af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

||QVADRANS MAGNVS CHALIBEVS, IN QVADRATO ETIAM CHALIBEO COMPREHENSVS, VNAQVE AZIMVTHALIS.

Illustration: Text:
FigurQuadrans magnus chalibeus in quadrato etiam chalibeo comprehensus unaque azimuthalis
|| EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

QVIN et hic Quadrans e solido totaliter constans Chalybe et Quadrato insuper Chalybeo circundatus eadem præstat atque antecedens; imo adhuc subtilius; cum magnitudine suâ illum nonnihil excedat. Habet enim a centro ad circumferentiam ferme quinque cubitos, præter Quadratum etiam e solido constans Chalybe, quod illum ambit. Ipse vero Quadrans ab eâ parte, quâ divisiones sunt, Orichalcica laminâ adeo affabre inductus est, ut quis hanc ferro conglutinatam putaret: idque propterea, quod Orichalcum subtiles divisiones rectius sustineat, quam Chalybs, utut satis levigatus sit, nec rubigini ita obnoxius. Subdividuntur autem singuli Gradus, non saltem in singula minuta, sed et quodlibet horum in sex particulas; ita ut dena repræsentet secunda, idque peculiari ratione nobis alias usitatâ. Quadratum, quod Quadrantem circumit, Orichalco quidem non est inductum, eo quod rarior huius sit usus, exhibente ipso Quadrante satis præcise id quod quæritur, et Quadrato fulciminis, et commodioris convolutionis gratiâ eum compræhendente, etiamsi nullus eius alias foret usus. Attamen et hoc in ipso Chalybe quam subtilissime divisum est, nostra quoque peculiari ratione, ita ut quodlibet eius laterum, quæ circumferentiam Quadrantis ambiunt, tam quod Horizontem DC quam Zenith BC respicit, canonis sinuum ultimum numerum 6 Ziphrarum comprehendat; et regula a centro per totum planum ducta, tam in Quadrante quam Quadrato altitudinem petitam inter observandum demonstret: isthic per Graduum æqualitatem; hîc vero secundum sinuum et Triangulorum rationem Geometricam, et nihilominus res utrobique in unum et idem redit. Per Quadrantem vero intelligitur AGME. Per Quadratum ABCD. Per Regulam APQ, quæ etiam pinnacidium et dioptra apud P. habet, tum quoque Cylindrum juxta centrum A, Eâdem ratione prout in prioribus. Potest etiam pars Regulæ PQ, quæ Quadrantem excedit, in tantum, ut Quadrati Angulum a centro remotissimum attingat, addi vel adimi, prout lubuerit. Porro habet hoc Instrumentum sua quoque sustentacula ac contignationes fulcri et stabilitatis loco, pauciora tamen quam antecedens, siquidem totum sit metallicum, et ne nimium horum pondere aggravetur, cum et ipsæ quasi costæ per literas GHNO, et EKLM. decussatim se transeuntes e solido constent Chalibe, totumque Quadratum una cum comprehenso Quadrante in suo plano et justâ dispositione, firmiter contineant. Quin et hic Quadrans una cum suo Quadrato columnæ ferreæ admodum robustæ juxta XY affigitur, cum quâ etiam commode et facillime in omnes Cœli partes |convolvitur. Gyratur enim columna illa superius in rotundo foramine, quod in medio est ferramentorum A literis indicatorum, transversim in muro cryptæ firmiter dispositorum, inferius in ferreâ laminâ prope Y eodem modo, quo in antecedente dictum, ut isthic per cochleas quadrifariam dispositas totum Instrumentum rite ad usum adaptari queat, unaque in suâ convolutione firmiter contineri, ne ultra planum requisitum divellatur. Sed et lamina, de quâ dixi, cum suis cochleis columnæ rotundæ lapideæ per b indicatæ infigitur, quæ et totam sustinet machinam, atque profunde ipsi terræ in aliâ quoque basi lapideâ insistit. Habet quoque hoc ipsum Instrumentum in muro cryptico circumcirca tereti suum etiam Horizontem Azimuthalem TVW totum Orichalco inductum et in medio quasi muri positum, quo Observator stans in superiori Gradu (Nam et hoc Instrumentum suos Gradus cœmentitios, per quos ascendendum ac descendendum, prout observatio requirit, obtinet et suâ magnitudine exigit) Azimutha, quæ per indices utrinque R et S promuntur, numerare queat. Diameter huius Horizontis Azimuthalis tantus est, ut circum circa ultra totum Quadrantem, ipsumque Quadratum et intra hunc transire liceat: Ideoque in suâ diametro 9. cubitos adæquat. Estque per se totum hoc Organum adeo firmiter dispositum et cochleis munitum, ut semel recte ordinatum vim roboris humani, ut loco dimoveatur, non facile extimescat. Atque hæc de Instrumenti huius Fabrica et dispositione; quod etiam totum in superiore muri parte tecto quodam succincte elaborato ab aëris injuriâ protegitur. Hoc etiam tectum suas habet fenestras, quæ aperiri possunt, et rotulis tectum portantibus in quasvis Mundi plagas circumagi; prout requirit observatio, simulque claudi, dum Instrumentum rite adaptatur, ne ventus perpendicula eius juxta D a naturali tramite per violentiam dimoveat, et insuper, quando nullus est Instrumenti usus, ut ipsum ab injuria imbrium et ventorum protegat. Atque hæc quoad tectum, in priori etiam Quadrante effecta sunt, prout ibi diximus.

USUS eius cum priori idem est in capiendis et numerandis tam altitudinibus quam Azimuthis; et quatenus hæc Astronomiæ inserviunt, veluti antea indicatum. Verum hic Quadrans cum suo adjuncto Quadrato, cum non saltem totus Metallicus sit, sed et priorem magnitudine excedat, adhuc paulo exactius quam is, tam Altitudines quam Azimutha manifestat; ita ut in sextâ etiam minuti parte hæc per eum rimari detur, ubi potissimum tanta requiritur præcisio, prout in Solari motu ex Altitudine et Declinatione eius perscrutando operæ pretium est.

Addam vero et hoc Colophonis loco, quod hisce duobus Quadrantibus, antecedente nimirum volubili, et hoc Chalibeo etiam conuolubili, adhibito una in consilium Quadrante maximo Orichalcico Murali sive Tychonico (de |quo postea) præcipue confisi fuerimus in Declinationibus Solis ad amussim pervestigandis, ut hinc eius locus, totumque curriculum, sine errore restitueretur. Idem quoque in Declinationibus Stellarum, quando Meridianum transibant, subtiliter rimandis, ubi præcisione summâ opus erat, factitavimus. Hæc enim tria ingentia Instrumenta rite disposita, atque usui adaptata, eandem etiam in exiguis minuti particulis præbebant Altitudinem, atque una in idem ubique consentiebant. Quibus etiam Sextantes et alia Instrumenta una adhibita testimonium ferebant.