QVADRANTIS illius ingentis, quem ante annos 26. in horto Domini Pauli Hainzelij apud prædium ejus semisse milliaris Augustâ Vindelicorum distante confieri fecimus, lubet etiam hîc, tam Ideam, quam explicationem adjungere: utut is amplius non exstet; sed elapso ab ejus structurâ quinquennio desolatus sit: Nihilominus, si cui lubuerit similem construi curare, ut quod imitetur, habeat, si hanc instructionem addidero, me operæpretium facturum arbitror. Repræsentatur hic Quadrans per ACB una cum suis intertextis contignationibus. Eratque totus e quercino robore multis annis exsiccato elaboratus. Et latera atque contignationes instar trabium magnarum fuêre. Habebatque in radio sive a Centro ad circumferentiam ad minimum 14. cubitos. In limbo vero sive circumferentiâ, ubi Divisiones erant, Orichalcicis laminis obducebatur. Contignationes intertextæ ex transversarijs trabibus compactæ et levigatæ in eum usum disponebantur, ut totum Quadrantem firmius continerent, atque in suâ justâ quantitate et plano combinarent. Divisio autem ipsius circumferentiæ erat solummodo secundum usitatam formam. Neque enim tunc aliam et commodiorem adinveneram, quâ postea in alijs Instrumentis usus sum. Poterant nihilo secius singuli Gradus non solum in singula minuta sic distribui, sed et quodlibet minutum in sex particulas: ita ut dena etiam secunda discrete suppeditârit. Pinnacidia erant in altero Quadrantis latere DE apud quod observator consisteret, juxta D, quorum illud, oculo proximum habuit in meditullio foramen parvum, per quod stellæ in superiori juxta lineam Diametralem apud E collineabantur. Si vero sol observandus foret, adhibebatur aliud pinnacidium perforatum in anteriori loco juxta E, quod per rotundum foramen admittebat Solis lumen intra circulum ipsius quantitati analogum ab interiori pinnacidij inferioris parte, adhibito præsertim canali quodam oblongo, ut lumen Solis eo minus in aëre dissiparetur, atque exactius intra limites ejusdem Circuli discerneretur. Porro juxta centrum ejus A filum appendebatur Orichalcicum tenue, quod plumbum apud H foramen aliquot librarum sustinere potuit; ne filum vento facile dimoveretur. Monstrabat enim ipsum filum juxta contactum Divisionum altitudinem quæsitam quam exactissime.
Inhærebat vero hæc Quadrantis machina columnæ quercinæ crassæ et |robustæ circa suum Centrum apud A in tereti ferro forti, posterius apud G firmato: sustentantibus etiam ipsum limbum duobus caprëolis paulo supra foramen, ubi est plumbum perpendiculi, adaptatis; Et id hunc quoque in usum, ut totum Quadrantem, quando attolleretur, vel deprimeretur, prout exigeret observatio, ad columnam ipsam arcte constringeret et cohiberet, ne suo pondere recideret, antequam observationis numeratio peracta foret. Ipsa vero columna inferiore sui parte in quadam subterraneâ structurâ XYSPK, firmabatur atque convolvebatur, ita ut infimâ sui parte acuminatâ, et Chalybeâ juxta K in foramine substrato ejusdem formæ, facillime circumduceretur, rotundo superius foramine conöidali apud ipsum circumquâque continente, ne hinc inde vacillaret, sed ubique tam ipsa columna, quam Quadrans illi inhærens circumageretur in omnia verticalium plana. Circumductio autem de quâ loquor, fiebat per manubria QOIN et ipse Quadrans suo pondere immotus stabat in quocunque plano opus erat. Id vero totum, quod infra manubria cernitur, Crypticum erat, et firmiter compaginatum, atque lapidibus, tam infra quam undiquaque fulcitum: quo totam machinam superius extantem eo firmius sustineret, atque ne hinc inde distraheretur, firmaret. Consistebat enim ipsa machina sub dîo: Ideoque ventis et injuriæ aëris exposita erat. Tegebatur nihilominus præsertim in suâ circumferentiâ, ne limbus Divisionum quidpiam caperet detrimenti.
USUS ejus solummodo in Altitudinibus tam Solis quam reliquorum Planetarum accuratissime dimetiendis fuit: ita ut intra sextam minuti partem denotari posset; modo collimator diligentiam requisitam adhiberet. Ad quam præcisionem vix antecessores nostri unquam pervenerunt; licet eandem minoribus etiam organis sed alio compendio fabrefactis postea assecuti fuerimus. Cum vero Altitudo capienda foret, adhibebat Observator oculum juxta pinnacidium ad D, et in altero anteriori Sidus rimabatur, attollendo vel deprimendo totum Quadrantem, donec id præstari posset. Si vero decliviores forent altitudines, scalis opus erat, per quas observator ascenderet; moxque relictâ immotâ machina Altitudo quæsita juxta filum perpendiculi in circumferentiâ monstrabatur. Atque hæc quoad fabricam et usum Instrumenti sufficiant.
Si quis pleniora per circumstantias requirit, inveniet ea in Progymnasmatum nostrorum Tomo primo a pagina 353. usque in 359. Nam Altitudines novæ stellæ, tum etiam quarundam aliarum per eandem machinam a præmemorato Domino Paulo Hainzelio Consule in mei gratiam denotatæ, et postea |mihi communicatæ, subsequentibus pagellis ibidem referuntur. Ex quibus earum præcisio intelligenti constare potest, quæ etiam cum ijs, quæ postmodum in Daniâ alijs Organis demensus sum apprime conveniebant. Et optandum, ut hæc eximia machina diutius isthic conservata fuisset, atque usui adhibita: vel certe alia in ejus locum constructa. Sed cum homines ut plurimum terrestribus rebus potius attendant, quam Cœlestibus, talia negligere solent, majore forte dispendio, quam ipsimet facile animadvertunt.