S. P.
NOBILISSIME et clariss. vir, Domine et amice vetus plurimumque colende. Reddidit mihi literas tuas vir clarissimus D. IOH. GEORGIUS GODELMANNUS, amicus meus singularis, cuius consuetudine iucundissima per dies complures usi sumus familiariter. Huic confectis feliciter negocijs suis Dresdam redituro, ducente ac fortunante Deo, 600 illos thaleros a Quæstore Iuniorum Principum tuo nomine acceptos, et hactenus apud me servatos, numeravi, recepta apocha eius. Commutavi autem thaleros Belgicos, quorum maior copia fuit, in alios imperiales, præter paucos. Aurum, in quod eos commutarem, in hisce locis vix reperitur amplius, cum maioris sit valoris in inferiori et superiori Germania. Alios sexcentos ad instans Pascha tibi debitos Quæstor solvere nunc non potuit, licet compellatus eo nomine a D. D. BORDINGO Cancellario, iam etiam Lubecensium Consule. Excusat enim magnos sumptus et expensas superiori Octobri in funus Ducis SIGISMUNDI AUGUSTI p. m. factas Suerini, quos expendere oportuit iuniores Principes tanquam proximos hæredes. Petit igitur brevis adhuc temporis dilationem sibi concedi, et quamvis haberi pecunia ista potuisset, tamen intellexi grave futurum fuisse D. GODELMANNO eam secum deferre. De summa capitali, quam etiam te repetere scribis, quid responderit, nondum comperi. Inquiram vero diligentius, anne Lubecæ vel Hamburgi mercatores sint, qui Pragæ negotientur, ut per hos pecuniæ Pragam transscribi possint; idem tu inquiras inter Pragenses mercatores. Mea sane officia et studia tibi non deerunt.
Literas ad D. CRAGIUM in Daniam mittendas non vidi. Accepi vero alias tuis adiunctas et cuidam CASPARO AGRICOLÆ, Musico regio, inscriptas, quas soluta glacie et navigatione repetita, quæ asperitate hyemis diu intermissa fuit, Hafniam transmittam. M. BRASCHIO, qui minus recte aliquamdiu valuit, quod iussisti, indicavi. Amisimus iterum nuper virum et Iureconsultum præstantissimum D. HENRICUM CAMERARIUM, qui cum patriæ suæ Brunsuigæ in dissidio cum Principe eius componendo inservijsset, et in itinere non procul Soltquella Marchiæ oppido abesset, subita cordis compressione extinctus est die 11 Februarij. Funus huc advectum 27 eiusdem terræ mandatum est honorifice. Hemiplecticus etiam est D. MARCUS LUSCOVIUS Iuriscoss. vir excellens et nunc facultatis senior. Ita nos visitat Dominus, ut appareat magnas imminere in Academia nostra mutationes.
CAROLUS Sueciæ Dux magna celeritate et successu Livoniam occupat, et quamvis exiguam nuper cladem accepit, tamen ab altera parte Dörptam urbem in finibus Livoniæ et Moscoviæ oportuno loco sitam vi occupavit, ac pleraque iam loca munita tenet, præter Rigam urbem primariam, cuius tamen vicinas arces ita occupat, ut commeatu eos terra marique intercludere possit, nisi auxilia maturius a Rege Poloniæ submittantur. Et hæc omnia hyeme maxima ex parte egit. Habet confœderatum sibi Moscovum, et quod mirum est, Suecia interim tota quiescit, et rerum necessariarum copia abundat. Poloni dicuntur in proximis regni Comitijs tres hostes proclamasse, Suecum, Moscovum et Walachum, et in tres annos magnam pecuniæ summam ad bella hæc Regi promisisse. Eventum reget Deus pro suo beneplacito, non pro hominum arbitrio aut potentia. In his regionibus, Dei beneficio, tranquillitas est, et optimus Princeps noster, Dux ULRICUS, recte adhuc valet. Ego tibi tuisque omnibus valetudinem prosperam diuturnamque opto. Salutant te filij mei IOHANNES et LUCAS, qui Theologiam iam profitetur hîc publice, et sponsus est, reverenter. Ex D. GODELMANNO Pragam aliquando veniente copiosius de statu nostro audies.