af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

|| QVADRANS MEDIOCRIS ORICHALCICVS AZIMVTHALIS.

Illustration: Text:
FigurQuadrans mediocris orichalcicus azimuthalis
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

HIC Quadrans ABC ex solida constans lamina Orichalcica, habet a centro ad circumferentiam AB paulo plus sesquialtero cubito. Crassities ejus est ferme semis latitudinis digiti. Continet vero intra circumferentiam, non solum divisionem nobis usitatam per lineas et puncta transversalia (de quâ alias) sed et Nonnianam illam Clarissimi Mathematici Hispani, in libello erudito de Crepusculis proditam, cujus in priori memini, aliâ tamen et magis accommodâ ratione ampliatam, ita ut plures contineat subdivisiones, eorum præsertim numerorum qui in aliquotas integras partes distribui commode possunt. Quâ in parte Nonniana inventio non parvam difficultatem ingerebat: cum etiam per se non sit sufficiens omnibus totius Quadrantis minutijs, ne dum ut horum etiam scrupula secunda, prout ille voluit, manifestet. Id enim potius in calculo, quam praxi locum habet: uti alias sæpe sic falli Tyrones in hac Arte usu venit. Additur etiam Tabula in alterâ Quadrantis superficie excisa, quæ Divisiones illustrat, et sine ulteriore calculo usibus facillime aptas reddit. Regula ejus DE tota Chalybea est, ut eo promptius directa semper maneat. At simul inaurata, ne rubigine inficiatur. Duo dioptra circa DE habet Orichalcica, ubi inferius E rimulas priori pinnacidio ad D parallelas, cui oculus observatoris applicandus, exhibet; quo sidera undiquaque circa primum pinnacidium eo collimatius et centraliter absque omni hallucinatione collineare liceat. Qui modus nobis in omnibus ferme Instrumentis usitatus est. Estque ipsa Regula datâ operâ Quadrantis radio longior facta apud AE; partim ut circa inferiorem finem ad E inter collimandum digitis facile attolli deprimique possit, donec Astri observandi exquisita pateat altitudo, unaque Azimuthum. Quæ etiam ubique, prout mota fuerit, firma maneat: aliâ ab alterâ Quadrantis parte circa D plumâ (uti vocant) tenui Chalybeâ eam sic continente et observante: ut eo exactior et commodior fiat observatio. Evenit enim ferme sic, ac si Quadrans in radio haberet longitudinem, qualis est DE: et insuper, ne inferiora obstent fulcra, aptior est tractatio. Atque hæc de ipso Quadrante satis explanata sunto. Fulcra vero, de quibus loquor, sic habent: Primum volvitur ipse Quadrans, cuidam tereti oblongo robusto ferro affixus, circa H per cochleolam: ita ut auferri possit, quando lubet, in quodam canali, qui exterius eas habet anguium, quæ apparent, circumgyrationes firmitudinis et ornatus caussâ. Canalis autem ipse inferius gestat aliam regulam, quæ juxta K et M repræsentatur; et una cum plano Quadrantis in quamlibet Cœli faciem supra Horizontem Azimuthalem Chalybeum NOP commode convolvitur: simulque suo indice K Azimutha sideris observati una cum Altitudine, pandit eodem negotio, ita ut Altitudines superius in Quadrante, (prout manifestatum) numerandæ veniant; Azimutha autem in dicto Circulo Azimu|thali. Cochleæ, quæ circa dictas literas visuntur tres, tum quoque quarta ab alterâ parte latens; efficiunt, ut per eas Horizon ille chalybeus in planum Horizontis veri exacte disponi possit: adeoque ipse superius existens Quadrans rite tam secundum æquilibrium Horizontis, quam versus Zenith utroque suo latere dirigi: Licet et alia juxta I sit cochlea, quæ ipsum in minutulis quibusve differentiolis (sicubi opus fuerit) corrigat: ita ut ad amussim planum cujusvis Circuli verticalis in quocunque suo situ repræsentet. Porro insistunt cochleæ hæ Chalybeæ, totum Instrumentum portantes, quatuor columnis marmoreis; quarum tres visui patentes literis XYZ indicantur. Quarta a posteriori parte illis par, non satis apparet. Demum intra hæc quatuor continetur scamnum sive pedestale per QRS signatum: in quod peractâ observatione adscenditur et statur, ut altitudo in circumferentiâ Quadrantis observata commode et accurate numerari queat. Atque hæc de Instrumenti fabricâ indicasse sufficiat. Reliqua, si quæ minutula desiderantur, ex ipsâ figuræ oculari inspectione et diligenti attentione facile cognoscuntur.

USUS ejus latissime patet, quâquâ versum per Altitudines et Azimutha tam Planetarum quam affixarum Stellarum quidpiam est, quod observationibus Astronomicis accommodari queat, ac per Triangulorum scientiam in numeros deduci, eidemque inservire. Quâ de re consulantur Artificum libri, tum quoque ea, quæ nos circa hæc in nostris operibus hinc inde, prout res postulabat, commentati sumus: præsertim in Tomo Progymnasmatum Astronomicorum secundo, qui de Cometâ Anni 77. luculenter agit. In ejus enim observationibus isthic expositis, atque in demonstrationem adaptatis, hujus Quadrantis præcipuus usus extitit; cum reliquos majores, et aliâ formâ postea fabricatos tunc temporis ad manus non habuerim. Sufficiebat nihilominus hic, siquidem singula minuta tam in Altitudinibus quam Azimuthis fatis discrete exhibeat. Explicatur etiam in dirito libro circa calcem; pag. nimirum 461. et tribus sequentibus hic idem Quadrans paulo uberius per varias circumstantias, atque una ibidem Divisionis circumferentiæ in punctis transversalibus modus et aptissimus et exaritissimus a nobis primum circularibus applicatus fusius explanatur, et exquisitâ picturâ illustratur. Quin et dioptra ejus isthic pag. 462. etiam depingitur ac exponitur, quo pinnacidiorum ratio et rimularum, de quibus subinde mentionem facio, dispositio, cæteraque huc conducentia dilucide ostenduntur. Eo itaque lectorem harum rerum cupidum remitto: ubi etiam plura inveniet hanc Mæchanicam, tam hujus, quam aliorum Instrumentorum rationem concernentia: quæ omnia hic annotare locus non patiebatur. Et quæ ibi circa divisionis et pinnacidiorum stationem prolata sunt, in omnibus alijs Instrumentis, quibus hæc accommodare oportet, intelligi volo: ne tam hîc quam alibi ea fastidiose revocare opus sit. Id saltem tam propter hoc quam cætera Instrumenta hîc monebo, oportere ea omni ex parte esse quam absolutissima. Ideoque idoneos Artifices Mæchanicos adhibendos, qui talia affabre elaborare nôrint aut discant. Et si primâ vice rem omnem acu (uti |ajunt) non tetigerint, haut pigeat structorem denuo reiterare opus, eaque omnimode emendare, quæ desiderantur: donec nulli vitio obnoxia sint. Quod ipsa observatio intelligenti satis prodit, varie administrata. Hinc factum est, ut nos pleraque ex ijs Instrumentis, quæ in hoc libro exhibemus, bis vel ter non sine sumptu magno renovari, imo quasi de novo confici curaverimus; molendinis etiam tam per equos, quam aquis circumducendis in eos usus, ut tornarentur, licet ferme frustra, extructis: Multisque alijs impensis, quæ in ipsis Instrumentis non facile æstimantur, huc erogatis.