Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
IOANNES GEORGIUS HERWARTUS HOHENBURG AD TYCHONEM BRAHE.

EX itinere, quo peregre abieram, Vir Nobilissime atque Mathematicorum omnium facile Princeps, iam tandem reversus, relegi literas tuas 28 die Augusti ad me datas, et ex adiunctis exemplis deprehendi, me semel atque iterum in calculo lapsum esse, quo nomine gratias tibi ago eô maiores. Sed inprimis summe miror, atque adeo satis mirari nequeo, calculum tuum novissimum Eclipseos Solaris diei 10 Iulij huius anni ἀκριβέστατον tam præcise observationi cœlesti eidemque exactæ congruere, ita ut nec sexagesimâ quidem particulâ unius gradus a se invicem discrepare videantur.

Ἦ μέγα θαῦμα τόδ’ ὀφθαλμοῖσιν ὁρῶμαι.
Respondet numeris tua contemplatio cœli
Unius arctataque ad sexagessma partis.
Θαῦμα ἴδεσται.
Respondent cœlo numeri, quibus attrahis astra,
Unius ar & atique ad Sexage partis.
Θαῦμ’ ἀκόεσται.

Summo itaque desiderio flagro, ut quanto citius pollicitationem hac in re tuam adimpleas, totus enim iam calculum hunc tuum Solis et Lunæ novissimum, posteaquam eundem plane absolveris, exspecto et opto.

Libros, quos petijsti, habeo, sed iam deest tabellarius. FRANCISCUS VIETÆUS Ao 89 Londini edidit librum in folio Regali, cui titulus FRANCISCI VIETÆI opera Mathematica, in quibus tractatur Canon Mathematicus, seu ad Triangula, item Canonion Triangulorum laterum rationalium, unâ cum universalium inspectionum ad Canonem Mathematicum libro singulari etc. In eoque libro multa tractat de resolutionibus triangulorum, quare plane conijcio ADRIANUM ROMANUM de hoc ipso libro locutum esse. Quod si eum desideres, eurabo omnino, ut habeas. ALBATEGNIUS latius habetur, sed is ipse, qui multis in locis incorrectus est, Norimbergæ Ao 37 unâ cum ALFRAGANO editus, et nec is quidem facile invenitur, attamen πολλαπλασίωσις pretij effecit, ut ego quoque exemplar eiusdem mendosæ impressionis ex Bibliotheca quadam redemerim. Quod si nihilominus eundem petas, mittam illico. Mihi sane, præter nomina propria, non videtur adeo mendosus, si unica cautio adhibeatur; solet enim numerum binarium et quinarium confundere. Quod si hoc unicum caveatur, in calculo vix error oboriatur.

Iungo his literis Catalogum nundinarum autumnalium, quem ipsum quoque iam demum e peregrinatione domum reversus sum nactus; quod si aliquos libros ex ijs desideres, transmittentur. Affinis meus PAULUS ZEHENTNER ab ZEHENTGRUEB quædam meo nomine tibi referet, atque hisce vale quam fœlicissime.