af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

|||AD AVGVSTISSIMVM IMPERATOREM RVDOLPHVM SECVNDVM TYCHONIS BRAHE PRÆFATIO.

ASTRONOMIA scientia antiquissima, Divinitus inde ab Adamo Protoplasto humano generi concessa, longeque præstantissima, in quantum nimirum Cœlestia et sublimia hæc terrena et inferiora superant: Hæc inquam Divina Astronomia ab ipsis sensibus oculorum, multivagas siderum vicissitudines animadvertentibus, quantum ad exteriora originem trahens, multo tempore inde a rerum conditu, excellentissimorum hominum fatigavit et genios et ingenia. Tanta nimirum est Dei Optimi et ter maximi majestas, ut a nullis creaturis ipsius operum sapientia exhauriri queat. Cum vero solus ocularis intuitus omnia illa supra modum admirandi theatri Cœlestis mysteria, intricatasque varietates apparentes, eâ, quâ opus erat subtilitate et accuratione capere nequiret, excogitârunt omnibus seculis varij Artifices media et organa, quibus visus in percipiendis Siderum abstrusis motibus juvaretur. Hinc sunt illæ columnæ, quas Iosephus Iudaicarum rerum scriptor refert, Adæ Nepotes in Syria extruxisse, ijsque sua inventa memoriæ causâ ad Posteros inscripsisse. Huc pertinent Ægyptiorum et aliarum gentium altissimæ et sumptuosissimæ Pyramides; multæque aliæ machinæ, â Regibus antiquissimis in hunc usum constructæ, quales in Indiâ, Syriâ, Arabiâ, Chaldæâ, Æthiopiâ, Ægypto, præsertim istic in porticu Alexandrino, tum quoque alibi in circumjacentibus Regionibus, ubi homines Siderali scientiæ sedulo intenti degebant, olim spectabantur. Id enim omnium primum est, ut in Astronomicis observationes plurimæ et diutinæ idoneis et errori non obnoxijs Organis Cœlitus capiantur: quæ postea per Geometriam excogitatis convenientibus Hypothesibus in quantitates continuas et motum circularem ac uniformem (quem Cœlestia Naturaliter, et absque intermissione appetunt atque exercent) digeruntur; per Arithmeticam vero in discretas: ut ad quævis tempora constent Cœlestium corporum circuitus et loca. Inter omnes vero qui hâc in re strenue laborarunt, ad nos saltem pervenerunt ea, quæ a Timochare, Hipparcho, Ptolemæo, Albategnio, Rege Alphonso, et superiori ævo Copernico consignata sunt: quamvis duorum antecedentium in his traditiones saltem ex aliquali Ptolemæi relatione constent: Quibus vero Organis hi in dimetiendis Siderum Phænomenis potissimum usi sint, ex scriptis eorum utcunque liquet. |Inter quæ hæc tria præcipua invenio: Regulas Parallacticas, Armillas Zodiacales atque Torquetum, quod Arabibus (uti et Astrolabia plana) potius in usu erat: cætera minoris sunt momenti. Multa tamen forte alia fuere, quæ literis non prodita, ad nos haud pervenerunt; quæ in tantâ tamque crebrâ Mundanæ scenæ confusione et mutatione, tot bellis et devastationibus subinde irrepentibus facile (quod deplorandum est) interire poterant. Recentiores Quadrantem, Radium et Annulum Astronomicum addidere, tum quoque quædam minoris adhuc æstimationis. Ex quo autem Siderum motus accurate nostro ævo considerati nequaquam ita se exhibeant, uti fert calculus ex ullorum sive veterum, sive recentium Artificum Observationibus derivatus, non immerito suspicionem movet, me|dia et Instrumenta quibus inter observandum usi sunt, haud undiquaque omni vitio caruisse. Quod vel ipsa affixarum Stellarum loca aliter ad invicem disposita, quam fert Hipparchiana a Ptolemæo recensita, et inde ad nos propagata denotatio, etiamsi cætera prætereantur, satis convincit: adeo ut ne veteribus quidem, ubi Imperatores et Reges sumptus talibus Organis conficiendis liberaliter suppeditarunt, quo e solidâ et metallicâ magnifice confierent materiâ, convenientique amplitudine rite se haberent: nedum ea, quæ Copernicus superiori ætate privatis impensis paravit: nec materiæ soliditate, nec etiam justa magnitudine iis, quibus destinabantur, usibus, sufficientia, partim ex opere ejus Revolutionum liquet; partim ex iis quæ adhuc supersunt, illi in usu habitis Organis; quorum unum, Parallaticum nimirum, plane ligneum, nec observationibus satis aptum penes me est. Quo circa cogitanti mihi admodum sollicite inde ab Adolescentiâ, an non huic incommodo subveniri posset; varia deinde successive construi curavi Instrumenta Astronomica, diligentiâ et impendio incredibili: quibus Siderum apparentiæ exactius quam ab Antecessoribus nostris factitatum est, (absit invidia dicto) scrutari liceret. Quamvis vero ea, quæ in adolescentiâ confecimus, quando neque cognitio neque judicium maturum satis erat, non admodum exacte scopum petitum attigerint, tamen succedente graviore ætate unâ cum experientiâ crebriore, alia tandem majora et excellentiora adinveni et affabre elaborari curavi Organa, qualia forte vix ulla prior ætas vidit, quæ summâ præcisione et certitudine, id quod intenditur, præstant. Construxi autem varia et multiplicia, idque evidentibus de causis. Primum quo diversimode idem inquirendo Observationem omnis erroris expertem esse comprobarem, tum quoque, ut si aliquod eorum quid latentis vitii contraheret, (quod et Ptolemæus de quibusdam e solido metallo fabrefactis, quæ in porticu Alexandrino olim stabant, conqueri videtur) alia mox ad manus essent, quæ id corrigerent, atque certitudi|nem exactam probarent. Et insuper ut Observatorum, quos ad minimum sex vel octo esse oportet, in collimando perspicacitas, et in numerando diligentia ad invicem collata examinetur, nullo eorum, quid alius adinvenerit conscio. Ut taceam, ipsam varietatem Observatores diligentiores et alacriores reddere, atque per se delectare. Accedit et hoc quod nonnulla sint inter ea quæ observanda veniunt, his potius quam aliis, ut rite inuestigentur, obtemperantia machinis, uti quædam solummodo Altitudines notas requirentia, quædam unâ cum his Azimutha, nonnulla solas distantias exigentia, quædam Declinationes, quædam Distantias Æquatorias poscentia, et alia pro longitudinibus et latitudinibus, aliaque pro Ascensionibus rectis et Declinationibus simul obtinendis oportuna, et sic de cæteris, si quæ plura Observationi Cœlesti, quocunque modo administrandæ, inserviunt. Ut vel hâc solum de caussa Instrumentorum copia et varietas omnino sit necessaria. Quoniam verô ea, quæ in usum Artium ab hominibus excogitantur et elaboratur, communicativa esse oporteat, ob societatem benignam generis humani, et Artium ad posteros propagationem; non mihi soli tam sublimia et utilia inventa reservanda duxi: sed et aliis, si qui uspiam locum (quod spero) inveniantur, quos tam ardua tangat cura, impertienda. Ideoque Organa ea, quæ hactenus in usu habui, delineata et suis, quatenus tam cito præstari potuit, iconibus repræsentata, prælo subijci, et in publicum prodire volui; adjunctâ singulorum succinctâ explicatione, pro ut in sequentibus patebit. Observavi autem in iis disponendis hanc potissimum Methodum, ut primum ea, quæ Altitudines atque Azimutha siderum scrutantur, constituerem, quorum aliqua solas Altitudines, aliqua verô tam has quam Azimutha pandunt: Ubi etiam minora minusque principalia præcedunt. Cætera augustiora et exactam præcisionem largientia subsequuntur; atque his Organa octo priora absolvuntur; licet et ultimo Quadrantem quendam maximum, Altitudinibus solummodo destinatum, quo olim in |juventute Augustæ Vindelicorum usus sum, ostendam et commemorem. Quod quâ de caussâ factum sit, postea dicetur. Deinde sequuntur Instrumenta Armillaria; inter quæ primum Armillas habet Zodiacales, siderum longitudines et latitudines majore compendio et certitudine quam forte a veteribus factitatum est, exhibentes. Verum cum hæ certis de caussis ibidem expositis rem omnem acu (uti dicitur) non tangant; aliæ tres subsequuntur Armillæ Æquinoctiales, quarum prima tribus circulis atque Axe constat; altera quatuor unâ cum hoc requirit: Tertia vero et maxima sesquialtero circulo et axe, uti in cæteris, tereti contenta rem omnem expedit: et tam Declinationes quam Ascensiones rectas, unaque a Meridiano distantias quam subtilissime manifestat. Tertio |loco ea Instrumenta, quæ siderum intercapedinibus rimandis inserviunt ordinavi: idque tam pro majoribus quam minoribus distantiis, modo sextam circuli partem non excedant, obtinendis: Suntque horum quæ distantiis debentur numero quatuor, licet et plura in promptu habeam, quæ tam cito depingere atque exscindi curare non licuit: inter quæ unum est, quod siderum remotiones sexta etiam circuli parte longe majores usque in ipsum semicirculum depromit. Tandem quoddam Instrumentum, quo in novâ Anni 1572. suprâ modum admirandâ Stellâ, quatenus altitudinibus eius in situ præsertim decliviore denotandis collocabatur, usus sum, præter ordinem priorem appositum est: quemadmodum et Quadrans ille ingens, cujus antea memini, quem prope Augustam Vindelicorum in horto Consulis optimæ memoriæ Pauli Haintzelii, harum artium, dum in vivis esset, cupidissimi, ante plurimos annos extrui curavimus: Qui cum amplius ibi non extet, et quinquennio tantum durârit, nolui ei inter cætera Instrumenta, Altitudines scrutantia locum concedere, sed ad calcem ob id reposui. Et post hunc Chalybeum quendam Quadrantem, de quô in anterioribus egeram, ibi tamen aliter ordinatum. His absolutis aliorum e meis Instrumentis brevis descriptio, quæ necdum delineata et exposita in promptu habeo, tandem subjungitur, ubi etiam additur nonnulla indicatio eorum quæ miro compendio adhuc elaborare animus est: Quorum singulorum tam in iis, quæ parata ad manus sunt, quâm aliis suo tempore per oblatam commoditatem elaborandis pleniorem declarationem impertiar, nunc brevitati studens, cum etiam icones eorundem in promptu non essent, pauculis saltem quæ negotium hoc concernebant attingere lubuit. Ultimo tanquam Coronidis loco Globum illum maximum Orichalcicum, qui mille stellas Fixas, a nobis summâ diligentiâ et præcisione plurimis ab hinc retro annis restitutas complectitur, efformatum declaramus: quatenus res tam operosa et multiplici usui inserviens paucis elucidari potest. Atque sic Instrumentorum descriptioni finem imponimus. Quibus omnibus anneximus eorum quæ hactenus a nobis exantlata sunt, atque in posterum absolvenda restant, nonnullam commemorationem; additis paucis quibusdam Clarorum Virorum Epistolis, negotium, quod molimur, commendantibus. Quin et appendicis cujusdam loco Architectonica opera, quæ structuras in hos usus a nobis præcedentibus aliquot Annis ordinatas et confectas, oculis patefaciunt, repræsentata et explicita superaddere visum est. Quod licet hoc loco non admodum necessarium quibusdam videri posset, siquidem ii, qui hisce seriam curam adhibere voluerint, atque sumptibus administrandis pares sint, facile ædificiorum hûc conducentium, captata præsertim loci oportunitate, rationes per se adin|venient: tamen ut aliqualem idæam secundum ea quæ â nobis circa hæc jugiter elaborata sunt, præmonstrarem, non omnino citra rem esse censui, si hæc ædificia Astronomica unâ repræsentata adiungerem. Atque hæc fere sunt, quibus liber hic absolvitur, quemadmodum etiam introspicienti patebit. Si quæ alia intermixta aut addita sunt, prudens lector ea non difficulter per semetipsum dispiciet: Ut me monitore non opus habeat.

|TIBI vero, Augustissime Imperator, RVDOLPHE SECVNDE, Domine Clementissime, hunc et alios nostros labores Astronomicos submisso animo, et publici boni studiosâ intentione, offero, dico et consecro. Tua enim Imperatoria Majestas veluti summâ præeminentiâ reliquos inferiores homines longe antecellit, ita etiam Cœlum et Cœlestia, terrena ac vulgaria in immensum superantia æmulari, Cæs. T. M. dignitatis et officii esse non ignoras: ideoque hæc sublimia studia in precio habenda atque fovenda. Huc respexisse videtur vetustus ille Poëta Manilius, dum ad Augustum Imperij Romani Monarcham secundum, de hac cœlesti Arte scribens, hoc Elogio eam non immerito ornat:

Regales animos primum dignata movere est
Proxima tangentes Cœlo fastigia rerum.

Tibi itaque, Cæsar Augustissime, ea, quæ multis iam Annis pene a pueritiâ, indefesso labore, et impendio incredibili exantlavimus, quo diuina illa maximeque Regalis, et præ cæteris omnibus principem locum obtinens scientia Astronomica in integrum aliquando restitueretur, Posterisque emendatior, quâm unquam antea, traderetur, Clementer accepta, meque et hæc ipsa, quæ tracto præclara Studia in posterum, quam commendatissima fore confido: quo Dei Opt. Max. honor et Majestas, quæ in rebus Cœlestibus præ cæteris hujus amplissimi theatri Mundani aspectabilibus elucet, rectius innotescat, et eo magis apud Terricolas amplietur et suspiciatur; Tuæque insuper Cæs. Maiestatis memoria et fama, quod hæc tam excellentia, et in rebus Mundanis ferme præcipua, conservare, tueri, et promovere non degravetur, ad omnem Posteritatem, quoad Sol et Sidera durabunt, eo illustrior fulgeat et perduret. Siquidem ex his solis, quæ perpetua et constantia sunt, qualia Cœlestia, perpetuum et constans acquirere nomen decusque datur: Cætera sublunaria et terrena, uti sunt multiplicibus mutationibus obnoxia, ita etiam quæcunque ex his paratur gloria, fluxa vaga, atque inconstans est, nec æternitatis æmula, uti hæc, de quibus loquor, Cœlestia. Quorum summus ille et incomprehensibilis author Maiestati tuæ Cæsareæ, mentem bonam, corporis sanitatem, |pacem, et bonorum hujus Mundi affluentiam cum imperio tranquillo et felici largiri dignetur, in suam præcipuê gloriam et rerum a se conditarum illustrationem, subditorumque tuorum emolumentum, quod submisse atque ex animo precor et voveo. Valeat T. C. Ma. et hanc novi hujus Anni strenulam, quam pro virili et submisso animo, quâ possum reverentiâ exhibeo, Clementer accipiat. Dabantur ex Arce Ranzovianâ Wandesburgo, quæ prope Hamburgum est in finibus Germaniæ et Cimbricæ Chersonesi, pridie Calendarum Ianuarii. ANNI Epochæ Christianæ Vulgaris. CIϽ. IϽ. IIC