Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
GENEROSO MAGNIFICO ET NOBILISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE, EQUITI DANO, S. CÆS. MAIESTATIS CONSILIARIO PRÆCIPUO ET MATHEMATICO LONGE CELEBERRIMO, DOMINO AC PATRONO OBSERVANDO.
PRAGA.

S.

RECTE perlatas esse meas ad te literas, generose et nobilissime vir, index scida superiore Decembri me docuit. Volui, uti suggestum fuerat, rem denuo et statim prehendere; sed avocarunt morbus uxoris, negotia clientum, sexcenta alia. Nunc paullo expeditior, et amanter a vidua illa CUNONIS filia invitatus, libenter ei hoc operæ dare volui, ut, quod bono etiam publico futurum providerem, sollicitatoris partes susciperem, quo opus illud horologicum, multis, magnis ac diuturnis laboribus ac vigilijs elucubratum ac perfectum, lucem tandem sub tuo, aut cuiuscunque videatur nomine, aspicere possit. Superioribus addo hoc quoque, esse apud eandem viduam opus, secundum præcepta ista inchoatum, atque adeo semicompletum, quod morte præventus absolvere auctor non potuit. Qui librum emat paullo liberalius, facile unâ idipsum quoque impetret; cui summam manum peritus in arte et libro isto instructus sine negotio imponat. Sumptum credo facile libenterque ferat pietate, sapientia, virtute et meritis in rempub. maximus, Divus Cæsar RUDOLPHUS, mathematicis disciplinis ipse quoque et supra conditionem principum excultus, quem non ALPHONSUM alterum, sed et illo potiorem non immerito prædicamus. Neque dubium mihi est, quin monitu suggestuque tuo res procedat melius: quod ut facias, sive viduæ illius pauperculæ nomine, sive boni publici respectu, sive quod hanc operam haud difficulter te præstiturum virtus et humanitas mihi tua spondet, quam possum officiose submisseque rogo. Qua de re literas tuas, vel si ijs non vacat, saltem nutum tuum expecto. Si quid ad me velis, et occasio alia non sit, Bratislaviam ad clarissimum Dn. MONAVIUM mittere possis, qui, qua est humanitate et virtute, id porro haud gravate curet. Vale, vir generose et optime, meque et studia mea, quibus ipsis quoque MÆCENATE opus sit, apud Sacram Cæsaream Maiestatem, cui vitam ac felicitatem perpetuam precor, tibi commendata habe.

Vale iterum.
Generostis ac magnif. t. observantiss.
BALTHASAR CAMINAÆUS I. V. D. et professor publ.