EX ijs quas paulo post æquinoctium Autumnale ad me dedisti literis, quo in statu res tuæ sint, et cur rarius ad me scripseris, intellexi. Ego vero tibi quietem illam et studiorum commoditatem congratulor, ac literarum intermissionem lubens excusatam habeo.
De rebus Suecicis et Livonicis similia ijs, quæ scribis, imo adhuc plura hîc cognovimus — quem das finem, pater alme, furorum?
Negotium illud de ijs, quæ Historiolæ huius anni Domini D. CHYTRÆI laudatæ memoriæ inseri ipse, dum in vivis esset, volebat, nec ego abnui, siquidem eius continuatio a te, uti etiam scribis, pertexenda erit, tuæ prudentiæ relinquo, quid in eo faciendum vel omittendum duxeris. Habet secum gener eius Dominus D. GÖDELMANNUS, qui hîc Legatum agit Saxonicum, amicus meus singularis, quæ hac de re inter Dominum D. CHYTRÆUM et me ventilata sunt, tibi monstranda, si forte priora isthic interierunt; is etiam plenius hac de re tecum loquetur, neque tamen in his quippiam vobis præscribo aut urgeo, sed relinquo liberum agere prout lubuerit. Perinde enim apud me erit, quacunque ratione id fiat, nec ægre feram, etiamsi plane omittatur.
In privilegio hîc obtinendo pro libris tuis in publicum edendis, lubens tibi meam navabo operam, sed scire prius oportet, quales illi sint libri, et quid contineant; si enim quippiam habent, quod religioni, quam Catholicam vocant, adversatur, aut eos, qui hanc non amplectuntur, commendet, vix quippiam impetrabimus.
Nova quæ hîc narrantur, a prædicto Domino GÖDELLMANNO percipies, qui etiam nonnulla ad continuationem historiæ huius anni facientia tecum facile communicabit. Plura non addo, sum enim ita alias occupatus, ut calamum hîc sistere oporteat.