Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
MAGNIFICO ET NOBILISSIMO VIRO, D. TICHONI BRAHE, MATHEMATICO S. C. MAIESTATIS EXCELLENTISSIMO, AMICO ET PATRONO PLURIMUM OBSERVANDO.
MAGNIFICE AC NOBILISSIME DOMINE TICHO, AMICE HONORANDE.
S.

CUM certa per magnificum Dominum IOANNEM GEORGIUM GODELMANNUM mihi scribendi occasio daretur, plenius scribendum duxi. Vivo, ut possum, quando iniquitas temporis et fortunæ maiora spectare non sinit. Calamitas belli Carolini oppressit meam patriam. Nam Dux CAROLUS totam fere occupavit Livoniam. Sed qua felicitate, eventus docebit. Novisti illius tyranni dictum: aliena appetendo propria amisit. Rex statusque Poloniæ de bello per triennium magnis sumptibus gerendo in Comitijs convenerunt. Funesta ergo omnia in mea patria sunt. Quanta interim animi virtute et constantia opus sit mihi, facile intelligis, qui et bonis omnibus et maximis sumptibus propterea factis excidi. Spem tamen reliquam in DEI auxilio fixam habeo, fore ut postquam nubila et turbulenta ista tempora transierunt, pax florentissima et quies nobis restituatur. Interim tu me benevolentia et fide prosequaris singulari velim.

Quæ ad D. CHYTRÆUM de tuæ vitæ historia scripsisti, heredes eius mihi tradiderunt, quæ plene meis historicis meditationibus inseram, nec alia tui ornandi argumenta omittam. Nam te virum bonum et vere syncerum cognovi, quæ virtutes profecto pulcherrimam istam artem tuam, in qua præcellis, elegantissime illuminant. Quod vero tardius liber meus historiarum prodit, multa in causa sunt, quia et initium cuiusque rei grave est, et veritatem sequi in omnibus hoc seculo scis quam sit periculosum. Deinde alijs adhuc occupor elaborandis. Mox tamen lucem videbunt, ubi meo genio ita visum fuerit.

Vale interim, vir optime, et magnam salutem tuos domesticos meo nomine imperti.
Tui amantiss.
CHRISTOPH. STURCIUS.