Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
GENEROSO ET MAGNIFICO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHEO, MATHEMATICORUM FACILE PRINCIPI, CÆSAREÆ MAIESTATIS ASTRONOMO, PATRONO ET DOMINO COLENDO.
PRAG IN BEHEMEN.
MAGNIFICE ET NOBILISSIME DOMINE, PATRONE COLENDE.

TANDEM sub BACCHI sacra ad nos diu expectatus advenit Magnificus Dominus D. GODELMANNUS. Is mihi de te renunciavit, quod accepisses carmen, quod de Mathematicis exorsus sum, et ad te sub natalem CHRISTI misi. Gratum id mihi fuit. Addidit, si saltem in cursu progrederer, te laborem et artem meam Cæsareæ Maiestati commendaturum. Id quoque gratum. Verum interim mirabar, cum ego permulta mihi a te suppeditari petierim, cur non aut omnia illa, aut quædam, quæ tibi nota sunt, simul per D. GODELMANNUM unâ cum literis tuis ad me miseris. Hæc enim potissima causa erat, cur istud fragmentum vel potius bonam partem ad te miserim, ac significavi simul, me ante progredi non posse, quam responsum a te accepissem. Rogo igitur adhuc etiam atque etiam, vir magnifice et generose, ut certa data occasione literas tuas ad me mittas unâ cum illis, quæ petij, quantum in te est. Tandiu enim adhærescere cogor. Scio, quantum me ames; igitur etiam hîc tibi curæ sim. Plura iam non scribo propter imbecillem plane valetudinem.

Bene et feliciter T. M. valeat.
T. Magnif.
reverenter colens
MARTINUS BRASCHIUS.