LITERAS tuas, Vir Nobilissime atque Mathematicorum omnium facile Princeps, quas quidem die 14 huius mensis Pragæ ad me dedisti, ex Ingolstadio ad me transmissas, hac ipsa horâ probe accepi. D. CHRISTOPHORUS VARSEVICIUS, uti optassem, ad me non venit. M. IOAN. KEPLERUM male valere doleo, et æque contristor, conditione commodâ eum iam carere. Si apud Cæsaream Maiestatem, quod abominor, ei non sit permanendum, ipse quoque dispiciam, anne forte alibi res suas instituere queat.
Tabulas BLANCHINI, PRUGNERI et BEURBACHIJ, quas petis, curabo, si modo extent, ut habeas. IOANNIS ANGELI Astrolabium et Planum cum IACOBO ANGELO de Cometis ob defectum tabellariorum mitto hisce iunctum, teque quam fœlicissime florere ex animo opto.