af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||DE IIS QUÆ HACTENUS IN ASTRONOMICIS DEI DONO, EXANTLAVIMUS, QUÆQUE POSTHAC EODEM FAVENTE, EXEQUENDA RESTANT.

ANNO Domini 1563. ante annos nimirum 35. quo tempore conjunctio illa magna superiorum Planetarum circa finem Cancri et initium Leonis contigit, juxta ætatis nostræ annum decimum sextum completum, Lipsiæ literis humanioribus operam dabam, sustentante me isthic una cum pædagogo, Patruo meo charissimo GEORGIO BRAHE, qui ante annos circiter 30. fatis concessit. Parens enim ipse meus honorandæ memoriæ OTTO BRAHE filios suos, quos quinque habuit, quorum ego sum primogenitus, literis latinis imbui non admodum expetebat, cuius tamen ipsum postea pœnituit. Educarat vero me ab ipsâ infantiâ dictus Patruus, et deinceps liberaliter aluit quoad vixit, usque in ætatis meæ annum decimum octavum, semperque filii loco habuit, atque in hæredem adoptare constituerat. Erat enim ipsius conjugium sterile, in uxorem ductâ Nobilissimâ et prudentissimâ Dominâ INGERA OXONIA, magni illius PETRI OXONII postea Regni Daniæ Aulæ Magistri, sorore, quæ ante quinquennium diem obiit, quæque me etiam, dum vixit, instar filij, singulari amore complexa est. Hæc postea per duodecim annos in Gynecæo Reginæ, tempore Regis FRIDERICI II laudatissimæ memoriæ, Aulæ magistra fuit, succedente illi in eodem officio matre meâ charissimâ et honorandissimâ BEATA BILLEA per octennium, quæ etiamnum ex Dei gratia superstes est, agens annum ætatis 71. Factum itaque peculiari quadam sorte, ut ego a Patruo prænominato Parentibus ipsis insciis in infantiâ abreptus, ab eo circa annum ætatis septimum scholæ latinæ adhibitus sim, et juxta decimum quartum postea annum, Lipsiam studiorum continuandorum gratiâ missus, ubi per triennium moratus sum. Quæ ob id paulo altius repeto, ut constet, quâ occasione studiis liberalibus primum applicatus, posteâ Astronomicis animum adjecerim, utque Parentum de me bene meritorum memoriam grate recolam. Cum vero jam antea ex libris in Daniâ Patriâ meâ, præsertim Ephemeridibus (ut veniam eo quo constitui) Rudimentorum Astronomiæ, cui Naturali quadam inclinatione addictus eram, initia nonnulla jecissem; cæpi tunc Lipsiæ, utut invito et reluctante Pædagogo, qui me Iurisprudentiæ operam dare maluit, Parentum voluntatem prætendens, (quod et nihilominus, quantum per ætatem licuit feci) ex libris clam coëmptis Astronomiam magis magisque, secreto tamen, ne Pædagogus subol|faceret, excolere; moxque successiue Asterismis Coeli dignoscendis adsuescere, quos omnes, quotquot in illo Horizonte commode visebantur, ex Globo quodam parvo, saltem instar pugni, quem mecum tacite vespertinis temporibus gestare solebam, intra mensis spatium, proprio Marte et nullo præmonstrante didici, quemodmodum neque alias in Mathematicis præceptorem habere contigit. Cæteroquin citius in ea et plus forte profecissem. Planetarum etiam motionibus mox attendebam. At quoniam ex commixtionibus eorum cum fixis stellis tum quoque per lineas hinc inde ductas animadvertebam, vel ex parvulo isto Globo, loca eorum Cœlestia non congruere, calculo sive Alphonsino, sive Coperniceo, licet huic magis quam illi appropinquarent; postea indies diligentius illorum apparentiis denotandis invigilavi, et subinde cum calculo Tabularum Prutenicarum (Nam et hunc mihi proprio studio familiarem tunc reddideram) contuli, Ephemeridibus non confidens: siquidem Stadianas, quæ tunc solæ ex iis Numeris derivatæ extabant, plurimis in locis indiligentes et mendosas comperissem. Sed cum Instrumenta nulla in promptu haberem, invidente mihi ea Pædagogo, circino quodam majusculo rem ab initio, quantum fieri potuit, exequebar, applicatâ videlicet juncturâ ejus oculo, et utroque pede in Planetam observandum et stellam aliquam fixam vicinam directo, aut etiam sic capiendo binorum Planetarum inter se distantias pro magnitudine Circuli, Gra|dus interceptos Mæchanice rimabar. Licet autem hæc observandi ratio non satis exacta foret; tamen hinc eo perductus sum, ut utriusque calculi errores intolerabiles manifestissime deprehenderim. Quod et conjunctio illa magna anni 1563. de quâ ab initio dixi et ob id etiam potissimum ab eâdem exorsus sum, in motu Saturni et Iovis satis superque prodidit: siquidem ea Alphonsinos numeros integro mense fefellerit; Copernici aliquot etiam diebus, licet pauculis. Nam ejus restitutio in hisce duobus Planetis non usque adeo a cœlesti normâ digreditur, præsertim quoad Saturnum, quem nunquam ultra dimidium Gradum, vel ad summum besse unius, Copernici in Cœlo eludere calculum animadverti, Iupiter interdum aliquanto majorem suggerit differentiam. Postea anno 1564. Radium quendam Astronomicum e ligno mihi clancularie confieri feci, ex præscripto Gemmæ Frisii, quem per puncta transversalia ab Homelio suo præceptore hausta diligenter distribuebat Bartholomæus Scultetus, qui tunc etiam Lipsiæ degens, ob communia studia mihi familiaris erat. Hoc radio adepto, strenue postea Siderum observationibus, quotiescunque serenitas grata concedebatur, operam dabam, et sæpe integras noctes dormiente et ignorante Pædagogo, e fenestrâ tabulati cujusdam, iis capiendis invigilavi, atque seorsim libello cuidam, quem etiamnum conservo, inscripsi. Percepi autem paulo post, Angulos distantiarum vario modo |secundum divisiones Radij æquales acceptos et Geometrice interveniente Regulâ proportionum in numeros relatos, sibi ipsis non per omnia congruere. Quare indagatâ erroris occasione, Tabellam adinveni, quâ Radij istius vitia emendare licuit. Neque enim novum confieri curare, mihi tunc suppetebat commoditas. Pædagogus enim, qui pecuniæ præfuit, talia mihi fabricari non concessit. Sicque multas observationes eo Radio, quam diu Lipsiæ morabar, et postea etiam in Patriam revocatus exequebar. Deinde rursus in Germaniam abiens, primum Witebergæ, moxque Rostochij Sideribus, quantum licuit, attendebam. Circa annum vero 1569. et sequentem, Augustæ Vindelicorum versans, præter Quadrantem illum maximum, quem in horto Consulis extra urbem elaboravimus (de quo supra suo loco dictum) alio quodam Instrumento, sextante nimirum ligneo, a nobis isthic excogitato Sidera creberrime observabam, et peculiari libro denotata consignabam: quod et postea, in Patriam denuo reversus, diligenter alio quodam simili, sed nonnihil majore effeci; præsertim cum admiranda illa stella nova, quæ anno 1572. illuxit, me a Pyronomicis laboribus, quibus Augustæ Vindelicorum inchoatis, et tunc continuatis plurimum insudabam, ad Cœlestia consideranda revocasset; quam etiam diligenter observatam, primum tunc temporis parvo quodam libello, tandem integro volumine fideliter et accurate descripsi. Postea successive alia atque alia Organa Astronomica confici curavi, quorum aliqua mecum per totam Germaniam iterum peregrinando, et aliquam partem Italiæ transeundo, adsportavi, ubi in mediis itineribus a Siderum observationibus, quoties commoditas dabatur, non destiti. Demum vero in Patriam circa annum ætatis 28. reversus, præparabam mea paulo post tacite ad alium et diuturniorem abitum. Nam constitueram Basileæ Rauracorum, aut in viciniâ, sedes habitationis meæ eligere, quas et antea ob id perlustraram; ut ibi Astronomiæ instaurandæ fundamina ponerem. Placuit enim ille locus præ cæteris Germaniæ, cum ob Academiam celeberrimam, virosque illic insigniter Doctos, tum aëris salubritatem et victus commoditatem: quodque Basilea esset, quasi in concursu trium amplissimarum Europæ regionum, Italiæ, Galliæ et Germaniæ; sicque cum multis hinc inde Illustribus et Eruditis viris familiaritatem per literas contrahere liceret, atque mea inventa eo latius in publicum usum spargere. Præsentiebam enim, me non satis commode et tuto hæc studia in Patriâ excolere posse, præsertim si in Scaniâ, atque sede meâ Knudtstorpianâ, aut alibi in amplâ quâdam Daniæ parte hærerem, ubi Nobilium et Amicorum creber esset concursus, qui talibus, otium Philosophicum interrumpendo, impedimento essent. Verumenimvero accidit, ut dum hæc animo secreto voluerem, jamque me itineri tanquam id non agens, accingerem, Sere|nissimus et Potentissimus Rex Daniæ |et Norwegiæ Fridericus secundus, laudatiss. memoriæ, unum ex Nobilibus suis pueris Knudtstorpium ad me cum literis Regiis mitteret, quæ, ut se confestim accederem, ubicunque in Zelandiâ reperiretur, jubebant. Postquam igitur actutum comparuissem, optimus ille, et nunquam satis laudatus Rex, sponte suâ et clementi voluntate mihi Insulam illam celeberrimi Porthmi Danici, Huennam nostratibus dictam (quam Latinius Venusiam appellare licet, exteri Scarlatinam nuncupant) obtulit, utque in eâ ædificia, atque Instrumenta pro exercitiis Astronomicis, tum quoque laboribus Pyronomicis fieri curarem, rogavit, seque sumptibus liberaliter iis provisurum, clementer addixit. Re itaque aliquantisper deliberatâ, et communicato cum Prudentibus consilio, Regiæ voluntati mutatâ priori sententiâ non invite acquievi, præsertim cum viderem, me in istâ Insulâ, quæ seorsim inter Scaniam et Zelandiam posita est, a strepitu interpellantium liberari, atque otium et oportunitatem, quam alibi quærebam, etiam in Patriâ, cui præ cæteris Regionibus plurimum debemus, mihi sic concedi posse. Mox igitur Uraniburgum Arcem, Astronomicis rebus idoneam extruere cœpi, anno nimirum 1576. et successive, tam ædificia quam Instrumenta varia Astronomica observationibus accurate instituendis idonea absolvi, quorum præcipua pars hoc libro designata et explicata est. Interea etiam observationibus strenue invigilabam, accitis in harum ministerium pluribus studiosis, acumine ingenij et visus pollentibus, quos alios post alios illic continue sustentavi, ac hisce Disciplinis et pluribus aliis Philosophicis instruxi. Sicque Dei benignitate factum est, ut nullâ ferme serenitate prætermissâ, plurimas, easque exactissimas observationes cœlestes Astronomicas adepti simus; idque tam in fixis stellis, quam omnibus Erraticis, tum quoque Cometis interea elucescentibus, quos septenos isthic Cœlitus accurate denotavimus. Peractæ autem sunt hac ratione ibi 21. annorum sedulæ observationes, quas primum in magnis voluminibus conscriptas, postea seorsim in singulos libros, pro quolibet nimirum anno distribui et ad mundum describi curavi: idque tali ordinatione peregi, ut stellæ fixæ seorsim, quotquot illo anno denotatæ fuêre, suum haberent locum. Planetæ vero omnes proprium peculiariter et distincte, incipiendo a Sole et Lunâ, ac per reliquos quinque Planetas transeundo usque in Mercurium. Nam ne hunc quidem inobservatum reliquimus, utut rarissime pateat. Quinimo singulis pene annis is a nobis, tam matutino tempore, quam vespertino diligenter denotatus est: quamvis magnus ille Copernicus se, quod hunc non observarit, ob Sphæræ nimiam inclinationem, et Vistulæ fluvii vapores excuset: Cum tamen nos in paulo adhuc inclinatiore Sphærâ, inque Insulâ undique mari magis vaporoso cinctâ, eum multoties (uti dictum) conspexerimus, atque demensi simus. |Sed forte ædes habitationis Copernici non erant ita dispositæ, ut liberum undiquaque præberent Horizontem, Ideoque minus observationibus, præsertim eiuscemodi declivioribus commodæ essent. Quod et retulit mihi Studiosus ille meus, quem ante annos 14. eo, altitudinis Poli examinandæ caussâ ablegâram. Quocirca Copernicus propriis in Mercurio denotationibus destitutus, nonnullas ex libro Observationum Gualteri, discipuli Regiomontani, et ciuis Norimbergensis mutuari coactus est; quas licet non satis fideliter et præcise suis placitis atque Demonstrationibus applicuerit; tamen optandum foret, ut in reliquis Planetis, quos ex suis observationibus restituere ingenti ausu laboravit, non multo incertiores obtinuisset. Tunc certe Apogæa et Excentricitates eorum, reliquaque huc conducentia longe emendatiora nunc haberemus: egoque multorum annorum maximis et indefessis laboribus sumptibusque ingentibus parcere potuissem. Quare cum 21. annorum selectissimas et accuratissimas observationes variis et affabre elaboratis Organis, quæ in antecedentibus ostendimus, Cœlitus conquisitas in promptu habeam, (ut nihil nunc de 14. antecedentium annorum animadversionibus dicam) eas rarissimi et pretiosissimi thesauri loco custodio: quas tamen cunctas aliquando forte publici Iuris faciam, ubi adhuc plures iis adiungere, Divina concesserit clementia.

Ex quibus omnibus liquet, me inde a decimo sexto ætatis anno, Siderum observationi|bus adsuevisse; easque per annos pene continuos 35. hûcusque continuasse: inter quas aliæ tamen sunt alijs certiores et præstantiores. Nam eas, quas Lipsiæ in pueritiâ, et usque ad annum ætatis vicesimum primum peregi, pueriles et dubias appellare soleo. Quas vero postea usque in vicesimum octavum annum adeptus sum, juveniles et mediocriter se habentes voco. Tertias autem, quas postmodum Uraniburgi exactissimis illis Instrumentis in maturiore ætate per 21. ferme annos, usque in ætatis completum quinquagesimum maximâ diligentiâ demensus sum, viriles, ratas, et certissimas appello et censeo. Quibus etiam potissimum Astronomiæ redintegrationem fundare atque exstruere arduis conatibus enitor, licet et nonnullæ ex præcedentium annorum observationibus huc non parum conducant. Quæ vero in his ex Dei ope hactenus præstitimus, atque elaborata habemus; quæque in posterum eiusdem Numinis beneficio exequenda, perficiendaque restant, in hunc modum se habent:

SOLIS ante omnia ex plurium annorum accuratissimis observationibus restituimus motum, non saltem Æquinoctialibus ingressibus accuratissime rimatis, sed et locis his atque Solstitialibus punctis intermediis una adhibitis, præsertim in Boreali Ecclipticæ semicirculo; siquidem ibi refractionibus Sol meridianus non sit obnoxius. Idque utrinque multotiens comprobavi; atque hinc tam Apogæum quam Excen|tricitatem Solis hisce temporibus correspondentia Geometrice deduxi, in quorum utroque evidens error tam Alphonsinis quam Copernico irrepsit; adeo ut Apogæum Solis ternis proxime Gradibus Coperniceos numeros antevertat, et Excentricitas sit 2⅙ partium fere; qualium semidiameter Excentrici 60. Ubi apud Copernicum pene quarta pars unius desideratur. In simplici etiam motu solis constituendo hisce Annis quasi quartâ parte unius Gradus errorem committit. Inde Alphonsiniana cum Coperniceis collata æstimari poterunt. Deduxi vero hinc tam æqualium motuum, quam Prostapheræseωn Canones numeris exactis: ut de Solis curriculo ad amussim verificato, numerisque idoneis patente, non amplius dubitandum sit. Atque hoc ut in Sole omnium primo fieret, omnino necessarium erat: siquidem is norma Cœlestium motuum existat, et Ecclipticam, ad quam reliquæ motiones referuntur, describat. Cujus etiam ab Æquatore obliquitatem maximam aliam deprehendi, quam Copernicus et eius coætanei; utpote part. 23. Min. 31½. Ideoque 3½ minutis illorum inventione majorem, præcavendo nimirum refractionem Solis in Brumali situ, quam illi inconsiderate neglexerunt. Providimus etiam Soli peculiaribus Revolutionum canonibus: tum quoque Declinationum et Ascensionum Rectarum novos canones nostris inventis fundatos addidimus. Quin et Parallaxibus, et refectionibus eius Tabellis singularibus consuluimus.

In LUNA etiam non minorem adhibuimus diligentiam, ut eius errores salvarentur, qui multifariâ perplexitate involvuntur, nec adeo simplices sunt aut tam facile patent, ut veteres, et Copernicus existimârunt. Nam et aliam quandam habet ea inæqualitatis insinuationem secundum Longitudinem, quam ab iis animadversum est. Nec etiam proportiones Circuituum satis præcise in eâ denotârunt. Quin et Latitudinis maximæ alios illa exhibet limites, quam a Ptolemæo præfinitum, quem hac in parte nimis secure omnes cæteri Astronomi postea secuti sunt: Imo et hanc ipsam inæqualiter mutat Luna ad differentiam tertiæ partis unius Gradus. Nec etiam nodos eos, ubi Ecclipticam eius via transit, æquali motui, uti hactenus existimatum, subijcit, sed singulis revolutionibus hinc inde nutare facit; idque sensibili discrimine, quod a quâlibet parte sesquialterum Gradum nonnihil excedit. Quemadmodum hæc omnia ex 16. annorum diligentissimis observationibus et animadvertimus et restituimus: inter quas 18. sunt Lunares Ecclipses, accurate Cœlitus denotatæ. Neque enim ternæ sufficiunt ad primam eius inæqualitatem scrutandam, veluti Ptolemæus, Albategnius, et Copernicus opinabantur. Adhibitæ etiam sunt in consilium sex Ecclipsationes solares, quatenus eæ huc quidpiam conducerent. Et præterea Luna in quadraturis, et maximis elongationibus a medio motu tam circa Apogæum quam Perigæum, locaque intermedia multifariam |et sæpissime |explorata; ut intricatus eius motus rite constare posset: Qui nos multorum annorum incredibili labore torsit. Adinvenimus tamen demum rationes, quibus eius instabiles et multiformes divagationes Circulis et Numeris parêrent. Ideoque constitutâ aliâ et apparentiis consonâ Hypothesi, Numeros tam æqualium quam inæqualium motuum, non solum in longitudine, sed et latitudine adaptavimus, et Parallaxibus eius aliter, quam a Ptolemæo et Copernico factitatum est, prout experientia ipsi una Hypothesi consentiens requirebat, prospeximus: nec etiam refractionum Lunarium curam omisimus; cum sine his cætera non exacte dignoscantur. Quæ omnia et nonnulla alia Lunares apparentias concernentia, in Canones succinctos redacta, calculo, motibus eius inde eruendis destinavimus. Quare sic restituto utriusque Luminaris curriculo, ut ipsis apparentiis Cœlestibus correspondeat, tam Ecclipses eorundem quam cæteræ configurationes, motus atque ingressus posthac rectissime constare poterint: quod hactenus diu desideratum est. Quæ vero hucusque de Solis et Lunæ, quoad motus eorum Cœlestibus analogos, restitutione dicta sunt; ea et his plura, caput primum Progymnasmatum nostrorum Astronomicæ instaurationis luculenter expediet. Ibi horum cupidus voti compos reddetur. Restat solummodo in Luminarium horum ulteriore consideratione, ut omnia pluribus sæculis adaptentur, et universaliora reddantur; quod non adeo magno negotio præstari poterit, quatenus veterum et antecessorum observationes, quibus inniti oportet, rite se habent. Hanc vero pleniorem, et Catholicam expositionem in opus Theatri Astronomici reservamus. Interim Astronomiæ addictus iis quæ in Progymnasmatis citato loco tradidimus, admodum utiliter frui poterit, et suo satisfacere desiderio.

Præterea STELLAS INERRANTES sive fixas omnes, quotquot visui utcunque patent, adeoque etiam eas, quæ sextæ appellantur magnitudinis, interim etiam accuratissime verificavimus, tam secundum longitudinem quam latitudinem in ipso minuto, adeoque nonnunquam eius semisse: suntque hoc modo millenæ a nobis rectificatæ stellæ, cum veteres non nisi 22. plures numerârint, qui in rectiore Sphærâ habitantes, ultra 200. cernere poterant, quæ nobis hîc semper latent: in quarum tamen locum nos alias minutulas restituimus ab iis ob parvitatem prætermissas. Laboravimus in hoc arduo opere pene Annis, eo, quod variis Instrumentis rem omnem accurate experiri voluimus. Quia vero minutulæ Stellæ non nisi hyeme, cum obscuræ sunt noctes, et latente tunc insuper Lunâ cernuntur, Ideo multorum Annorum requirebatur expectatio, antequam hæc debite et sufficienter absolvi possent: cum etiam circa ipsa novilunia, quando hæc potissimum praxi subicere oporteat, raro fuerit serenum. Quâ vero ratione per Venerem tam Eöam quam vespertinam intermediante sole in fixarum, quoad |longitudines ab Æquinoctio, exactam cognitionem pervenerimus; et multifariam id ipsum comprobaverimus, revocatis omnibus ad eam quæ lucidior est supra caput ♈ numero tertia (quam datâ operâ pro fundamento reliquarum constituimus, cum duæ anteriores minus pateant) caput secundum dictorum Progymnasmatum abunde expediet, unaque, quâ ratione alias hinc deduxerimus: et primo, quomodo triplici ratione per totum Cœli ambitum juxta Zodiacum et Æquatorem selectiores quasdam in totius Circuli maximi exactam completionem redegerimus. Animadverti etiam, non tantam esse in longitudinibus earum inæqualitatis perplexitatem, quantam existimavit Copernicus. Ea enim quæ is circa hæc imaginatus est vitio Observationum tam veterum quam recentium irrepserunt. Quare etiam Æquinoctii præcessio hisce Annis non adeo tarda est, prout ille voluit. Neque enim in centenis nunc Annis fixæ Stellæ unum Gradum conficiunt, ut fert eius calculus, sed solummodo in 71½. Quod et antea semper fere, si rite limitentur antecessorum Observationes, facere consueverunt, modicâ saltem et aliunde per accidens incidente irregularitate: ut suo tempore, volente Numine, latius aperiemus.

|Quin et latitudines fixarum pro variatione obliquitatis Ecclipticæ nonnihil alterari, primus adinveni, atque dicto Capite variis exemplis demonstravi. Sicque satis superque testari possumus, ipsaque experientia suffragabitur, summâ et infallibili accuratione fixarum loca a nobis esse verificata; adeo, ut plurimas ex iis multotiens diversis etiam Instrumentis comprobaverimus singulis in unum coincidentibus. Nec mæchanice negotium hoc executi sumus, utut Globus maximus Orichalcicus in promptu fuerit. Verum omnes Stellas per Triangulorum rationes laboriose in debita loca redegimus: prout vel ex iis patet, quæ de Cassiopeæ Asterismo (in quo nos 26. stellas, duplo plures quam veteres numeramus) circa finem eiusdem Capitis exhibuimus: licet pluribus etiam Triangulorum applicationibus et ratiociniis in aliis atque aliis Stellis, prout commodius visum, usi fuerimus. Si veteres et prædecessores nostri tantam adhibuissent diligentiam in denotandis fixarum locis, nequaquam tam viciosus fuisset eorum abacus, inde ab Hipparcho ad nos perveniens, qui ne quidem in sextâ illâ Gradus parte, quam solummodo exhibet, rite constat: sed et longe majorem, atque intolerabilem sæpenumero insinuat deviationem: quod vel solæ intercapedines Stellarum, quæ semper invariatæ permanent, liquido ostendunt. In plurimis enim Stellis hæ longe aliter se habent, quam numeri veterum exigunt. Consistere autem fixas omnes in ijsdem ad invicem perpetuo intercapedinibus, vel hæ sufficienter probant, quas Hipparchus et Ptolemæus in lineâ simul esse rectâ, prodiderunt: siquidem idipsum adhuc invariatum permaneat. Earum fixarum, quarum nos |longitudinem et latitudinem in ipso minuto, adeoque interdum eius semisse (uti dictum) redintegravimus, Canonicam expositionem, suo tempore et loco dabimus.

Nec solummodo circa longitudines et latitudines fixarum accurate constituendas occupati fuimus; sed et in præcipuis quibusdam, numero 100. Ascensiones rectas et Declinationes, per Triangulorum ratiocinia inde derivavimus, atque duobus sæculis ita adaptavimus, ut singulis intermediis Annis una proportionabiliter satisfieri posset. Refractionibus insuper Stellarum peculiari Tabellâ subvenimus e diutinâ et multiplici experientiâ constructâ. Nisi enim hæ præcaveantur, ipsissima fixarum loca, præsertim ubi Horizonti in vicesimum Altitudinis Gradum appropinquat, haberi nequeunt. Quare semper etiam in locis Stellarum a nobis emendatis, refractionum insinuationi, ubi opus fuit, providimus. Habent vero hæ refractiones (ut hoc quoque obiter hîc moneam) se paulo aliter in Stellis, quam in Sole. In quibus etiam, ab iis, quæ Luna ingerit, nonnihil differunt: veluti hæc a nobis jamdudum et extricata et patefacta sunt.

Desideratur itaque jam nihil aliud in affixis Sideribus, quam, ut earum motus universalis, redditus omnibus mundani ævi sæculis adaptetur. Quod accurate præstare non foret difficile, modo veterum in his observationes non nimis lato modo acceptæ fuissent. Attamen limitatione convenienti adhibitâ, et hac in parte, quoad fieri poterit, Astronomiæ cultoribus me satisfacturum confido.

Optandum vero foret, ut reliquæ etiam Stellæ antiquitus notatæ, quæ in nostro Climate non apparent, prioribus millenis a me verificatis adjungerentur: tum quoque aliæ, quas ne veteres quidem in tractu Ægypti habitantes cernere poterant, quæ juxta Polum antarcticum extant. Nam pulcherrimas ibi quoque splendere Stellas, relatione eorum, qui ultra Æquatorem navigârunt, accepimus. Quantum vero ad primum attinet, in Ægyptum vel similem Africæ situm proficiscendum foret, atque illic Stellæ, quotquot exoriuntur, sedulo denotandæ. In altero obtinendo ad Americam Australiorem, vel aliam Regionem ultra Æquatorem navigandum, ubi omnia sidera circa Polum antarcticum visuntur, atque isthic Observationes earum instituendæ. Quare si qui Illustres et Potentes Domini in altero horum vel utroque nostris et aliorum desideriis subvenire non degravati fuerint, egregium sane quid præstiterint, et perpetuâ memoriâ ad omnem posteritatem celebrandum: siquidem id a nemine hactenus, quod |scitur, debito modo tentatum sit, nedum absolute præstitum. Ego Instrumenta et media huc conducentia subministrare non detrectabo: modo sint, qui hoc procurare velint, et idoneis hominibus tam laudabili negotio prospicere.

Demum PLANETARVM reliquorum quinque errores scrutari, at|que hisce excusandis subvenire, non intactum reliquimus: sed in hisce omnibus tam Apogæa, quam Excentricitates, quod principaliter requirebatur, tum quoque simplicem eorum motum, ac orbium et circuituum proportiones, ita in integrum digessimus, ut erroribus, veluti hactenus, non scateant, et in ipsis Apogæis aliam quandam adhuc latere inæqualitatem prius non perspectam deprehendimus: tum quoque circuitum illum annuum, quem Copernicus per motum Terræ in orbe magno, veteres secundum Epicyclos excusârunt, variationi cuidam obnoxium esse perspeximus: Quibus omnibus, atque cæteris huc pertinentibus peculiari quâdam Hypothesi a nobis ante 14. Annos ex ipsis apparentiis adinventâ et constitutâ consuluimus; quam alij quidam, inter quos tres notabiles scio, postea pro sua inventione sibi arrogare, et aliis venditare nimis perftricta fronte non erubuerunt: veluti suo tempore et loco V. D. occasiones horum indicabo, atque eorum nimiam licentiam reprimam et redarguam, itaque se habere, adeo evidenter convincam, ut non sit sincero iudicio præditis hæsitandi aut contradicendi locus. Parcam vero iis, si ingenue admissum fassi fuerint, et mihi mea restituerint. Ideoque a nominandis illis nunc volens abstineo.

Latitudines quoque Planetarum inemendatas, prout prædecessores nostri inde a Ptolemæo, non permisimus; sed iis in quinque etiam Planetis diligenter per totum Circuitum attendentes, alias metas aliosque per Ecclipticam transitus definivimus, ut omnia ipsi Cœlo congrua sint: in quibus id evidenter animadvertimus, trium superiorum Planetarum nodos, sive limites maximarum latitudinum, Apogæorum motui non esse conformiter obnoxios; sed alium obtinere per se proprium, si modo ea quæ a Ptolemæo de his tradita sunt, recte se habent, a quo tam Alphonsini quam Copernicus sua mutuati sunt, nec ullam ex Observationibus propriis correctionem adhibuerunt. Unde fit, ut Planetæ nonnunquam in Cœlo sint Australes, cum eorum numeri illos Boreales exhibeant; atque econtra.

Restat igitur nihil aliud in quinque errantibus Stellis pariter exantlandum, quam ut hæc, quæ circa Longitudines et Latitudines, atque omnia huc pertinentia aliter se habere, quam ferunt usitatæ Tabulæ, jam ultra 25. Annos (ut de 1O. prioribus nunc taceam) cœlitus deductis accuratis Observationibus, explorata et constituta habemus, in novos et competentes Canones redacta, numeris exponantur; quorum etiam quædam initia et fundamenta jam a nobis jacta sunt. Cætera per aliquot calculatores non difficulter compleri poterint, et postea sequentium Annorum, quotquot lubuerit, Ephemerides hinc expangi. Idemque in Sole et Lunâ, quorum Tabulas jam in promptu habemus, præstari, quo sic futuris temporibus minimo negotio probari possit, motus |Corporum Cœlestium a nobis restitutos ipsis apparentiis congruere, et undiquaque recte constare.

Tandem ad omnimodam Astronomiæ completionem plurimum conduceret, non saltem Latitudines, sed et multo potius Longitudines locorum terrestrium rite cognitas habere. Quâ quidem in parte nos hactenus, quantum licuit, sedulo laboravimus, et nonnulla loca rectius ordinasse persuasum habemus. Verum cum huic negotio non sufficienter succurratur, nisi in diversis et longe dissitis locis, Ecclipses aliquot Lunares pari diligentia, quoad temporum momenta a diversis etiam observatoribus designentur: Si hac quoque in parte Reges et Principes aliique Illustres et Potentes viri, in disiunctis Orbis terreni Regionibus existentes, provisionem liberalem et idoneam adhibuerint, magnum equidem fecerint operæ pretium. Sicque Astronomia, quatenus terrestribus opus habet Horizontum differentiis, consummatior evadet.

|Porro dum perennibus illis et Mundo coævis Cœli corporibus indefesso studio plurimis Annis sedulo attendimus; adscititia etiam eiusdem Ætherei Mundi corpora, quotquot interea illuxerunt, non minori diligentiâ perscrutati sumus: Ac primum Novam illam, et supra modum admirandam Stellam, quæ circa finem Anni 1572. apparere cæpit, atque per 16 menses duravit, antequam conspici plane destitit. De eâ (inquam) Stellâ nos, cum adhuc duraret, libellum quendam conscripsimus, (veluti etiam id supra breviter innuimus) eiusque apparentias ostendimus. Post aliquot vero Annos hanc curam resumentes, ob miraculi magnitudinem integrum volumen de eâdem concinnavimus, quod primo Progymnasmatum Tomo certis de caussis ibidem patefactis inserere lubuit, ubi non solum nostras, in stupendo hoc sidere animadversiones luculenter exhibeo, et Geometrice demonstro; sed aliorum insuper, quotquot de eodem placita cognoscere et obtinere licuit, libertate Philosophicâ excutio, et quatenus ipsissimæ veritati congrua fuerint, nec ne, disquiro, atque in apertum deduco.

De Cometâ quoque ingentis apparitionis, qui quinquennio post insecutus est, peculiarem librum adornavimus; in quo pariter de eodem tam ex propriis observationibus et decisionibus, quam aliorum sententiis sufficienter agimus; quibus Apologias quasdam huc spectantes, et negotium hoc Cometicum plenius elucidantes adjungimus: atque id totum primam partem secundi Tomi Progymnasmatum sic adimplere voluimus. In alterâ circa reliquos sex minores Cometas, quos successivis aliquot Annis pari diligentiâ denotavimus, inposterum V. D. occupabimur. Quæ licet omnia necdum plane absoluta sint; præcipua tamen et magna eorum pars, quæ Demonstrationibus inserviunt, præparata. Neque enim perpetua illa sidera nobis otium reliquerunt, hisce evanidis, et cito transeuntibus nimium immorandi. Spero tamen me |brevi et hanc alteram secundi eius voluminis, favente Divinâ bonitate, completurum. In quo per omnes, quos designavi, Cometas liquido demonstrabo; in quibusdam apertius, quibusdam vero, prout commoditas concessit, eos omnes in Æthereâ Mundi regione versatos fuisse, et nequaquam sublunari Aëre, ut hactenus nobis frustra tot seculis persuasit Aristoteles, atque eius sectatores. Cur autem in secundo Progymnasmatum Tomo de Cometis agam, antequam ad reliquos quinque Planetas, de quibus tertio tractare animus est, me confero; rationes ibidem in Præfatione adduco: quarum hæc præcipua est, quod ex Cometis, quos reverâ Æthereos esse probo, totum Cœlum limpidissimum et liquidissimum esse, nullisque duris et realibus orbibus refertum, satis constare potest: siquidem hi alias utplurimum observant vias, quam ulli Orbes Cœlestes suppeditare possent; et per consequens, Hypothesin a nobis adinventam nihil absurditatis admittere, cum nulla fiat Orbium atque dimensionum penetratio, ubi nulli realiter dantur.

Atque de iis, quæ huc usque in ASTRONOMICIS partim peregimus, partim adhuc peragenda restant, sic brevibus indicasse sufficiat.

In ASTROLOGICIS quoque effectus siderum scrutantibus non contemnendam locavimus operam, ut et hæc, a mendis et superstitionibus vindicata, experientiæ, cui innituntur, utplurimum consona sint. Nam exactissimam in iis adinvenire rationem, quæ Geometricæ et Astronomicæ veritati par sit, minus duco possibile. Cum vero huic Prognosticæ Astronomiæ parti, quæ mantica et Stochastica est, in adolescentiâ impensius addictus fuissem, posteaque ob motus Siderum, quibus fundatur, non satis perspectos eam seposuissem, donec huic incommodo subveniretur; compertis demum exactius Siderum viis, eam subinde in manus resumendo, maiorem subesse certitudinem huic cognitioni, utut vana et frustranea non solum vulgo, sed et plerisque Doctis, adeoque nonnullis inter eos Mathematicis habeatur, comperi, quam quis facile existimârit: Idque tam in influentiis et prædictionibus meteorologicis, quam Genethliacis, modo tempora rite constent, et motus Siderum at|que ingressus Cœlo consoni adhibeantur, ac directiones atque reversiones rite administrentur: In quibus duobus nos etiam aliam ab ipsâ experientiâ extruximus rationem, quam hactenus usitatum fuit. Sed nos istiuscemodi Astrologica non libenter aliis impertimur, quatenus haud pauca in his explorata habemus: siquidem non omnes eâ quâ decet circumspectione citra superstitionem et nimiam confidentiam, quæ nullis creaturis tribuenda est, discrete uti nôrint. Ideoque aut nulla aut admodum pauca ex nostris inventis de his in publicum evulgabimus. Quare et hæc de iis breviter et generaliter nunc sit dixisse satis.

Quin et in Spagyricis præparationibus, seu Pyronomicis exercitiis non minimam impendi curam; ut et hoc obiter hîc indicem, cum eæ |quas tractat materiæ Cœlestibus corporibus et influentiis analogæ sint. Ideoque terrestrem Astronomiam appellare soleo. In hac cognoscendâ tractandâque inde a vicesimo tertio ætatis anno non minus quam Cœlestibus occupatus, plurima, tam in Metallis quam Mineralibus, tum quoque Gemmis et vegetabilibus atque crescentibus, aliisque materiis huc pertinentibus, hactenus multo labore, nec mediocribus sumptibus expertus sum. De quibus cum Illustribus et Principibus viris, aliisque præstantibus et Eruditis, qui talibus afficiuntur, atque eorum cognitionem aliquam habent, ingenue conferre, atque nonnulla iis communicare per occasionem non tergiversabor; modo mihi de eorum voluntate constiterit, quodque ea secreta habituri sint. Talia enim vulgaria fieri, nec expedit, nec æquum est. Neque enim cuivis datum, licet multi ejuscemodi profiteantur, hæc mysteria debito modo secundum Naturæ exigentiam, innoxie atque utiliter exequi.

Ne paginæ sequentes vacarent, placuit addere tres Epistolas, quas duo præstantissimi viri ad me de Astronomico negotio scripserunt: quarum una est Nobilissimi et Amplissimi illius Jacobi Curtii Optim. mem. Procancellarii antea Imperii: Reliquæ duæ Johannis Magini Patavini, Excellentissimi apud Italos Mathematici atque Astronomi: ut vel ex his aliquatenus pateat, quantam de me conceperint spem in hac Arte eximii et judicio prævalentes viri: quorum similia plura apud me reservantur. Hæc sola addenda putavi, ne nimius in his viderer. Ut vero horum atque aliorum de me præclaræ exspectationi aliquando satisfaciam, summis viribus annitar; idque faxit DEUS.