SI prospera fueris valetudine, patrue charissime, est quod gaudeam. Ego adhuc, Dej beneficio, bene valeo. Immortales tibj habeo gratias pro omnibus in me collatis beneficiis, inter quæ vel maximum reputandum, quod et parens charissimus pro sua prudentia et tua autoritate non minimum confirmatus studiis literarum nos instituere nec ullis impensis ad tam honestum propositum perficiendum hactenus parcendum censuerit. Quare si pro corporis et fortunæ bonis ad grates rependendas ipsa natura ducimur, quid ijs debebimus, qui vel opera sua mentes nostras (quæ, quantum cælum terræ, tantum corporibus præstent) humanitatis et doctrinæ donis imbuunt, vel imbuendas pro prudentia ac summo judicio suo effecere? Itaque quod officii mej erit, gratum me semper tibj præbebo, et mihi gratulabor, cuj talis contigit patruus, qui virtute, doctrina summorumque operum excellentia non Daniæ aut Germaniæ modo sed Europæ fere universæ venerabilis et charus est. Hanc animi mej significationem jam dudum est quod tibj, charissime patrue, debebam, sed cum de mansione tua nihil nobis certj constaret, hactenus differre coactus fuj. Nos vero jam ultra semestre Herbornæ vivimus, et ad festum Michaelis, ni fallor, sumus mansurj, nec quicquam adhuc ex Dania certj intelleximus. Nam quotidie tabellarium Æschildum expectamus. Fratrem autem meum Otthonem cum Aslachio jam domi esse censeam; cum enim hac commigraremus, in Anglia sive Scotia commorarj acceperamus. Relatum quoque nobis, Tagonem Tot Heidelberge litteris operam navare et alios quosdam nobiles Danos, quos jam credo Genevam excurrisse. Ex Dania rumor hic fuit, Æschilldum Sefeldium post celebratas filiæ nuptias subjto vita defunctum, et Fridericum Rosenkrantium caussa cecidisse et infamem pronuntiatum. Sed te diutius fortasse qvam par est tali garritu detineo. Jtaque te his, patrue charissime, feliciter Deo optimo maximo commendatum habeo, et amanter peto, ut me cum fratre meo Georgio et patruelj Falchone, qui hic quoque una mecum literis incumbunt, diligere porro atque consilio tuo dirigere non dedigneris.