af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

||ARMILLÆ ZODIACALES

Illustration: Text:
Figur 11  Armillae zodiacales
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

ORGANA antecedentia eo potissimum spectant, ut Altitudines et Azimutha sive seorsim, sive conjunctim, ijs Cœlitus observentur. Quia vero horum in usum Astronomicum deductio præcipuâ ex parte calculo indiget Triangulorum, non omnibus facile obvio, et per se quibusdam laborem effugientibus tædioso, excogitatæ sunt aliæ machinæ, quibus stellarum longitudines et latitudines, quæ duo principaliter inquiruntur, minimo negotio et absque molestâ calculatione haberi queunt; inter quæ, duo præcipue veteribus in usu fuisse comperio; quorum unum Armillare Instrumentum appellabant, quod Hipparcho et Ptolemæo in usu erat. Ideoque ab ijs denominationem sortitum. Alterum Torquetum dictum est, ab Arabibus aut Chaldæis (uti existimo) excogitatum Organum, ijsque usurpatum. Idque in planis superficiebus circularibus idem præstat, quod prius in Armillis. Hoc autem posterius, nec dum confieri volui, quia, si machina requisitam habeat magnitudinem, suo se pondere aggravet, atque usui inhabilis sit. Cujus nihilominus fabricam, si quis desiderat, Opus Astronomicum Cæsareum Appiani circa finem consulat, sive Schoneri libellum de eodem, Observationibus CI. viri Regiomontani, atque ipsius discipuli Walteri civis Norinbergensis præfixum. Ibi voti compos reddetur. Armillare vero jamdudum confici curavi Instrumentum, in quo nonnulla ab Hipparcho et Ptolemæo usurpata certioris commoditatis gratiâ immutavi: Cujus Ideam hîc conspicis. Constat hoc Instrumentum quatuor saltem Armillis circularibus (cum prædecessores quinque vel sex adhibuerint) quarum prima EBCNH Meridianum repræsentat. Debetque disponi ut Cœlesti sit analoga. In quâ juxta CD poli sunt æquatoris, qui attolluntur deprimunturque, donec latitudini ejus loci, in quo fit Observatio exacte correspondeant. Quod per perpendiculum ES exploratur appensum superius juxta Zenith, ubi divisio Meridiani complementum habet Altitudinis Poli, et tantundem etiam inferius a Polo altero removetur. Continet autem hic Meridianus omnes alias intra se Armillas: quarum prima est GFIH, Zodiacalem alteram POQN transversim portans, cujus Poli sunt apud IK, tantum distantes a prius dictis æquinoctialibus, quanta est differentia Polorum Ecclipticæ et Æquatoris, sive maxima Zodiaci Declinatio, quam nos aliquoties exactissime depræhendimus nunc esse partium 23. M. 31½ paulo aliter quam prædecessores. Per Polos autem hujus Zodiaci transit canalis teres IAK Orichalcicus, habens juxta centrum A Cylindrum; quibus nobis integræ Armillæ veteribus usurpatæ, commoditas suppletur. Quin et alia Ar|milla latitudinibus inserviens circa eosdem Polos Zodiaci, intra tamen hunc convolvitur, per KLRM indicata. Habet insuper ipsa Zodiacalis Armilla sua 4. pinnacidia rimosa, more nobis consueto, quorum tria conspiciuntur juxta literas Q, Quartum latet. Quin et Armilla latitudinum quoque 4. eiuscemodi habet, juxta R, ubi quartum etiam tegitur. Suntque omnia pinnacidia Orichalcica: quemadmodum et omnes Armillæ Orichalco sunt inductæ et Divisiones habent Graduum in parte exteriore per puncta transversalia nobis usitata factas. Ipse vero Meridianus ex solido constat Chalybe, ut eo firmius interiores Armillas sustineat. Habet autem is in Diametro tres cubitos. Hinc interiorum et contiguarum quantitatem colligere licet. Deinde pedestale ex solido ferro denso confectum habent hæ Armillæ, quibus totaliter innituntur, quod literis VTDWYZ indicatur. Ubi juxta S foramen est, pro plumbo perpendiculi. In inferiori autem parte hujus pedestalis b circulum ferreum in quatuor æquidistantibus locis transeuntes quæ supra quatuor columnas lapideas laminulis ferreis munitas ad a totum Instrumentum ita attollere et deprimere possunt, ut Armillæ ejus omnes Cœlestibus circulis ijsdem repræsentatis ad amussim in suis planis et ductibus correspondeant. Quin et quatuor fulcra X etiam ferrea addita sunt, ne hinc inde ob magnitudinem vacillet pedestale, unaque totum Instrumentum. Additi insuper sunt gradus d per quos ascenditur ubi opus fuerit, inter observandum aut numerandum. Requirit etiam hoc Instrumentum peculiarem turriculam, cujus tectum dimidiâ sui parte inter observandum auferri queat, et reliqua pars, prout lubuerit, circumgyrari.

USUS harum Armillarum est, ut et aliarum Ptolemaicarum, in capiendis nimirum siderum longitudinibus et latitudinibus. Requirit autem hoc duos observatores; quorum unus quodlibet pinnacidium in Armillâ Zodiacali loco longitudinis alicujus fixæ notæ firmatum per rimulas utrasque, eandem fixam juxta Axem IK hinc in de intuetur, unaque omnes Armillas sic firmiter continet: ut planum Ecclipticæ Armillaris cœlesti omnimode congruat. Interim movet alter observator quodcunque e cæteris pinnacidijs,in Zodiaco, prout illi Sideri, cujus longitudinem inquirere satagit, maxime commodum fuerit: donec pariter per utranque rimulam juxta dictum axem Sidus illud exacte conspicit: tunc enim locus ejusdem pinnacidij in Zodiacali Armillâ numeratus longitudinem quæsitam pandit. Porro pro latitudine deducenda est Armilla latitudinum ad eandem Ecclipticæ longitudinem, quam sidus habere depræhensum est, et movendum mox aliquod ex ejusdem pinnacidijs sursum vel deorsum, donec juxta Cylindrum ad A Astrum illud tam supra quam infra, utrâque rimulâ conspiciatur. Monstrabit enim tunc ipsum pinnacidium latitudinem, quam inquirere lubuit, numerandam ab Ecclipticâ in dictâ Armillâ |latitudinis supra vel infra: prout hæc Australis vel Borea fuerit: sicque tam longitudo quam latitudo astri propositi facile patescit. Licet vero hoc Armillare Instrumentum stellarum locis cito et prompte dimetiendis accommodum sit, atque hâc explicatâ formâ a nobis constructum, minus quam alias, suas, quas continet, Armillas extra debitum planum vacillare permittat, tamen ne sic quidem id adeo exacte præcavet quin unius vel alterius minuti hinc error obrepere possit: potissimum, quia Armilla Zodiacalis non ubique in æquilibrio volvitur, sed suo pondere se atque alias nonnihil extra debita plana, idque diversimode, distrahat. Atque hinc factum, ut rarius talibus Armillis; præsertim cum summa præcisio requiritur, uteremur. Quin potius alias Æquatorias Armillas excogitavimus, huic vitio non obnoxias. Quod etiam nullo modo in majoribus Zodiacalibus emendari potest, ob eo gravius armillarum pondus. In minoribus quidem non adeo sensibile est. At hæc suâ parvitate Observationem in minutis exactam non admittunt.