LITERAS tuas ex arce Benaticâ 8 die Aprilis ad me datas, Vir nobilissime atque Mathematicorum omnium facile Princeps, singulari cum lætitia accepi; ex ijs enim perlibenter intellexi, nullas earum, quas ad me misisti, id quod unice verebar, vel interijsse vel interceptas esse. Nec est quod moram in respondendo ulla ratione excuses; facilius enim plurima et innumerabilia quoque proponuntur, quam vel ad unicum respondeatur. Mihi potius adeo frequens ista reiteratio literarum vitio vertenda foret, siquidem alia ratione libros, quos videre petieras, pluresve eorum simul unâ ad te transmittere potuissem.
Inprimis vero lætor, mihique congratulor, me totam illam hypothesin Lunæ, posteaquam ea ad apparentias cœlestes penitius a te transformata fuerit, a benignitate et benevolentia tua sperare et expectare debere. Atque adeo interea temporis sigillatim aliqua te rescripturum constituisse, ex quibus sententia tua de Lunæ hypothesi magis elucescat. Verissimum enim esse reor, me præcisius iusto calculum de Luna instituisse. Cæterum id a me propterea deditâ operâ et summo studio ita factum est, ut absque calculi errore mentem tuam de cursu Lunæ plane lubrico et vario assequi possem, tametsi verear me nihilominus subinde errasse. Facies itaque mihi rem gratissimam, si, dato et concesso tibi otio, viam mihi demonstraveris, qua intimius sententiam hac in re tuam assequi valeam. Abunde enim mihi nunc temporis satisfactum erit, si ea, quæ tu ex accuratissimis observationibus tuis hactenus constituisti, calculo venari seu imitari queam.
Libros illos, quos ex Bibliotheca Sermi Principis mei ad te transmisi, curabo, ut Ser. Clementiæ suæ Agens, cum is in aulam Imperatoriam redierit, sub indice et designatione eorum recipiat et mihi remittat. Manuscripta illa, quæ CYPRIANUS LEOVITIUS ἀνέκδοτα reliquit, per intermedias personas petieram et quidem instantissime efflagitaveram, sed frustra et incassum laboravi, oleumque et operam perdidi, ideoque captata occasione me ipse Augustam contuli, et præsens coram ea ab Generoso Domino PHILIPPO EDUARDO FUGGERO Barone etc. petij atque impetravi; ea itaque tibi mittam, quam primum securam aliquam rationem mittendi perquirendo investigare potero. Carmen quoque tibi mittam brevi, quod, uti spero, non displicebit.