af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

|| ARMILLÆ ALIÆ ÆQVATORIÆ

Illustration: Text:
Figur 13  Armillae aliae aequatoriae
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

ALIAS quoque ejusdem quantitatis Armillas confieri curavi Æquatorias, quarum Ideam hîc vides. Exterior Armilla Meridianum (uti et antea) repræsentat. Estque tota Chalybea ad amussim undiquaque levigata, et Divisionibus toti Circulo competentibus, ita ut singula etiam contineat Minuta, distributa. In quâ cætera quoque, quoad perpendiculum, Polos et Axem intelligenda veniunt; prout in prioribus. Quæ vero intra hanc continentur, tres sunt Armillæ, ita ut totum Organum 4. constet, uno amplius quam antecedens: præter Axem teretem atque Cylindrum illi infixum: quæ etiam unius Armillæ vices commode supplent. Habet autem hoc Instrumentum propterea tres Armillas interiores, excepto Meridiano, eo quod Æquator sit circumvolubilis, non autem quiescens, ut in priori. Ideoque Armillâ IFGH indiget, eam sustentante, et Orthogonaliter cohibente, quæ etiam e puro constat Chalybe, quo fortior ad id munus existat; nullis tamen distinctionibus insignita. Ipse vero Æquator, de quodixi, per PSR indicatus, suas habet divisiones usque in singula minuta, et eas quidem tam ab unâ quam alterâ superficie; prout vel Æquatorijs distantijs, vel etiam temporarijs momentis discernendis usus postulat: et pinnacidia illi adaptata sunt juxta R et P, tum quoque plura hîc non efformata, quæ observationi inserviunt: quorum eadem est forma, prout in antecedenti, tum quoque similis ratio subdivisionis Graduum. Alia vero Armilla interior, quam NKLM literæ designant, Declinationibus rimandis, prout antea, idonea est. Estque intra Æquatoriam, quam Orthogonaliter transit, convolubilis, ut in loco sui contactus puncta etiam Æquatoria indicet convenientibus laminulis juxta S et M positis. Habet insuper sua pinnacidia juxta Q et O et duo alia hîc non depicta: sed pariter ab altera parte intelligenda. Divisiones quoque insunt, singulis Quadrantibus minutatim competentes. Omnes autem illæ Armillæ intra Meridianum comprehensæ sunt undiquaque Orichalcicis laminis superinductæ; idque tanta subtilitate et levigatione, ut diceres totas esse ex solido fusas Orichalco. Axis quoque teres Orichalcicus est, uti et ipsa pinnacidia. Perpendiculum BT e filo constat tenui Orichalcico, prout alias nobis moris est. Cætera si quæ hîc omissa, ex ipso intuitu assequeris, prout etiam in prioribus. Incumbunt hæ Armillæ sustentaculo sive pedestali e solido Chalybe constanti: quod per XTVYZ, reliquasque interpositas literas designatur: Cujus superior pars semicircularis XDWV ipsum Meridianum reliquas Armillas comprehendentem, ab inferiori parte continue ambit et sustinet; additis quatuor tenaculis, uti et in priori. Reliqua forma hujus pede|stalis satis ex ipsâ figurâ liquet: ubi quædam præter utilitatem corroborationem pulchritudinis caussâ addita sunt; quæ tamen et ipsa fulcimenta præbent; omniaque ex solido (uti et antea dictum) constant chalybe. Infimusque his substratus Circulus Z crassus et ferreus, a quatuor suis Æquidistantibus locis cochleas habet: Quibus in quadrato lapide substernuntur quædam parva ferramenta, ut in ijs cochleæ hæ circumductæ totum Instrumentum eo dirigant, quo Armillæ Cœlestibus analogæ requirunt: Idque intermediante perpendiculo BT, quod et planum meridiani Mæchanici cum Cœlesti unit, et eius insuper dispositionem ratione Elevationis Poli ordinat: adeoque omnes interiores Armillas Cœlestibus Circulis, quos æmulantur, analogas reddit. Estque tota machina in seipsâ satis robusta, nec alterationi facile obnoxia, cum undiquaque metallica sit.

USUS ejus est similis cum priori, nisi quod hîc Æquator pro lubito revolvatur intra Meridianum. Declinationes accipiantur pariter, uti prius in Armillâ Declinationum, apud suum Cylindrum juxta A centralem per pinnacidia convenientia. Æquatoriæ Distantiæ, siue ascensiones rectæ in Armillâ transversâ æquatoriâ prout et antea, nisi quod hîc ejus Armillæ Chalybeæ, quæ has ipsas portat, aliquis etiam usus in hâc pragmateiâ esse queat. Accedit et hoc commodi, quod quando stella aliqua in suâ debitâ ascensione rectâ sic collineatur, tunc punctum æquatoris Meridianum transiens ascensionem rectam medij Cœli indicet. Ideoque etiam ipsissimum temporis momentum, cognito nimirum loco Solis exacto, veluti eum nostræ suppeditant Tabulæ. Potest etiam figi Æquator in Meridiano, et sic per pinnacidium in eodem motum, cujusvis Astri ab eodem capi Distantia, hincque temporis momentum cognosci; uti et in priori: quod antea indicare omisi: sicque per hæc duo Instrumenta Armillaria tam Ascensiones rectas, quam Declinationes una cum temporum subtilissimis momentis, quæ omnia in Astronomicis maximum habent usum; Cœlitus dimetiri commodum est. Plura de hujus Organi fabricâ usu si quis requirit, consulat Progymnasmatum Astronomicorum Tomum nostrum primum capite secundo, a paginâ ejus 250. usque in 252. completam: Quæ tamen pro majori et præcipuâ parte hîc, præter quædam alia, sufficienter indicata sunt.

Subjungam vero et hoc, quod hæ Armillæ certis cochleis disjungi queant ac rursus componi. Idem potest fieri in ipso Chalybeo pedestali sive fulcro: ita ut commode in asla loca transvehi queant. Id quod in omnibus Instrumensis, ubicunque sine eorum detrimento id præstari potest, efficiendum est. Oportebit enim Astronomum esse κοςμοπολίην, ita ut, si necessitas et usus postulet, non uni alicui Regioni ita adstrictus sit, quin alio etiam migrare, et sua secum ferre Instrumenta libere et lubenter velit et possit. Cum enim pau|cissimi sint, qui hisce arduis disciplinis et exercitijs occupentur, et rarissime inter Politicos, qui Reipublicæ administrationi præesse volunt, inveniantur aliqui, qui his impense delectentur, eaque fovere et sustentare consultum ducant; sed longe plures, qui ea ob ignorantiam aversantur, atque inutilia æstimant; non oportet Divinæ Astronomiæ alumnum talibus imperitis judicijs obnoxium esse, sed ea ex alto negligere, et nihil satius existimare, quam hisce invigilare studijs, nihilque aliorum moveri importunitatibus. Cumque nimis sunt molesti, sive Politici sive alij, se suaque alio transferre: adeo ut ne natale quidem solum, quod dulcedine cunctos allicit, immemorem nec sinit esse sui; hisce Cœlestibus et sublimibus curis, quæ immortalitatis vestigia præ se ferunt anteponere deceat: sed constanti et perseveranti animo semper in omnem rerum eventum secum cogitare, quod

Vndique terra infra, Cœlum patet undique supra,
Et patria est forti quælibet ora viro.