CUM magni Persarum Regis amplissima Legatio, quæ hîc aliquandiu apud Sacram Cæsaream Maiestatem, Dominum meum Clementissimum, morata est, nunc in Italiam cogitet, et antequam Romam venerit, Serenissimam Celsitudinem Tuam in Etruria sua salutare, et quæ in mandatis habet, eidem reverenter exponere constituerit, mei officij esse ratus sum, Serenissimam Celsitudinem Tuam de TENGNAGLIO nostro clementissime bene meritam hisce literulis submisse compellare, præsertim cum Legationis eius antesignanum, Illustrissimum Dominum AMMONIUM SCHERLEJ, natione Anglum, filius meus natu maior, TYCHO nomine, comitetur. Est autem ille idem filius, quem antea in Serenissimæ Celsitudinis Vestræ Aula aliquandiu servire exoptâram, nisi obstacula quædam intervenissent, quæ attingere supervacaneum. Tradidissem illi Opera, quæ hactenus in Astronomicis elucubravi, secum adsportanda, prout Serenissima Celsitudo Vestra aliquando clementissimis suis ad me literis expetijt, nisi quædam in singulis ferme adhuc desiderarentur, typographico labore necdum absoluto. Quod ubi effectum, Serenissimæ Celsitudinis Vestræ Clementissimæ voluntati demisse et lubentissime obsecundabo.
Remoram nonnullam, quo minus illa ad Colophonem deducta sint, iniecit migratio mea ex Arce prioris habitationis Bennatica huc Pragam, sic clementissime mandante Cæsarea Maiestate, quo propior ei factus, humillima mea servitia ipsius Maiestati promptius præstare possem, allatis etiam huc omnibus Instrumentis Astronomicis, quibus antea in Dania Patria mea usus sum, quæ numero sunt 28, ijsdemque in domo quadam ampla et magnifice, Italica architectura, non longe ab Arce iuxta Cæsaris hortum extructa, ordine dispositis, donec in locum quendam usui eorum aptiorem, a Cæsarea Maiestate clementissime deputatum, transferantur. Quod et brevius futurum spero. Idque Serenissimæ Celsitudini Vestræ debita submissione (siquidem eam benignissime studijs meis favere compertum habeam) indicandum duxi. Pluribus vero eam gravioribus intentam hac mea interpellatione remorari nec volo nec decet. Quare nunc finem facio, id solummodo addens et humillime rogans, ut Serenissima Celsitudo Vestra prædictum filium meum sibi commendatum habere non dedignetur, Deus Opt. Max. Serenissimam Celsitudinem Vestram Reipublicæ emolumento quam diutissime servet florentem et incolumem.