QUADRANTEM maximum per BDEC hic repræsentatum Muralem sive Tichonicum, a muro cui infigebatur dictum, etiam confieri curavimus, e solido Orichalco fusum et apprime levigatum quinque digitorum in latitudine, crassitudine duorum, quique in suâ Circumferentiâ tantæ est capacitatis, quantam radius seu Circuli semidiameter pene 5 cubitorum postulat. Itaque Gradus habet admodum amplos, adeo ut singula in his Minuta adhuc in sex portiunculas subdividantur. Ideoque dena quælibet scrupula secunda discriminatim exhibet: adeo ut et semis horum, quina videlicet secunda in his non difficulter discernantur: Eaque omnia per puncta quædam transversalia, subtilissime, modo nobis usitato signata.
Affigitur hic Quadrans muro cuidam MPQ exactissime Meridiem suo plano respicienti: Idque firmissimis cochleis, ut nullâ vi aut roborea suo debito situ, qui præordinatus est, ut Quadranti Meridiani Cœlestis ab Horizonte in Zenith ducto, ab opposita tamen parte apprime sit analogus. Habet in altero muro LMNB, qui priori Orthogonalis est, et Orientem atque Occasum ad amussim respicit, superius, ubi Centrum est Quadrantis, Cylindrum quendam Orichalcicum inauratum, ne aëris injurijs sit obnoxius, aut quidpiam contrahat inquinamenti, qui exhibetur juxta literam A in foramine quodam Quadrato ejusdem muri, quod exterius aperiri et claudi convenienti janiculâ potest, ut circa Cylindrum dictum fiat hinc inde collimatio cum sudum fuerit: idque per pinnacidia sive D sive E. Duo enim habet hic Quadrans, ut quocunque lubuerit, uti liceat: prout Altitudini mensurandæ magis oportunum fuerit. Est quodlibet eorum Quadratum in plano ad magnitudinem unius palmæ: Cui etiam Cylinder ante dictus suâ diametro omnino correspondet: ita ut per rimulas parallelas ipsis pinnacidijs applicatas fiat in omnibus quatuor locis collimatio: si et altitudo et transitus per Meridianum simul capienda sunt: Alias si sola desideratur Altitudo, per superiorem et inferiorem rimulam, similesque Cylindri partes, Observator, qui juxta F appingitur, negotium absolvit, et numeratam Altitudinem alteri studioso, qui juxta G mensæ cum lucernâ assidet, libro Observationum inscribendam indicat. Vt vero tempus Observationis atque ipsissimum momentum transitus per Meridianum unâ constet; Tertius quidam apud H notatus Horologijs I et K attendit, quando Observator apud F signum dat, quod etiam temporis momentum ab eo, qui juxta G sedet, libro inscribitur. Horologia autem, de quibus dixi, talia sunt, ut non solum singula Horarum minuta, sed et scrupula earundem secunda, quâ fieri potest, præcisione indicent, et æqualitatem revolutionis Cœlestis æmulentur. Quod licet difficulter præstetur; tamen adhibitâ requisitâ diligentiâ quodammodo obtineri potest, et vitium, si quod obrepserit animadverti et |corrigi. Ideoque duo ad minimum esse oportet horologia eiuscemodi, quo unum alterum emendet, sicubi opus fuerit. Nos quatuor eiuscemodi in promptu habemus, quorum unum et maximum tribus rotis rem omnem expedit, quarum major e solido et puro Orichalco fusa 1200. habet denticulos. Est enim in diametro duorum cubitorum. Cætera hinc æstimentur. Reliqua tria horologia minora sunt, et pluribus indigent rotulis: horum vero omnium compositionem alias V. D. Dabimus. Quæcunque intra Quadrantis circumferentiam cernuntur picturæ, ornatus solummodo gratiâ additæ sunt, et ne spacium interceptum otiose vacaret: quas etiam brevibus elucidare, licet minus ad rem faciat, non erit usque adeo inconveniens. Infra literam T appicta est mei effigies, sellæ ad mensam positæ assidentis in longâ talari veste nonnihil sese reclinando, ita ut dexteram manum versus Cylindrum, indicanti similem porrigat, alteram mensæ juxta librum et quædam alia imponat, quasi sin indicarem meis studiosis, quid observandum sit; et quomodo in usum id redigendum. Hanc effigiem magnâ solertiâ expressit Thobias Gemperlinus eximius artifex (quem mecum Augustâ Vindelicorum in Daniam olim receperam) idque tam competenter, ut vix similior dari possit. Est autem secundum staturam et magnitudinem totius corporis æquali formâ repræsentata. Supra caput juxta X Globus quidam Orichalcicus inauratus efformatur, qui rotulis interius solerter adaptatis sponte revolvitur, motumque diurnum æmulatur, unâ Solis atque Lunæ exhibet contraria curricula e Polis Eclipticæ: adeâ ut etiam Luna se una secundum faces et illuminationes suas, eas augendo vel minuendo, convertat. Sol autem intra 24. Circulos horarios præter motum proprium, circa Axes Æquatoris cursu diurno revolutus, singulas diei horas una monstrat, tum quoque tempus ortus et occasus sui, atque per meridianum utrinque transitus. Hoc artificiosum αὐτόματον a me ipso adinventum, et meis sumptibus constructum, anno Domini 1590. Serenissimo Principi, Domino CHRISTIANO tunc Regi Electo, Domino meo Clementissimo, cum ante annos nimirum 7 circa ætatis vero suæ annum 14. me in Insulâ Venusiâ Vraniburgi, adhibitis, secum præter reliquam Nobilitatem Aulicam, tribus Regni senatoribus primarijs, qui tunc gubernationi præfuerunt, clementer invisere non est dedignatus, submisse dono dedi; quod etiamnum conservat. Serenissimus autem Rex Electus, me vicissim torque aureâ, peculiari artificio, qualem gestare tunc solebat, pulchre elaborat et suâ effigie decoratâ clementer donavit. Supra ipsum Globum, de quo nunc diximus, apud literam V Bibliothecæ nostræ aliqua pars repræsentatur. Ad Y vero et Z appendent binæ effigies intra rotundum ambitum solide efformatæ, quarum una est serenissimi et potentissimi illius Regis Danorum Friderici II laudatissimæ memoriæ: altera serenissimæ Reginæ Sophiæ, eius conjugis Illustrissimæ, qui me meaque studia Regio et clementi favore semper prosecuti sunt. Porro quæ in interiore picturâ cernuntur, primo superius juxta numeros 1 2 3 4. sunt aliqua ex Instrumentis meis isthic depicta. Deinde infra hanc contignationem Musæum exhibetur. |Vbi juxta 5 et 8, mensæ sunt, quibus studiosi mei Astronomici inter calculandum vel alia huc spectantia agendum assidere soliti. Erant autem in ipso Musæo tales mensæ 4. Solebam enim semper ad minimum 6 vel 8 interdum vel 12. tales sustentare studiosos, undecunque accitos: præter pueros et juniores eiuscemodi Discipulos. Intra has mensas cernitur apud 6 7. post columnam, in medio Musæi rotundi constitutam, Globus ille maximus Orichalcicus 6 pedum in Diametro, quem postea suo loco exhibebimus et declarabimus. Tandem infra hæc omnia juxta numeros 9. 10. 11. spectatur laboratorium meum Chymicum, quod totum subterraneum et crypticum erat: in quo 16. varij generis et formæ adornâram fornaces Pyronomicas. Nam et huic studio impense, ab ineunte etiam ætate, non minus quam Astronomico addictus fui; magnâque diligentiâ, nec parvis sumptibus id excolui. Vltimo juxta pedes meos apud numerum 12. recumbit Canis quidam e nostris venaticus, qui admodum fidus et sagax erat. Isque in eâ forma quantitate depictus, quâ cernebatur: non tam Nobilitatis, quam sagacitatis et fidelitatis hieroglyphicum. Sicque picturam universam, quatenus in tam parvâ formâ imitari eam licuit, breviter expositam habes: quam tres diversi et excellentes Artifices mihi depinxerunt. Effigiem meam Augustanus ille, de quo dixi, pictor, Architectonica ista, et quæ his compræhenduntur, Architectus meus Iohannes de Embdâ Stenwichel effinxit. Quæ verô supra illa instar descriptionis Regionum et montium, ubi etiam Sol occidere visitur, depicta sunt, Iohannes de Antverpiâ pictor Regius Coronæburgensis apposuit. Quilibet enim ex dictis tribus artificibus in hoc ipso, quod fecerat, præ cæteris excelluit. Demum superius juxta RS est effigiei et totius picturæ inscriptio, prout vides.
VSVS huius maximi Quadrantis est in rimandis accuratissime Siderum sublimitatibus intra sextam unius minuti partem, collimatione factâ per aliquod pinnacidiorum e rimula superiore et inferiore juxta Cylindri utranque etiam circumferentiam hisce analogam: et numerando ipsam Altitudinem in superficie Quadrantis exteriore apud positum eiusdem pinnacidij. Potest etiam momentum transitus per Meridianum una ab utroque latere, tam pinnacidiorum quam Cylindri haberi intermediantibus horologijs accuratis, de quibus diximus. Quomodo vero ex data Altitudine et momento temporis, quo sidus Meridianum transit, adhibito motu Solis, eius locus constet, Astronomis notum est. Confisus sum plurimum huic Quadranti in restituendo motu solis ex eius Altitudinibus Meridianis, intromissâ Cylindri umbrâ quadratâ in interiorem partem alicuius e pinnacidijs in quadratâ etiam figurâ umbram illam ad amussim excipiente et comprehendente. Adhibui nihilominus et alios magnos Quadrantes jn consilium, ut res tam subtilis omni erroris suspicione vacaret.