af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||AD GENEROSVM VIRVM TYCHONEM BRAHEVM DE KNUDSTRUP, COGNATUM ET AFFINEM SUUM DESIDERATISSIMUM; IN ZOILOS, MALEVOLOS, ET INSCIOS.

VRANIA abstrusos, quamvis neglecta, recessus
Quos habitare datur magnis celso Æthere Divis,
Ignotasque vias Cœli motusque perennes
Dum novisse sinit, tibi Tycho, ea sacra recludens,
Circum quæ celsos agitari conspicit axes,
Nilque morata tamen turba inscia et invida, sannis
Excipit, ac stolido necdum perspecta stupore
Vellicat, exagitat, fraudes meditatur et astus;
Injustasque struit technas, infandaque vibrat
Tela, sed in solido sese infringentia scuto,
Illustres queîs forte queat turbare labores.
Sufficit ast ipsi sibi semper ut undique virtus,
Nec nugas moresque hominum cunctatur inanes.
En modo Divinis (mirum) conformia sacris
Organa producis, quibus altum subdere Cœlum
Ingenio potes ipse tuo. Procul ite prophani:
Sunt hæc virtutis, sunt Gorgonis æmula vultus,
Sunt majora etiam: nec enim, quæ lurida, curant,
Aut quibus extimulant, pravas male conscia mentes
Invidia atque odium: Tandem hæc concussa vel ipso
Obtutu ceu saxa, stupentque silentque rigentque.
Quin etiam ignaros, quibus hæc adeo Enthea sordent,
Quis neget et truncos, hominisque in corpore belvas?
At te Tycho imis superûm penetralibus infer;
Quodque facis, Mundi ex alto deliria ride
Immundi, strepitusque humiles, et nescia sortis
Pectora quam Divi dispensant tramite justo,
Stansque vado fluctus, Imbres et flamina temne.

Oligerus Rosenkranzius
G. F. DE ROSENHOLM, F.