EGO vero annis aliquot antea alias Regulas in Turri quâdam extruxeram, eam totam suâ circumgyratione, quando opus erat, adimplentes. Idque peculiari quâdam ratione, partim Hipparchianum vetustissimum (ut fertur) modum imitante; partim vero novis additionibus a me ipso excogitatis stabiliori et commodiori usui destinatas: quarum structuram sequens repræsentat figura: in quâ AD intelligatur prima et fundamentalis regula ad Horizontis planum disposita, et prout opus fuerit, revoluta: quæ suâ longitudine 8½ cubitos adæquat: Continetque in superiori suâ superficie canonis sinuum numeros artificialiter per puncta transversalia meo more divisus, sex Zyphrarum, bis numeratos. Huic adsequantur binæ aliæ regulæ simul sumptæ: cum videlicet eidem applicantur: nempe AB et BC, quarum quælibet 4¼ cubitos in longitudine continet. Annectitur vero prior AB principio longioris juxta A, ita ut in eo attolli deprimique possit, simulque secum trahere posteriorem BC eidem juxta B convolubiliter affixum. In hisce autem duabus minoribus regulis nullæ sunt divisiones, sed prior saltem AB habet dioptras et pinnacidia, per quæ collimatio fit, rimulis in inferiori pinnacidio juxta oculum ad E; ulteriori ad F, undiquaque parallelis: ut tam in Altitudinibus quam Azimuthis quâquâ versum circa hæc fiat collineatio. Omnes autem hæ tres Regulæ ubique Orichalcicæ sunt, subtilissime levigatæ et expolitæ, quadrilateram justâ magnitudine, ne incurvationi obnoxiæ sint, obtinentes formam. Vt vero commodius, quoad duas superiores, attolli remittique possint, additum est illis extans quoddam sustentaculum per LNOP indicatum, quod etiam inferius suum habet fulcimentum, repræsentatum per PVZ. Iuxta V vero est Cochlea, quæ ipsum fulcimentum in substructo totius Instrumenti basimento (de quo postea) ad W circularem laminam undiquaque dirigit, ne suo se pondere aggravet. Extans autem versus Zenith structura id habet commodi, ut regulas supremas (prout dixi) attollat, easdemque pro libito remittat unaque in suo plano, ne hinc inde distrahantur, coërceat. Attolluntur autem et remittuntur intermediante funiculo KLNM, qui superius juxta LN rotulam habet in quâ apte trahitur: idemque primæ regulæ annectitur juxta K, ubi supposita metallica figuratio, quæ in clavo rotundo convolvitur, adeo interius patens est, ut pinnacidium ad F ex oculo juxta dioptram E undiquaque nullo obstaculo discerni queat. Habet et hoc commodi ut per perpendiculum, quod in Q desinit, Instrumenti situm examinet: an videlicet AD Horizontem exacte respiciat: siquidem LNPO eidem sit Orthogonalis. Quamvis id ipsum quoque |ex perpendiculo BR scrutari liceat. Debet enim id ubique intermedium esse A et C. Porro quo commodius attollantur Regulæ, atque in stato loco (prout lubuerit) quiescant, tum quoque, ne hinc inde vacillent, sed idem planum cum inferiori et longiori substantiâ ubique retineant: quomodocunque sursum vel deorsum agantur. Additi sunt illis utrinque duo Quadrantes IHG, intra quos prior Regula continetur et movetur, appositâ plumulâ tenaci juxta H, suntque hi Quadrantes Orichalcicis laminis undiquaque inducti. Habentque a centro A usque in circumferentiam I fere tres cubitos. Demum ubi Divisiones peractâ observatione juxta C exempli loco numerandæ sunt, acutissime per chalybeum indicem isthic indicantur, et utrinque juxta C plumulæ sunt chalybeæ, quæ etiam in continendo regulam BC ne suâ gravitate recidat, juvant.
Præterea fulcrum sive basimentum (de quo antea dixi) in quo totum Instrumentum ab unâ parte, præsertim posteriore quiescit, et circumgyratur, per X W intelligendum erit, in quo superius juxta T cochlea est perennis, instar earum de quibus antea in Instrumento semicirculari dixi, quæ per manubrium ad T sublata et depressa, totum quoque hoc Organum rite dirigit; ita ut inferior et longissima Regula Horizontis plano exacte correspondeat, planeque conveniat. Tandem etiam extima Regulæ pars D muro circulari incumbit, qui per literas Y exprimitur: Habetque sub se in eodem Muro firmo circulum Azimuthalem Orichalcicum, convenienter subdivisum, et superficiei Horizontis analogum, correspondentemque Altitudini, quæ est prioris basimenti: Estque in Diametro duodecim cubitorum.
USUS totius Instrumenti est is, ut illius beneficio tam Altitudines (per ipsas nimirum Regulas, ubi videlicet infimam attingit) pandat; quam ipsa Azimutha, ubi eiusdem extremitas prope indicem apud D, Azimuthalem Horizontem stringit et notat. Altitudines vero sic habentur: Cum ambo latera duarum regularum AB et BC æqualia sint, tertiumque AC secundum Observationem et numerationem constet: ignorari nequit, Angulus BAC, Altitudinem quæsitam exhibens. Idem aliâ ratione perficitur, si numeretur, ubi perpendiculum BR inferiorem regulam in suis divisionibus attingit, facto initio ab A. Tunc enim datur Triangulum rectangulum; cujus unum latus cognitum ex structurâ, alterum numeratum secundum Observationem. Quare angulus ad A, qui quærebatur, ignorari nequit. Quorsum vero Altitudines et Azimutha pertineant, e pragmaticâ Astronomiâ discendum, prout antea insinuavimus.
Hoc Instrumentum ob quantitatem et longitudinem priores Regulas excedens, præcisius omnia exhibet, magisque stabile et usui aptum est: præsertim quoad Altitudines capiendas. In Azimuthis enim una rimandis aliqua subest difficultas ob ipsam Instrumenti magnitudinem et molem. Quæ tamen |adhibitâ aliquast diligentiâ præcaveri potest: ita ut inferior Regula ante Observationem collocetur, et figuratur immobilis incerto aliquo Azimutho, versus quod sidus observandum vergit: et tunc apud perpendicula provideatur, antequam Altitudo accipitur; ut omnia rite disposita sint, tam secundum æquilibrium Horizontis, quam planum verticale. Tunc enim et Altitudo et Azimuthum citra errorem sensibilem depromi hoc Instrumento poterint, non minus quam Quadrantibus maximis superius explanatis.