Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MAURITIUM LANDTGRAVIUM HASSIÆ.

CUM Illustrissimæ Celsitudinis Vestræ Legatus Magnificus, Dominus IOHANNES de Bopenhaussen, qui magni Regis Persarum Legationem huc, Celnis Tuæ iussu, deduxit, mihi (siquidem interea dum hîc fuit, nonnulla ex mutuo aliquoties congressu atque colloquio nobis intercessit familiaritas) indicâsset, se reditum in Hassiam ad Celnem Vm maturare, mei officij esse duxi Illmam Cm Vm hisce meis literis demisse salutare, et quæcunque ex mea tenuitate proficisci poterint obsequia, omni debitâ reverentiâ offerre. Auxit hanc scribendi confidentiam, et idipsum ut non omitterem, persuasit, non saltem ea, qua Laudatissimæ memoriæ V Celnis Dominus Parens, quoad vixit, me Clementissime prosecutus est benevolentia, sed et insuper V ipsius Celnis benignissimus animus et perseverans erga me favor, ut vel inde liquet, quod Celdo Vra etiam post obitum Parentis suis Clementissimis et cultissimis literis dignata sit. Quin et ex prædicto Celnis V Legato gratissimâ mente nec sine voluptate percepi, Cm Vm etiamnum subinde per occasionem nonnunquam mei mentionem facere, quod constantis erga me Clementiæ et benignitatis indicium, quâ possum submissione ac gratiarum devota actione, lubens agnosco, inque eo mihi non parum congratulor.

De migratione autem e Dania, Patria mea, ante quadriennium factâ, quoniam Cm Vm non saltem ex proprijs meis literis, interea ad eam officiosissime datis, sed et aliorum proculdubio relatione per suas circumstantias iam satis edoctum esse, nihil addubito, nolo ulterius ea de re quippiam commemorare. Existimo etiam Celni V iam antea innotuisse, quomodo a Sacra Cæsa Mate, Domino nostro Clementissimo, huc in Bohemiam ante biennium Clementissime vocatus et in ipsius Cæsæ Matis Clientelam benignissime receptus, quodque Mecœnatem eorum, quæ diu multumque tracto, studiorum Astronomicorum in ipsius Mate invenerim liberalissimum. Quocirca advectis, ex ipsius etiam Cæsæ Matis Clementissimo mandato, per Albim fluvium omnibus meis, quibus in Dania ad tam sublimis scientiæ exercitium et redintegrationem usus sum, Organis, ea nuper, ipsius quoque Mate sic Clementissime decernente, in domo quadam ampla et magnifice hîc iuxta Arcis hortum extructa disposui, quæ numero sunt 28, tam formæ et fabricæ quam magnitudinis et utilitatis varietate discreta, quemadmodum supra memoratus Celnis V Dominus Legatus, qui ea singula coram intuitus est, ad Cm Vm plenius referre poterit. Etsi vero in libro Epistolarum, qui Illmi et nunquam satis laudati Patris vestri literas de re Astronomica mihi Clementissime scriptas, unâ cum mea responsione, complectitur (quem Ill Celni V a me submisse dedicatum eam accepisse opinor) suo loco nonnulla horum Instrumentorum reperiatur descriptio, et licet insuper icones quasdam, pleraque ex hisce Instrumentis repræsentantes, postea miserim, de quibus, quod eas Celdo Vra obtinuerit, Opus illud Palatinum, mihi vicissim dono Clementissime remissum, omne exemit dubium: Tamen cum Organa mea Astronomica postmodum plenius delineari atque excidi, unâ cum uberiore Fabricæ et Usus explicatione, atque in peculiari libro inprimi curârim, quem Imperatoriæ Mati humilime dedicatum, unâ cum duobus alijs pari formâ et magnitudine, quorum unus de mille affixarum stellarum accuratissime a nobis facta Restitutione, alter de ☉lis et ☾ verificatis motibus agit, cum primum huc advenissem, subiectissime obtulerim, V Ill Celni eum, qui de Mechanica Astronomiæ parte tractat, cum hoc ipso suo Nobilissimo et eximio Legato demisse dono mittendum duxi, quem et Celdo Vra benignâ fronte accipere non dedignetur, quâ possum reverentia oro. Si reliquos duos Celdo Vra unâ Clementissime expetierit, præsertim eum, qui affixarum Rectificationem scrupulose exequitur, ut collatio cum ijs stellis, quas Vra Celdo ibi pariter observatas habet, institui possit, eos quoque per temporis oportunitatem quam obsequentissimo animo impertiar. Quod et nunc præstitissem, si exempla conficiendi (sunt enim ambo manu scripti) commoditas superfuisset. Quin etiam cum alia ex meis Operibus lucem publicam viderint, ea cum Celne Vra omni debita submissione communicare, eiusque solertissimo et gravissimo submittere iudicio non supersedebo: Et quacunque alias in re pro mearum virium modulo quippiam, quod Celni V gratum sit, præstare potuero, habebit ea in me servitorem fidelem, cui id, quicquid erit, libere demandet, qui etiam pro virili V Celnis Clementissimis desiderijs omni animi submissione obtemperaturus sit. Sed ne diutius, quam par est, Cm Vm, cui me meaque studia commendata esse submisse cupio, hac interpellatione, gravioribus negocijs intentam, remorer, eam quam prosperrime florere et quam diutissime saluberrimeque valere unâ cum Illma Coniuge et inclytis liberis, a Deo Opt. ter Maximo devoto pectore precor.