CLARISSIME et præstantissime vir, accepi quidem literas tuas unâ cum carminibus in mei gratiam a te eleganter et erudite concinnatis, antecedente anno, cum primum Pragam venissem, a Domino Doctore SWALBIO, communi nostro amico, mihi redditas, tum quoque alteras hoc ipso anno Mense Martio ad me datas. Verum quod hactenus neutris responderim, velim occupationum mearum multitudini, quodque varie interea partim locorum mutationibus, partim alijs impedimentis distractus fuerim, tribuas, meque pro tuo singulari candore excusatum habeas. Fuerunt sane utræque illæ literæ mihi longe acceptissimæ, nam præter insignem humanitatem pari eruditioni coniunctam, quæ inde satis superque elucebat, eximium etiam et sincerum erga me, licet de facie tibi ignotum, amorem et animum candoris integerrimi refertissimum affatim ostendebant, pro qua tua in me sincera, licet antea nihil tale a te promeritum, benevolentia tibi gratias habeo quam maximas, et te vicissim intime diligere, atque in amicorum, quos selectiori albo inscribo, annumerare non desinam, daboque operam, ne te certâsse priorem pœniteat.
Cœterum quod ad carmina illa tua, quæ etiam mihi longe gratissima erant, attinet, velim, ut in meliorem partem accipias, quod paucula quædam in ijs alterârim, prout metri illius genus postulare videbatur secundum eos criticos, qui libertatem illam, qua tu nonnunquam usus es, curiositate quadam non facile admittunt. Quid vero pauculis in locis mutatum sit, carmen illud denuo exaratum et excellentiss. Domino MONAVIO (si recte memini) transmissum patefaciet. Nescio tamen, an ultimus versus isthic ita transformatus sit, prout postea (ni fallor) incidit, qui sic habet:
Laudo ingenium tuum, laudo venam mellifluam et delicatam, et si plura eiuscemodi aut etiam alio carminis modo per otium luseris mecumque communicaveris, erit id mihi gratum, eaque prioribus adiungam. Coacervo multorum excellentium Poëtarum mea de causa, postquam patria excessi, exarata Poëmata, donec libellum aliquem mediocrem adimpleverim; videbis suo tempore sylvulam.
Opera mea Astronomica tibi impertiri necdum licet, ea enim ad manus non habeo, nam sunt inter res meas, quæ adhuc Magdeburgi reservantur, brevi tamen ex clementissima voluntate Cæsaris huc advehenda, neque etiam omnia, quæ typis prius inchoata habeo, plane ad Colophonem deducta sunt, ob eam, quæ mihi in Patria evenit, studiorum conturbationem. Spero tamen, me, favente divino Numine, cuius provisu Cæsarea Maiestas e tanto naufragio hunc portum, tantisque turbulentijs hoc otium benignissime mihi indulsit, ea, quæ desiderantur, propediem absoluturum, et plura additurum; tunc te voti compotem haud invite reddam, interea morulam intervenientem pro tuo candore in meliorem partem accipe.
Globi MERCATORIS, de quibus scribis, iam ferme antiquati sunt, vixque, quod sciam, reperiuntur exemplaria. Duo talium parandorum artifices Batavi, quorum unus Amsterodami IACOBUS FLORENTIUS, alter Alcmariæ WILHELMUS IANUS nominatus, globos secundum nostram in fixis sideribus restitutionem diligenter elaborârunt. Quorum posterior dimidium annum mecum in Insula nostra Uraniburgica fuit, atque ibidem stellas suo, quod attulit, globoso corpori, me circiter millenas illi concedente, insignivit. Si aliquam ex his nancisci posses reformationem, diceres MERCATORIS vel aliorum globos, ex erroneis stellarum canonibus, non autem cœlitus verificatis locis, conformatos, ijs non æquiparari posse. Nescio, an Francofurtum hi neoterici advehantur, sed si Bohemiam aliquando ingressus me inviseris, exemplum monstrabo, tunc simul alia, quæ penes me elaborata habeo, siquidem te etiam his studijs affici videam, lubens ostendam, tecumque de talibus iucunde conferam.