Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
ILLUSTRI ET MAGNIFICO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, ASTRONOMO FACILE NOSTRI TEMPORIS PRINCIPI, DOMINO ET PATRONO COLENDO.
PRAGAMIN BEHMEN.

ILLUSTRIS et magnifice Domine, patrone colende. Ut doleo priores meas tibi non redditas esse, ita lætor posteriores te accepisse: quibus quod prolixe et humanissime respondes, pergratum mihi est. De Elegia mea statues, utcunque libet, nihil me offendet, neque a me edetur, antequam tu volueris. De MELISSI carminibus plane tibi assentior. Alius quodammodo et quasi vulgaris videtur in istis carminibus: vel senectus hoc facit (ut ipse solet interdum queri) vel laboris fuga: certe isti odæ omnis lima et intentio videtur deesse. Sed hæc tibi in aurem dixerim, apud ipsum nolim proferri, qui me nuper etiam Elogio ornavit in carmine de obitu CHYTRÆI, quod mitto. Diligentissime egi cum CHYTRÆI filijs de Designatione ista tuæ migrationis in Germaniam. Dixerunt se legisse et meminisse, quod patri reddita esset: sed quamvis accurate inquisita, reperta nondum est. Deinde etsi reperiatur, nobis tamen non liquet, quomodo ea possit in huius anni Chronicon regeri ad finem, ut vis, cum incurrat reipsa in præcedentem. Præterea Chronicon illud iam editum est post mortem CHYTRÆI in id tempus, quousque ipse deduxit: nam ut quispiam Venerem imperfectam perficiat, huius anni extrema absolvat, fortasse nemo reperietur. Exemplum tibi mitto. Sed in tui gratiam facile recudi posset, nisi priora obstarent: et hoc quoque, quod iam hæc Exemplaria in hominum manibus versentur. Nihil sane est, quod malim, quam tibi gratificari, sed tu ipse de his cogitabis et statues, et si quid in mentem venerit, nos tantum docebis. Locutus sum de hoc negocio etiam cum D. LUCA, qui suam sententiam sine dubio ipse perscribet.

De carmine ad Cæsaream Maiestatem tali, quale innuis, quid fieri possit, dispiciam, quando otium nactus fuero. Modo versor in campo Eloquentiæ et Intemperantiam ac sectatores eius vehementi oratione seu libro castigo. Erasmianum illud erit quiddam, ut spero. Sed hæc ante dicens, in lente unguentum quæro.

Obijt nuper SIGISMUNDUS Megapolitaniæ princeps, IOHANNIS ante defuncti (cuius duo filij supersunt) frater: corpus eius humabitur Suerini 10 Octobris stylo veteri. CAROLUS dux Sueciæ cum magno exercitu et tota familia contulit se in Livoniæ partes; quid moliturus et quo res evasura sit, videbimus. Transylvaniam periclitari audimus, et propter adventum Turcæ et tyrannidem Walachi, de quibus ex illis locis nos incertiora audimus, vos, qui prope adestis, certa.

Irascor illi, qui effecit, ut suppressis literis meis VARADINUM nostrum nondum legeris. Habe vero iam etiam sero: quod tibi probatum iri omnino confido, magno equidem mihi labore constitit. Elegantius videbitur, si conferetur cum inepto quodam Silesij Carmine, qui idem argumentum susceperat ante, sed sine Minerva et Gratijs, adeoque nimis pueriliter. RHEDERUM audio id misisse ad Typographiam Lignicensem, ut recudatur.

M. CHRISTIANUS iam discessit in Daniam, cum ante mihi adfuisset. Tu ut diutissime valeas et in Germania nostra floreas, utque tibi diu etiam incolumis sit ille Cæsar optimus et clementissimus: illud vero est, quod opto et voveo summopere.

Bene vale, vir magnifice.
T. Magnif.
reverenter colens
MARTINUS BRASCHIUS.