af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||SEXTANS ASTRONOMICUS, PROVT ALTITVDINIBVS INSERVIT.

Illustration: Text:
FigurSextans astronomicus prout altitudinibus inservit
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

SEXTANTIS Astronomici Instrumentum usibus apprime accommodum ego primus ante annos plus minus 20. excogitavi, adeoque hoc nomen ipsi indidi, quod sextam Circuli partem in circumferentiâ complectatur, observationibus, quæ sic ut plurimum haberi possunt, omnino sufficiens, nec nimiâ quantitate eas difficiliores reddens; licet alij postea hujus inventionem sibi arrogârint, formæque variationem nonnullam effinxerint, prout plæraque alia ex meis aliqui in Germania, tum quoque alibi sibi vendicare non verentur. Construxi autem successive tria ejuscemodi (ut de alijs diversimode idem præstantibus nunc non dicam) Organa, quoad exteriores limbos et pinnacidia eodem modo se habentia, quoad contignationes vero intrinsecas; varie, et prout commodum fuerit. Hic vero præsens in ipsis, de quibus loquor, contignationibus quam simplicissimus erat, utpote paucioribus refertus: Eam enim ob caussam a me fabricatus, ut commode disjungi, rursusque coaptari certis in locis per cochleas posset, atque cistæ impositus, una cum suo fulcro, quod pariter in partes distribui queat, in alias Regiones, non saltem maritimo itinere navi (quod tutius foret) sed et terrestri, curru vehi posset, atque sic Poli Altitudines in variis terris accurate explorari. Neque enim solummodo solis ac siderum intercapedinibus; Sed et earundem Altitudinibus rimandis, hoc Instrumentum (uti dixi) apposite inservit. Quando autem sublimitates eorundem hoc capiendæ veniunt, ita est disponendum, uti præsens figura exhibet. Cujus explanatâ primum fabricâ, postea usum brevibus indicabimus. Est hic sextans ABC totus undiquaque Orichalcicis laminis imbutus, idque adeo concinne, ut ex solido diceres Orichalco fusum, nullâ apparente combinationis rimulâ. Habetque a Centro ad circumferentiam quatuor cubitos. Estque juxta centrum Cylindrus A, cujus beneficio observationes fiunt intermediante pinnacidio inferiori M in Regulâ ANM. Pinnacidium vero illud duas habet rimulas, tantum invicem distantes, quantum Cylindri diameter exigit, ut hinc inde paralleliter fiat observatio, sidusque centraliter citra hallucinationem denotetur. Divisio circumferentiæ BC est per puncta transversalia, prout alias a nobis fieri consuevit: cum hic modus juxta nostram experientiam omnium sit et aptissimus, et in conficiendo facillimus, nullique incertitudini obnoxius; veluti is in fine suprâ dicti libri de Cometâ anni 77 (uti prius quoque monui) plenius explicatur, quem etiam alij postea in Germaniâ sibi attribuerunt, ex quo Wittichius eam apud me conspectam una cum pinnacidiorum ratione Cassellis patefecit, et forte etiam pro suâ venditavit. Notandum vero, quod quando Altitudinis Solis fiat observatio, commodissimum sit, ob exactiorem umbræ discriminationem ipsi Regulæ juxta sua dioptra et pinnacidia applicare oblongum quendam canalem |quadrilaterum, qui ex levi quadam constat materiâ, ne suo pondere Regulæ, ejusque pinnacidijs officiat. Relinquat vero is juxta Cylindrum A, tam supra quam infra aliquid vacui apertum instar rimæ, quo radij solares utrinque permeantes umbram Cylindri quadrilateram ab interiori parte inferioris pinnacidij intra quadrilateram figuram umbræ analogam expressius ostendant, sitque ob id ibidem apertio quædam canalis, per quam id commode et discrete introspiciatur, prout alias etiam in Solis observationibus, ut luminis et umbræ extremitates promptius pateant, factitare consuevimus. Componitur hoc et disjungitur Instrumentum in cochleis quibusdam firmis ABCDL, tum quoque pluribus in locis per literas hîc non repræsentatis. Sed Arcus ejus una cum suâ subtensâ BC non separantur, verum conjuncti semper manent, ne idem Arcus de suæ circumferentiæ ductu exquisito quidpiam remittat. Pedestale insuper habet, cui affigitur, quando Altitudines ejus desumendæ (uti hîc) quod per EGH exprimitur, cui in rotundo foramine per claviculum juxta D infigitur et hinc inde motum firmatur tandem inferius apud cochleam G: ubi perpendiculum circa L appositum inferius ad C circa divisionum terminum, indicat latus AB, Horizonti ad amussim æquidistare. Est autem L punctum, in quo filum tenue Orichalcicum appendendum venit, medium inter A centrum et B finem circumferentiæ: sicque evadit Triangulum ifofceles ABC. Nam Circuli semidiametrum et subtensam sextæ partis circumferentiæ invicem adæquari ex Geometriæ rudimentis notum est. Cumque linea CL cadat orthogonaliter in lineam AB, et perpendiculum lineæ CL uniatur per adaptationem; necessum erit, hanc Zenith capitum respicere, illam vero horizontis planum; ita ut non minus hîc Instrumenti pro Altitudinibus dispositio exacta confieri queat, quam si integro Quadrante uteremur. Pedestale autem ejus sive fulcrum est e firmo ligno compositum illâ formâ quâ vides: Interius tamen pro majori parte cavum, ne nimio pondere vecturam molestet. Habet nihilominus, ubi opus est, sua quædam ferramenta hinc inde accomodata: quo a contusionibus et damnis tutius sit: Et insuper adsunt tria oblonga, ex ferro fulcimina a medio ejus usque in pedis extremitatem, quorum duo per IH indicantur: tertium a posteriori parte latet, quæ per suas etiam cochleas apponi et auferri possunt. Sunt præterea quatuor cochleæ chalybeæ, quæ totum Instrumentum sustentant, quarum tres literis H signantur. Quarta ab alterâ parte non conspicitur. Hæ, ut Instrumentum rite et firmiter dirigatur, commoditatem præbent, dum supra quasdam laminulas Metallicas infra positas, ne pondere et acumine subjectum pavimentum inæqualiter premant, circumgyrantur, donec Observator Instrumentum ad planum Circuli alicujus verticalis conformiter dispositum, idque ex perpendiculo appenso adinvenerit.

USUS ejus est, quando sic tractatur, in omnibus Altitudinibus tam luminarium, quam cæterorum siderum errantium et inerrantium exacte intra tertiam vel quartam minuti partem dimetiendis; modo sextam Cœli partem non exuperârint. Quin et hîc firmato aliter Quadrante, ita videlicet ut AC |Zenith respiciat, reliqua pars haberi potest. At solæ Altitudines sic deprehenduntur, non autem simul Azimutha. Talis sextans admodum accommodus est non solummodo Altitudinibus, sed et Distantijs stellarum ad amussim rimandis, neque difficultatem aut incertitudinem aliquam in hac pragmateiâ suggerit, cum paucis constet partibus, isdemque (uti dixi) inter se firmiter contignatis; ne inter observandum extra debitum tenorem quidpiam in eo distrahatur: unaque id præstat, (quod et antea innuimus) ut in alia etiam loca non difficulter, et absque læsione atque incommodo transportari queat. Quod in quibusdam Instrumentis, quatenus fieri potest præstandum venit: ne servi locorum simus. Oportet enim Astronomum potius, quam aliis Philosophiæ partibus deditum κοσμοπολίτην esse, et ubique locorum, prout fert commoditas vel necessitas suam reputare Patriam.