Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MELCHIOREM JŒSTELIUM..

VENIT ad me Dresdâ hisce diebus M. AMBROSIUS RHODIUS, et nonnulla, quæ circa Hypotheses tentasti, clarissime et præstantissime D. D. IŒSTELI, secum a te attulit. Utrumque mihi gratum fuit. Faciam, quantum ad illum attinet, prout mones. Hypotheses autem cuperem accuratius enodari, et magis perspicue explicari, ita ut nihil desit aut sit superfluum, atque ordine debito sese omnia insequantur. Neque quæstio est, ut loca Planetarum, per Hypothesin quamcunque inventa, cum meis observatis conferantur, quibus nulla ratio hactenus præsupposita consentiet, sed sufficit, ut ea, quæ secundum PTOLEMÆUM deducuntur, calculo respondeant Alphonsino, ita tamen ut Apogæa, Eccentricitates et dimensiones orbium adhibeantur, prout Alphonsina fert methodus, a PTOLEMÆO potissima ex parte derivata, nisi quod Apogæa hisce temporibus aliter applicantur. Quæ vero iuxta COPERNICUM fiunt, ea oportet ipsius pariter datis et assumptionibus, in ijs quæ modo dixi, inniti, et calculo Prutenico convenire, idque sive iuxta ipsius speculationem Solem ad centrum Universi quiescentem, in annuo orbe, eius loco revoluta Terra, statuemus, sive immutata hac, uti ego ostendi, Hypothesi, Terra ibidem immota permanente, et assumptis Eccentroepicyclis more Ptolemaico, cum circello circa centrum, loco æquantis, uti recte imitatus es. Sed hæc non est proprie inversio, sed potius permutatio quædam et cum Ptolemaicis hypothesium COPERNICI conciliatio. Nostra autem innovatio, quæ Epicyclos non minus quam ille negligit, Terra nihilominus immota permanente, etiam aliud adhuc particulare requirit, ut apparentijs satisfiat, quam a te iuxta COPERNICI proportiones factum est. Ostendunt siquidem apparentiæ, Planetarum circuitus proprios non medium, sed verum, adeoque ipsum corpus Solis, respicere, ita ut Martiæ stellæ, quæ præcipuam hîc parit differentiam, phænomena, etiam extra Acronychios situs, accurate et multipliciter considerata, nos ad ipsius Solis Apogæum iuxta initia ♋cri manuducant, ut de Eccentricitate nunc nihil dicam. Recte tamen a te factum est, quod nostram hypothesin Coperniceæ collatam, et assumptis ijsdem dedomenis, eundem præbere sideris locum, quem eius exigit numeratio, demonstrâsti. De his vero per oportunius ocium deliberatius cogita, et quæ vel hactenus perfectius elaborata habes, quam ea sunt, quæ misisti, vel inposterum elaborare dabitur, mecum communica.

Cœterum de Typographo LEMANNO sic habe. Precium quod annotavit pro Balla papyri 15 fl. nimium est, venditur enim hîc, ubi omnia longe cariora sunt quam Lipsiæ aut Witebergæ, una eiuscemodi Balla 8 Ioachimicis. Et cum Witebergæ essem, potui eam a cartopœis pro decem fl. si recte memini, obtinere. Verum quantum ad mercedem attinet, quam pro labore suo Typographico in imprimenda una Balla postulat, facile inter nos conveniret, si papyrum æquiore precio adhibuerit, ita ut decem fl. vel ad summum totidem Ioachimicis (quod tamen pluris est, quam hîc una Balla venit) comparetur. Qua de re ut cum ipso diligenter meo nomine agas, te peramanter rogatum habeo, utque promptius intelligat, hanc esse meam sententiam, idipsum Germanicis verbis contignatum illique tradendum, uti voluisti, adiungo. Exemplar autem, quod ea continebit, quæ de Luna in 6 illis quaternionibus excudenda erunt, quam primum ad mundum (in quo nunc laboratur) descriptum fuerit, mittam, modo prius de voluntate Typographi certior a te factus fuero, quod ut mature facias, etiam atque etiam peto. Vale et saluta amicos Witebergenses, quibus scribere nunc non vacat, sed fiet id, volente Deo, per oportunius otium, iterumque vale.