af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||SEXTANS ASTRONOMICVS TRIGONICVS PRO DISTANTIIS RIMANDIS.

Illustration: Text:
Figur 16  Sextansi astronomicus trigonicus pro distantiis rimandis
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

VENIO nunc ad sextantis Astronomici explicationem, quatenus is intercapedinibus Siderum cœlitus scrutandis apprime idoneus est. Cum enim Radium Astronomicum huic officio, eâ quâ par est, præcisione et certitudine nequaquam sufficere, multâ plurium annorum experientiâ compertum haberem, necessitate urgente excogitavi sextantes quosdam, variâ formâ, qui id citra omnem hallucinationem exacte præstarent, inter quos hi, eam, quam cernis, compositionem referentes, mihi commodissimi visi sunt. Ideoque tres ejuscemodi, pauculis quibusdam, quoad contignationes, saltem differentibus, confieri feci. Ejus autem explicatio in hunc modum se habet: Compages intra ABC comprehensa ipsum sextantem cum suâ contignatione refert: cujus centrum ad A, Cylindrum habet rotundum. Circumferentia CB sextam circuli partem continens, lateribus AC atque AB quatuor cubitorum a Centro removetur: huic inde ab ipso Centro applicatur Regula AD cum suo pinnacidio juxta D, quod rimulas habet Cylindro apud A quiescenti parallelas. Potestque in circumferentiâ hinc inde duci et firmari, prout lubuerit. Habet et alium Cylindrum juxta F quiescentem, priori æqualem: Cui destinatur aliud pinnacidium juxta G additum vel remotum, prout usus postulârit. Reliqua intermedia firmitudinis gratiâ contignata sunt: prout hîc apparet. Iuxta E vero transit foramen quadrilaterum, quod quasi in æquilibrio totius Instrumenti factum est, ut ejus beneficio fulcro inferiori imponi possit sextans, et peracta observatione removeri. Limbus ejus juxta circumferentiam, quæ Divisiones habet transversales, et singula minuta quadrifariam dispertiri potest, undiquaque Orichalcicus est: quemadmodum et Cylindri atque pinnacidia. Reliqua lignea quidem existunt: sed ita affabre ex varijs partibus composita et conglutinata, prout jam antea in Armillarum explicatione a nobis indicatum est; ut incurvari, aut juxta aëris mutationem alterari nequeant: Superinduco etiam linteolo colore oleavinoso. Si enim omnes ejus partes laminulis Metallicis obtegerentur, nimio pondere intractabile redderetur Instrumentum. Quin et suâ gravedine sibi ipsi in debito plano retinendo noceret. Pedestale sive fulcrum, cui innititur, sic habet: Iuxta I est Globus quidam undiquaque laminulis cupreis incrustatus, et apprime rotundus, habens in diametro paulo plus duobus pedibus. Circa ipsum sunt quatuor ferramenta semicircularia, rotundam quandam Armillam ferream circa medium Globi decussatim octo in locis comprehendentia. Quæ omnia tantum a Globi superficie distant interius, quanta est crassities unius digiti, et paulo plus. Sunt enim |in ijs locis, ubi hæc ferramenta Armillam illam continent, octo cochleæ ferreæ, quæ laminulam rotundam et circumquaque in oblongum resectam, ut instar plumæ utilitatem habeat, Globo adigant, ut tenaciter ijs comprehendatur, ac quomodocumque circumvolvatur, firmus maneat. Hæc vero semicircularia ferramenta interius etiam talem habent plumam, in quâ Globus utiliter quiescit quæ nona est. Exterius autem quadrato quodam ferro, interius cavo cuidam quadratæ columnæ ligneæ affigitur: quæ columna inferius pedestale, quod circa K literas visitur, transit, ita ut in eo attolli deprimique possit, et certo loco, prout observationis commoditas requirit, firmari. In Declivioribus enim Distantijs capiendis demittenda est columna. In altioribus elevanda, ut collimationes sine molestiâ perfici queant. Porro imponitur ipse sextans superius juxta foramen E, uti diximus, huic Globo, qui illi subjacet, atque cum ipso in quodvis duarum stellarum planum convolutum commodissime dirigitur: Utque firmius ibi, donec observatio peracta est, absque variatione permaneat; duo oblongi et teretes baculi IM et NO inferius juxta M et O acuminatum ferriculum habentes additi sunt, ut pavimento firmius innitantur, qui superius juxta P decussatim sese transgrediuntur. Easque observatorum unus ibi manu continet, et prout voluerit, regit.

USUS Instrumenti duos requirit observatores; quorum unus applicato oculo ad pinnacidium fixum juxta C per ejus rimulas, stellam quamvis hinc inde circa Cylindrum A videt, sicque immotum tenet sextantem adminiculo bacillorum prope P. Iacente vero ipso plano sextantis ad planum duarum stellarum, quarum intercapedinem dimetiri lubet; quod officium ei præstat Globus, in quo tantisper convolvitur, donec ambæ illæ stellæ circa ejus planitiem visuntur. Movet mox alter observator Regulam cum suo pinnacidio apud D, donec et is per rimulas isthic alteram stellam juxta Cylindrum A utrinque collineet: Idque tam diu tentandum, donec uterque observator simul et semel suam collinearit stellam: tumque dato signo per sonum oris, absistendum, et circumferentia sextantis in suo globoso fulcro retrahenda ad oculum cujuslibet observatoris; ut commode intercapedinem CD pinnacidijs interceptam, quam quærebant, numerare possit. Porro ut minores etiam Distantiæ hoc eodem sextante commode capiantur; adinvenimus hoc compendium; ut posito alio Cylindro apud F, et alio pinnacidio juxta G, quæ duo æquidistent AE transeunti a Centro in circumferentiæ medium; et altero observatore per hoc pinnacidium, huncque Cylindrum dispiciente; altero autem pinnacidio ad D, et Cylindro A attendente, Distantia stellarum a medio circumferentiæ juxta tricesimum Gradum usque in pinnacidium D numeranda venit; sicque, quam parva etiam fuerit, nihil impedit observatorem utrunque, quo minus haberi queat. Plura si de hoc Instrumento desideras, consule Progymnasma|tum Astronomicorum ex meis Tomum primum, paginâ 247 et tribus sequentibus. Ibi latius hæc explanata invenies: siquidem in denotandis fixarum distantijs, quas ibidem capite secundo Canonice exposuimus, et ad normam Cœlestem ad amussim expangimus, ejus plurimus usus extitit. De hoc enim Instrumento id testari possum, tantâ certitudine et præcisione siderum præbere intercapedines, tamque cito et facile, ut nihil in eo desiderari queat. Quod vel inde patet, si quis Distantias stellarum in ante dicto libro a paginâ 195. usque ad 203. indicatas et usui applicatas penitius considerârit: quomodo videlicet, adhibitâ etiam stellarum Declinatione totum circuli ambitum in differentijs Adscensionalibus hinc Triangulorum ope extructis, ubi simul coacervatæ sunt, exactissime complectitur et claudit. Quod fieri non posset, si aliquod subesset vitium. Quare hanc stellarum distantias tali sextante observandi rationem hujus artis alumni sibi commendatam habeant.