERICUM ROSENKRANTZIUM, Sympatriotam et Consangvineum meum, ad vestram Smam Celnem proficiscentem. Cumque Scra Cæsa Maitas, Dominus meus clementissimus, sua Augusta apud Vam Serm Celnem commendatione et intercessione (quam ROSENKRANTZIUS secum apportat) eum non dedignata sit, supervacaneum et indecens duco quippiam, quod apud Serm Celnem Vm illi promotioni esse possit, ulterius intempestive repetere aut adiungere, hoc saltem dicam, quicquid clementiæ et benevolentiæ Serenissima Celo Va in illum contulerit, id non saltem illi, sed toti Rosenkrantzianæ familiæ, quæ in inclyto Regno Daniæ antiquissima et splendidissima est, tum quoque mihi, qui eiusdem stemmatis aliqua pars sum, beneficio nunquam memoria obliterando et officiosissima mente deprædicando præstituram. Idque de hoc viro polliceri possum, eum Sermæ Væ Celsni fidelem et obsequentissimum futurum, sive privatim in sua Aula, sive publice in bello Ungarico contra Turcam, eius servitiô et qualicunque operâ (est enim ad utrumque humilime paratus) uti voluerit. Deliquit is quidem humanitus et iuvenili quodam lapsu, quod dolendum est, et ipsummet ita contigisse vehementer et ex animo pœnitet, nec suum hoc delictum celare aut excusare præsumit, unde in Regis sui, cui per sexennium in cubiculo fidelissime inservierat, indignationem tantam incidit, ut stimulantibus invidis et osoribus, nullus fuerit veniæ locus, quicquid tandem pro culpæ condonatione et redemptione ipse et illi sanguine iuncti humilime offerrent; attamen sperat se, divina fretus misericordia et bonitate, alibi extra Patriam, potissimum vero in Sermæ Væ Celnis servitio, hanc deplorandæ sortis adversitatem virtute et integritate sua ita superaturum, atque priora illa, fragilitate quadam humana imprudenter commissa, honeste et fortiter gestis diluiturum atque emendaturum, ut tandem, auxiliante divina clementia et Virorum Principum diligenti intercessione apud Regem suum culpæ remissionem submisse impetrare atque in integrum restitui possit, maximo omnium consangvinitate et affinitate ipsi iunctorum, cuiusmodi sunt Nobilissimi quique in Regno Daniæ, gaudio et applausu. Confidimus autem omnes, quotquot eius sortem ex animo dolemus et ad meliora ipsum restitui exoptamus, apud Sam Celnem Vam occasiones et media inventurum, quibus fortunæ asperitatem mitiget atque sermæ Celnis Væ clementissimo favore atque indultu eam vincere et ad potiora emergere possit. Quod faxit misericors et omnis boni largitor Deus.
Cæterum Sermæ Celni Væ per dictum ROSENKRANTZIUM submisse mitto duos libros, quos Sacræ Cæsæ Maiestati, Domino et Mæcenati meo clementissimo, quam primum Pragam veneram, obtuli, et unâ addo globum quendam cælestem e mea inerrantium stellarum accurata et diutino tempore exantlata restitutione apposite conformatum; quæ a tenuitate mea profecta munuscula, ut Sma Celo Va clementi animo accipere, et me meaque studia sibi commendata habere non dedignetur, qua possum reverentia et submissione oro et obsecro. Valeat Serma Celo Va in Reipubæ stabilimentum quam diutissime et florentissime, et successu contra truculentum Christiani nominis hostem per Dei benignitatem felici in posterum quoque utatur.