af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

|| ARCVS BIPARTITVS MINORIBVS SIDERVM DISTANTIIS INSERVIENS.

Illustration: Text:
Figur 15  Arcus bipartitus minoribus siderum distantiis inservens
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

DE ijs Organis Astronomicis, quæ Altitudines et Azimutha stellarum vario modo rimantur, tum quoque de his, quæ longitudines et latitudines, ac insuper Declinationes atque ascensiones rectas subministrant, egimus. Restat, ut eorum etiam, quæ intercapedines scrutantur, rationem habeamus, postea de nonnullis alijs mixtim agamus. Quantum vero ad Distantias Siderum attinet: adornatus est a quibusdam, superioribus Annis Radius Astronomicus, qui per se habilis satis, et ad transportandum idoneus; simulque in Demonstrationibus Geometricis satis speculative rite se habet. At in ipsâ praxi, suoque recessu non præstat, quod in accessu pollicetur. Idque varijs de caussis, quas hîc recensere supersedeo: alibi forte de ijs, deque ijsdem emendatione, quoad fieri possit, sufficienter acturus. Interim de quibusdam alijs hîc dicam, quæ usui accommoda, et certitudinem requisitam præbentia a me excogitata et in usu hactenus habita sunt. Utque primum quoddam minores Distantias intra duodecimam Circuli partem, sive unum (uti vocant) signum suppeditans indicem; id tale est, prout figura appicta monstrat.

Primum est Regula oblonga ab F incipiens uique in transversalem BA desinens: cujus longitudo est 4 cubitorum: Habetque in dicto transversali duo Cylindra juxta A et B æqualiter a communi juncturâ distantia: a quorum Centris a puncto F ducuntur inferius bini Arcus FC et FD, quorum quilibet ultra æquidistantiam semissis AB, ab F utrinque numeratæ, quæ per KI repræsentari debuit (licet figura id non satis insinuet) initium numerationis in arcu IC sive KD exhibet, eandemque utrinque quindecim efficit Graduum. Reliqua per CG et DH, hisque intermixta circa L, et deinceps repræsentata interponuntur, contignationis, ac sustentaculi gratiâ addita sunt, tum quoque ornatus. Innititur vero hoc Instrumentum fulcro tereti et crasso, quod per TRSQ monstratur: habens in medio, ubi æquilibrium est, juxta E foramen quadratum, in quo suo fulcro in quadratâ etiam claviculâ imponitur. Fulcrum vero sic se habet; ut juxta S et T, tum quoque Q et R sint rotundæ laminæ ferreæ, quæ in substrato tereti Cylindro, spitamum ad minimum in Diametro habente, convolvitur, plumulis e quatuor partibus tenaciter ipsum, ut quovis in situ facile subsistat sustinentibus. Volvitur autem hac ratione ipsum Instrumentum solummodo sursum atque deorsum. Si vero ad latus inclinandum vel reclinandum sit; id fiet; circumducto semicirculo ONM, firmatâ cochleolâ juxta N. Sic enim una totum se vertit Instrumentum. Potest etiam per canalem PV, cui in rotundo axe instat, hinc inde in omnes Cœli partes con|volvi. Canalis autem ille alij pedestali per V et literas X significato insistit, in quo etiam undiquaque cum toto Instrumento, prout opus fuerit, circumvertitur, ut id in planum quarumvis stellarum dirigi possit: prout Observationis ratio requirit. Potest etiam ejusdem canalis interior Axis una cum ipso, adeoque innitente Instrumento altius in subjecto pedestali attolli, atque sic figi immote prout usus exigit. Descendit enim intra quadrilateram pedestalis formam, quadrilaterum quoque solidum lignum, quod sursum ferri atque remitti, et ubicunque lubet firmari potest; sicque una attolli vel deprimi Instrumentum, veluti stellæ, quarum intercapedo rimanda, altiores vel decliviores in Cœlo fuerint. In ipso autem Instrumento, quoad limbos ubi divisiones sunt, tum quoque in transversali et Cylindris, omnia sunt Orichalcica. Contignationes et fulcra ex ferramentis affabre elaboratis. Reliqua lignea solerter composita et metallicis laminulis, ubi opus est, munita, quo totum Instrumentum firmum sit, et Observationibus idoneum.

USUS ejus est (uti dixi) in minoribus distantijs commode dimetiendis; siquidem in sextante (de quo postea) qui duos etiam Observatores requirit, id apte præstari nequeat, ob capitum conjunctionem, quæ conveniens spatium exigit: licet et alio quodam medio huic incommodo subvenerimus: De quo deinceps. Vt vero intercapedines siderum, quæ duodecimam circuli partem non excedunt, hoc Organo denotentur, firmet unus Observator pinnacidium apud K vel I, prout maxime conveniens fuerit: et alter id quod firmatum non est, trahat in ulteriore limbo, donec sic ambo, binas quas rimantur, stellas circa B et A Cylindros utrinque conspexerint; quolibet ad suum Cylindrum in eadem parte attendente: et numeranda est in inferiore limbo distastantia quæ quærebatur, in Gradibus atque minutis transversalibus juxta conveniens pinnacidium. Si vero ambo utrunque distraxerint, pari modo poterit adhuc major intercapedo, quæ tamen limitem præscriptum non excedat, constare. Consectarium igitur evadit, quod ubi ambo Observatores utrunque pinnacidium juxta ipsum initium Divisionum, quod est apud K et I, disposuerint, et sic utrinque per Cylindros anteriores AB collimationem instituerint, ita ut quilibet suum respiciat, ab eâdem parte longæ Regulæ dispositum, quod tunc eandem stellam collineent; siquidem paralleliter visum dirigant. Atque hinc potest explorari Instrumenti certitudo, an rite se habeat nec ne. Etsi vero hujus Instrumenti fulcrum sive pedestale satis commodum, et usibus requisitis aptum sit; tamen altera ratio, quæ in globoso fit corpore (de quâ postea in sextantis expositione dicemus) adhuc habilior est, et citius in planum quarumvis stellarum Instrumentum dirigi concedit. Sed varietas tamen in his, non solum delectat, sed et suam habet utilitatem.

Hoc Instrumento exploravi potissimum stellarum in Cassiopæâ ad invicem |distantias; quæ exponuntur in Progymnasmatum nostrorum Astronomiæ instaurandæ capite quarto pag. 145. atque sequenti; easque cum prius adinventis, dum adhuc duraret nova stella, cujus gratiâ illæ potissimum depromptæ sunt, contuli, atque rite se habere depræhendi. Si quis Instrumentum quodcunque habuerit, quo se distantias Siderum rimari posse existimet, faciat periculum in ijsdem Cassiopææ Stellis, an eandem, quam citato loco annotavimus, invenerit illarum intercapedinem, in ipso Minuto, adeoque ejus semisse. Aliâs sciat, Instrumentum illud, quo utitur, et observandi rationem nequaquam recte constare.