Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
MAGNIFICO ET GENEROSO DOMINO D. TYCHONI BRAHÆ, DOMINO HÆREDITARIO IN KNUSTORPFF ET HEERESWART, CÆSAREÆ MAIESTATIS CONSILIARIO DIGNISSIMO, AMICO SUO ET DOMINO SUMMA OBSERVANTIA COLENDO.

S. P.

OCCASIONE oblata intermittere non debui, quin aliquid literarum ad te, Magnifice Dom. TYCHO, darem, et quidem per eundem, quem ipse præsentem aliquoties cupivisti, quo etiam hisce in locis exercitatiorem sphagirum nescimus. Novissimæ tuæ literæ sunt quas misisti per NICOLAUM MAUL quondam domesticum tuum, in quibus etiam quæ ad grammatophorum expedienda præcepisti exequutus sum.

Quoad Politicum statum omnia apud nos sunt tranquilla, nihilominus tamen multæ gliscunt inter magnos dominos, principes et reges simultates, quæ bellorum semina et initia esse solent. Inter CAROLUM Sueciæ nunc protectorem et urbem Lubecam quomodo convenit, te non latet, quod negocium nondum est consopitum, licet Lubecenses multum in eo laboraverint. Comitia Polonica nuper Warsoviæ, quo et Brandenburgicus Elector, adiunctis in adsistentiam Regis Daniæ, nostri principis et nonnullorum aliorum, petitum successionem in Feudum Brutenicum, legatos miserat, celebrabantur, quod denegatum illi esse intelligo, nisi regem Poloniæ, Suecia nunc privatum, postliminum regem fieri opitulentur. In dictis etiam Comitijs Poloni hostes suos, ut fertur, declararunt, CAROLUM Sueciæ, qui iam dudum bellum in Livonia Polonis intulit, et eousque progressus est in Livonia, ut Polonis ibidem nihil restet præter Rigam. Et meo quidem iudicio hoc bellum non solum ad CAROLUM pertinere videtur, nisi temeritatis sibi hocipso vitium attrahat. Alter hostis Polonorum dictus est Magnus dux Moscoviæ, tertius vero Walachiæ Waiwoda. Utrum tot hostibus Poloni simul stare poterint, eventus docebit. In Belgico magnus est apparatus iterum belli præfixi: ALBERTUS dux Austriæ exercitum ducet in Hollandiam. Hollandici status non segnius vim eius aversari moliuntur. Æstas futura absque Tragedijs magnis non præteribit, uti præsens est forma rerum. Rex Portugaliæ SEBASTIANUS in conflictu Africano amissus, nunc redivivus, ab Hispano non agnoscitur, a suis vero affectatur, qui exutus regno apud Regem Galliæ hospitio fruitur. Proh deum, quanta Metamorphosis ista! EXSECCIUS Comes Angliæ et successor Reginæ in regno hactenus muscitatus, ante biennium a Regina in Irlandiam cum Classe Nautica missus, ob rem non satis fideliter, ut accusatur, gestam, in Parlamento damnatus, et captivus de vita periclitatur. In Patria tua Regno Daniæ cura et expensis Regis nonnulla fortalitia et Castella, ut vocant, exstruuntur, nec non in Gothlandia idem fit. Ungarica a nobis non expectabis, quin potius quid rerum ibi agitur, a te perdiscere cupimus. Hæc per occationem ad te pervenire volui.

Vale, ut bene etiam sit tuis.
T. Mag. observantiss.
CHRISTOPHO. HENNIOCHUS Med.