af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||QVADRANS MAXIMVS CHALYBEVS QVADRATO INCLVSVS, ET HORIZONTI AZIMVTHALI CHALYBEO INSISTENS.

Illustration: Text:
Figur 21  Quadrans maximus chalybeus quadrato inclusus, et horizonti azimutali chalybeo insistens
||
EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

HUNC quidem Quadrantem superius inter Instrumenta delineata numero 7. explicuimus, aliâ tamen ratione dispositum; ita ut intra cryptam muralem in axe quodam forti Chalybeo Zenith et Nadir respiciente convolveretur, et simul intra muri cryptici circumferentiam, Armillam firmam haberet Azimuthalem, quemadmodum isthîc cum alijs requisitis, huc pertinentibus, sufficienter et depictum et explicatum est. Verum cum ibidem pollicitus sim, me suo loco alteram ejus dispositionem, quâ ab initio usus fueram, ostensurum, en eam hîc habes: quæ brevibus sic explanabitur: ABCD ipse Quadrans, A Centro descriptus, et Quadrato AEFG comprehensus. Ejus Regula ACI, inferius extenditur, ad manubrium H, prope quod est pinnacidium, rimulas habens superiori ad C Parallelas. Elongatur vero a C in I superiore parte, ut Quadratum ubique contingere possit: cui superius fila quædam Orichalcica juxta I sustentaculi loco addita sunt, quo iudex in lineâ rectâ ubique permaneat. Quæ a posteriore parte visuntur ALMNO ferreum fulcrum indicant, Quadrantem totum in plano Horizontali substrato Orthogonaliter sustinens. Nam juxta A Horizonti Azimuthali instar tenaculi habentis infra se cochleolam plumatam, associatur, ut in eo per manubrium quod a posteriore parte est, in ipso Azimuthali circulo quâcunque luberit, circumduci queat. Ipse vero Azimuthalis Circulus, de quo loquor, per literas PQRS repræsentatur. Per X vero indicantur quinque columnæ fortes totam machinam gestantes, apud quarum capitella juxta YZ sunt cochleæ quædam, perennes dictæ, cum suis etiam manubrijs volubilibus, Circulum Azimuthalem, in æquilibrium Horizontis disponentes, et totum Quadrantem in verticale planum dirigentes, prout exigunt perpendicula apud V et W signata. Cætera constant ex indicatione factâ superius citato loco. Ubi hic idem Quadrans aliter et aliquanto commodius ordinabatur. Non igitur lubuit plura de hoc explicationis locore petere, ne fastidiose eadem, quæ prius dicta, recoquerem. Ut vero spatium subjectum nihilominus, veluti antea, compleretur; Hexametrum Carmen additum est, quod Nobilis et Doctus Adolescens FRANCISCVS GANSNEB TENGNAGEL, qui aliquandiu mihi fuit domesticus, meæque e Daniâ migrationis comes, quo hîc subjungeretur, ex tempore concinnavit.

CEDITE vos humiles Artes, curæque supinæ
Cedite; Nam Musas tantum supra extulit omnes
Uranie Divina caput, Cœlestia quantum
Exuperant Terras, quantum lux alma tenebras
Vincit: Et os homini DEVS ipse, ut Sidera spectet,
Tam sublime dedit, quo sursum lumina tollat,
|Æthera suspiciat, normæ vaga Sidera subdet.
Felices igitur, quibus hæc sunt Enthea curas,
Dum quærunt et opes alii, et sectantur honores,
Delicias luxumque petunt, et ludicra quævis
Tractantes, vitam stupide pecorum instar inertûm
Traducunt viles. Ah quo ignorantia cæca
Præcipites agit hos, quibus haut sunt ardua cordi?
Tu cui mens generosa superni seminis igne
Ardet,in Æthereos alacris conscende recessus.
Huc age Timochares, Ptolemæe, Copernice, quamvis
Confisi nimium, fallacibus Instrumentis.
Ilicet an Turrim liceat conscendere parvis
Præcelsam gradibus, Cœlosve apprêndere conto?
Ut dextre Astriferi pateant penetralia Mundi?
Quæ nisi vos olim frustrasset cura, daretur
Sidera nunc Numeris melius subducere vestris.
Tu vero, cui mens Divis contermina, ades dum
TYCHO, Danorum celeberrima gloria gentis:
Talia te placuit Superis obstâcla videre
Viribus humanis cedentia; ferque labori
Subsidium Herculeo, quem non bene pertulit Atlas.
Organa da facilis, quæ maxima etoptima nôsti
Condere, quæque liber tuus hic communicat Orbi:
Annis ter septem, quibus Astra micantia toto
Lustrasti assidue fixa atque vagantia Cœlo.
Singula quæ facili gyro, licet invia quondam,
Duxisti in normam, totus cui obtemperat Æther.
O Dani celebres! ô terque quaterque beati,
Hunc genuisse virum tantum quibus Astra dedere!
Major at hinc vobis (fieri quis posse putasset?)
Gloria nunc surgit, quod, quem retinere licebat,
Vestrum Teuthoniæ non invidistis alumnum.
Forsitan hoc summus voluit DEVS ille Deorum,
Quo decus Vraniæ Terras penetraret in omnes,
O FRIDERICE pater Patriæ, memorabile cujus
Nomen in Orbe viget,tua non laus infima, quod tu
TYCHONEM excipiens, fovisti sponte laborem
Egregium, qui animos ingentes, cordaque tanget.
Cultoresque sui celebres æquabit Olympo.
Quod vero Patrias nunc TYCHO reliqueris oras,
Celso animo perfer, veluti facis: Undique tellus
Magnanimo natale solum. Salve incola Mundi;
|Sat Boreæ Danisque datum. Macte inclyte TYCHO,
Hoc mage perge tuas laudes diffundere in Orbem,
Perge opus æternum cupidis pertexere, perge
Ingenii eximio producere pignora fructu.
Sicque tuum uberius nomen ventura loquentur
Sæcula, dum auricomus numerabit Cynthius Annos,
Dum vaga per menses mutabit cornua Luna,
Cunctaque dum toto fulgebunt Sidera Cœlo.

Fidei et observantiæ testandæ caussâ
.