CUM primum, Vir nobilissime atque Mathematicorum omnium facile princeps, ad me misisti carmina illa, quæ de rebus tuis sunt composita, subijt animum, quod quondam IACOBUS CURTIUS Procancellarius Imperij, piæ memoriæ (qui mihi assiduus studiorum collega et contubernalis in Gallia et Italia, exinde amicus intimus et quidem pars animæ meæ, dum vixit, extitit) mea suggestione motus, desideravit carmen aliquod huius generis obtinere a D. PHILIPPO MENZELIO, Medicinæ D. et Professore celebratissimo, cum is in his partibus Poëtas reliquos longe antecellere existimetur, sed ob distractiones tam lectionis publicæ quam et praxeos Medicinalis modo memorati D. MENZELIJ frustra et incassum laboravit. Idcirco plane constitui nullum non lapidem movere, donec optatum ego adpiscar. Id ægerrime quidem, ut verum fatear, sed tamen iam tandem aliquando impetravi, et his iunctum ad te mitto, quod spero et confido tibi non futurum ingratum.
Mitto etiam veteres quosdam Geographos nunc primum in lucem editos, mihique inscriptos, inter quos SCYLAX Caryandensis est, cuius et STRABO et CICERO meminit, author sane vetustissimus, ipso HERODOTO et THUCYDIDE antiquior, ut qui temporibus DARIJ primi HYSTASPIS filij floruerit, penes quem aliqua reperies, quæ alibi non extent. Atque simul unâ te bene valere et quam fœlicissime florere ex animo opto. Datæ Augustæ die 8 Sept. A. 1600.