ETSI binæ machinæ Armillarum Æquatoriarum jam antea depictæ et expositæ, (quæ etiam magno nobis constiterunt) illi, de quo dixi, usui satis exactte inserviant; adinveni nihilo minus postea et construi curavi, alias quasdam paucioribus requisitis indigentes; utpote unicâ solummodo Armillâ integrâ convolubili, et alterâ semicirculari quiescente. Quibus duabus omnia, quæ de prioribus dixi, non saltem commode expediuntur; sed et longe promptius, nulloque obstaculo; quod antecedentes ingerunt, si prope ipsam Armillam Æquatoriam fieri debet collimatio. Tunc enim anterior ejus pars intuitui obstat: quemadmodum etiam in Declinationum Armillâ prope ipsum Æquatorem difficilis fit collimatio; ut de alijs quibusdam impedimentis non dicam. Habent hæ alteræ id insuper prærogativæ, quod longe majores confici queant: Ideoque Gradus cum suis divisionibus magis adhuc discrete exhiberi, et nihilominus suâ stabilitate et convolutione usui accommodæ esse: idque facilius quam antecedentes. Forma vero harum ingentium et apprime compendiosarum Armillarum hæc est, quam hîc exhibemus: quatenus eam in plano repræsentare licuit. A literæ maximam Armillam indicant, quæ undiquaque Orichalcicis laminis munita in diametro habet 7. cubitos. Ideoque Gradus tantos, ut singula minuta quadrifariam subdividantur. Axis ejus B e chalibe constans, et undiquaque apprime teres; interius tamen cavus, ne pondere officiat, in diametro est trium digitorum cui circa medietatem affigitur Cylindrus Orichalcicus teres, circa quem proxime apud Axem volvuntur utrinque binæ Regulæ Orichalcicæ EF. Iuxta F apud superficiem Armillæ habent pinnacidia per Dioptras rimarum ipsi Cylindro parallelarum. Reliqua interstitia quæ vides apud literas G sunt transtra sive contignationes totam Armillam continentes et cohibentes, ne a suâ rotunditate et plano ob magnitudinem dimoveatur. Inferius juxta D desinit Axis in acumen teres, ex ferro quadrato chalybeo, habens simile acuminatum foramen, quod per cochleas hinc inde appositas, potest paululum trudi, quo lubet. Huic innititur Axis ille teres continens, unaque convolvens totam Armillam. Ipsum vero ferrum huic substratum, infigitur columnæ lapideæ magnæ et longæ, 4. cubitorum, quarum binæ infra terram firmo fundamento instant; reliquæ duæ superius habentes ab anteriore parte Atlantis Mauritaniæ Regis effigiem I, in eodem lapide artificialiter excîsam: qui coronâ suâ contingit Globum lapideum H, columnæ superius ornatus caussâ impositum: suprema vero Axis pars alteri ferreo fulcro juxta C incumbit: quod inferius bifurcatum est juxta K, transitque in |duos ramos, quorum quilibet magnæ columnæ tereti e solido saxo fortiter affigitur. Distant autem hæ columnæ tantum ab invicem, ut januam ingressui ad Instrumentum præbeant: et indicantur per M et L. Superius juxta C est Cochlea, quæ transversum agit ferrum cui isthic incumbit Axis, ut is plano Meridiani correspondeat. Attollitur etiam aliâ ratione tam ibi quam inferius juxta D, et movetur tenaciter, donec Axi Mundi exactissime respondeat; sicque firmatur. Altera semicircularis Armilla per O literas intelligitur; quæ octo columnulis lapideis per P indicatis ad planum Æquatoris immote sustentatur, tenaculis totidem ferreis juxta Q existentibus, quæ eam ita cohibeant, dirigantque, donec et exacte semicirculum circa medium Axis designent, et insuper secundum Æquatoris planitiem sese constanter inclinent. Est etiam undiquaque Orichalco induta, et in diametro habet 9. cubitos: Ideoque minutissimarum subdivisionum etiam plus quam ipsa Armilla capax. Est autem ob id duobus cubitis semicircularis hæc, amplior ipsâ integrâ Armillâ, quo inter utrasque commode transiri possit: prout opus est: Et per Scalas extra Armillam lapideas (quæ hîc non exprimuntur) N ascenditur et descenditur secundum ductum ipsius Armillæ, ut oculus Observatoris ei accommode applicetur. Interius vero aliæ sunt Scalæ rotundæ per T literas indicatæ, quibus ad integram Armillam inter observandum adscenditur vel descenditur circumquaque, prout sideris denotandi requirit altior et declivior situs. Iuxta utranque literam N apparet murus, qui circumcirca totum Instrumentum ambiens, turriculam quandam et semicryptam efficit, totam hanc machinam circundantem, quæ superius tectum habet, quod quâquâ versum lubuerit, inter observandum aperiri et claudi postea potest, ut preciosa hæc Machina ab aëris et imbrium injuriâ tuta sit.
USUS ejus est ut in Volubili Armillâ Circulari, Declinationes capiantur, movendo Dioptras ad F, et sidus collimando utrinque juxta Cylindrum E. Sic enim apud E numeratur quæsita Declinatio. Idque potest dupliciter fieri, utrâque nimirum dioptrâ; convolvendo Armillam, ut altera etiam pars oculo admoveatur: sicque ejusdem Sideris bis exploratur Declinatio: quæ utrobique eadem esse debet. In alterâ semicirculari, moveantur ejus pinnacidia juxta R, donec Astrum observandum per ejus rimulas circa Axem B utrinque dispiciatur. Tunc enim ipsum pinnacidium distantiam ejus a Meridiano Æquatoriam in eâdem semicirculari Armillâ, sive versus ortum sive occasum numerandam monstrat. Hincque temporis momentum ex noto Sideris et Solis loco exactissime sciri. Sin vero Ascensio Recta alicujus Sideris inquirenda sit, unus observator aliquod ex pinnacidijs sic in stellam dirigat, quæ hanc notam habeat: Alter vero reliquum pinnacidium pariter in aliam, cujus Ascensio recta quæritur: ita ut ambæ stellæ eodem prorsus instanti circa eundem |Axem per rimulas pinnacidiorum conspiciantur. Arcus enim utrique pinnacidio sic interceptus tunc pandet eorum differentiam ascensionalem, ex quâ Ascensio recta quæsita, prodit; veluti in antecedentibus indicatum est. Plura si quis requirit, de hujus amplissimi Instrumenti fabricâ et usu; consulat Epistolarum Astronomicarum librum nostrum primum, pag. 246. et duabus sequentibus. Ibi nonnulla latius indicantur, quæ hîc brevitatis causâ omisi. Potest etiam ex ipsâ appositâ figuratione, si ea attentius consideretur, tam structura, quam usus promptius capi, quam longis verborum ambagibus.