af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||SEQVITVR DESCRIPTVM LITERARVM AMPLISSIMI ET GENEROSI VIRI DNI. IACOBI CVRTII, ANTEA PROCANCELLARII IMPERII, AD TYCHONEM BRAHE IN DANIAM SCRIPTARVM ANNO CIϽ IϽ XC. S. P.

MAGNAS tibi ago gratias, Nobilis æque ac eruditissime vir, quod me non modo literis tuis compellare, sed benevolentiam quoque tuam tam amanter offerre mihi volueris. Ego certe, licet faciem tuam non viderim meliorem tamen tui partem, mentem nempe, ex scriptis tuis, quibus teipsum æternitati jam consecrasti, jam olim et amavi et suspexi, et eius caussa totum te videre, venerari, et amplexari non minus avide concupivi, quam illi olim, qui ex ultimis Hispaniæ finibus ad Livium videndum in urbem profecti sunt. Auxit hoc meum desiderium humanissima hæc tua compellatio, et in tantum auxit, ut, nisi Cæsaris voluntas, et muneris publici, quod gero, ratio prohiberent: ita me DEVS amet, neque itineris intercapedo et molestia, neque suavissimæ conjugis dulcissimorumque pignorum amor et illecebræ me cohiberent, quin arrepto itineris comite communi amico Thaddæo Hageccio ad te in Daniam usque excurrerem. Dicere nequeo, quantopere me delectet cum Hageccio, mente, postqam corpore non possumus, totam Huenam perlustrare, et inprimis exactissima tua observatoria Instrumenta, totum denique Mathematicum illum apparatum vel imaginatione tantum complecti. Quid vero si ipse spectator adessem, teque ipsum omnia non explicantem tantum, sed exercentem videre possem? Sed id quia optare quidem licet, sperare hoc tempore vix (neque enim omnem spem penitus abjeci:) missum jam faciam, et ad Epistolam tuam conversus, paucis ad summa eius capita respondebo. Atque hoc inprimis. Quod judicium meum de scriptis tuis amanter exquiris, quod censuræ meæ, eam quæ tibi cum doctrinis quibusdam viris non tam lis, quam amica est concertatio, subjicis, in eo tantum mihi a te honoris tribui accipio, quanti non facerem, si Reges et Principes de Regnis et Provinciis integris disceptantes, me sibi Judicem constituerent. Ut vero, id quod petis et offers, mihi faciendum sumam, nec eruditio, quæ in me aut nulla est, aut vere exigua, neque modestia mea patitur. Ne tamen ad tam amicam postulationem plane surdus sim, hoc habeto. De scriptis tuis quid in genere sentiam, testabitur Cæsareæ Majestatis privilegium, quod hisce literis adjunctum tibi mitto, |cuius ita conscribendi ego Cæsari author, et porro, vera in eo Cæsarem testari, sponsor fui. In specie vero ea quæ de Cometis posterioribus, quotquot ipse observasti, a te tradita solidissimisque rationibus confirmata sunt, talia esse puto, ut de iis ne ambigi quidem amplius ab Eruditis viris queat. Itaque non adducor, ut credam eos qui hac in parte dubios sese adhuc ostendunt, et contra demonstratam veritatem Aristotelis authoritati patrocinari videri volunt, id ita vere sentire. Sed hoc potius eos agere puto, ut, cum omnem moverint lapidem, omniaque undique conquisiverint, quæ Aristoteleam sententiam confirmare, tuam vero labefactare, aut dubiam reddere videantur, ea tibi proponant, tanquam ad Lydium lapidem examinanda, adeoque caussam tibi præbeant, eruditionis tuæ Sole, omnes omnino errorum tenebras non modo, sed vel levissimas nubeculas dissipandi, exactissimamque |harum rerum doctrinam posteritati perficiendi. Qui si hac mente tecum certant, næ ego illis quam maxime bene cupio; sin aliud agunt, pertinaciam quidem eorum odio dignam existimo: Id tamen quod pertinaciâ suâ in commune beneficium tibi extorserunt, ipsis valere, vel potius non valere jussis amplector non secus, ac si bona id mente fecissent: de eoque reipublicæ literariæ gratulor.

De prioribus Cometis, quos Regiomontanus et alii observarunt, expecto quæ propediem editurus es, eo usque meam quoque sententiam, an in universum omnes Cometæ ætherei credendi sint, an vero pars ætherei, pars elementares, suspensurus.

Ad ea, quæ novis tuis hypothesibus hactenus objecta sunt, solide mihi videris respondisse, neque ego quicquam in iis absurdum, sed omnia invicem pulcherrime congruentia invenio: an vero hypotheses istæ, id quod in Copernicianis desideratur, præstitutæ sint, ut scilicet exacta Siderum loca ad præterita, præsentia, et futura tempora nobis exhibeant, de eo tum demum judicandum erit, ubi majus illud, quod moliris, Opus, in lucem prodierit. Neque enim dubito, quin in eo opere omnium ætatum quotquot extant exactiores observationes, cum tuis, quas exactissimas esse, certo mihi persuadeo, summâ diligentiâ contuleris, indeque nouam hanc mundi Machinam, divino sane ingenio, extruxeris.

Macte itaque animo, vir nobilissime, et fac ut divinis tuis inventis quam ocyssime fruamur. Etsi enim arduum, et, ut ipse vere scribis, multorum hoc sit opus annorum: spero tamen, imo confido, te maximam jam ejus partem exantlasse, et in recolligendis et ordinandis iis, quæ jam constituisti, tabulisque inde condendis, magis hoc tempore, quam in confirmandis amplius inventis tuis versari. Quâ in re cum discipulorum tuorum operâ magna in parte juvari possis, iterum atque iterum te rogatum volo, ne nos nimium diu suspensos habeas; Vitam |tibi ex animo ad Nestoreos usque annos exopto: nôsti tamen quam fallaces sint spes nostræ, et quam immatura plerunque divinis præsertim ingeniis mors obtigerit; Falle itaque moras, et vel non maturo partu, hunc ingenii tui fœtum orbi terrarum êde. Si fata longiorem tibi, quod avidê optamus et speramus, vitam concesserint, poteris et edita recudere, et judicio tandem tuo quoque (nostro enim quin in primâ editione satis facturus sis, nihil dubito) satisfacere. Liberabis interim nos perpetuo metu, ne, dum nimium cunctaris, toto opere frustremur. Ego certe tantam de te, tuisque his hypothesibus spem concepi, ut vel a te, vel a nemine solidam Astronomicæ artis exædificationem expectandam esse pro certo affirmare audeam. Qui enim præter divinam ingenii vim, tot tantisque rebus huc necessariis instructus sit, tot tantosque sumptus, labores et annos contulerit, non est in Europâ (cum Europam dico, totum Orbem dico) qui tibi comparari queat, quisquam. Abest hinc, ita me DEUS amet, omnis adulatio, a quâ et dignitas, quam gero, et gravitas quam cum omnibus tueri laboro, me apud notos atque ignotos, in ignoti præsertim de facie hominis laude, satis superque vindicabunt.

Quæ de exactâ Instrumentorum ad observationes necessariorum constructione et vsu variis in locis, et ad varios a te scripta sunt, summopere me delectârunt. Ego dum hactenus mihi ipsi satisfacere non potui, dum ea quæ non exacta sunt, ne videre quidem, nedum habere patior, omnibus omninô Instrumentis, præter ea, quæ ad voluptatem tantum comparantur, careo. Quadrans Nonnianus multum aliquando me habuit sollicitum: sed quia difficillime, imo fere impossibile est eum conficere, cogitavi ego de aliis mediis, et inveni varia, quorum partem Christophorus Clavius insignis Mathematicus in libello suo de horologiis solaribus per Instrumentum describendis, edidit. Tandem in mentem mihi venit quadrantis cuiusdam constructio, quæ quia doctis quibusdam viris non inelegans visa est, volui eam ad te quoque mittere. Ut tamen ingenue fatear quod res est, quodque verissime affirmas: inventiones hæ omnes minus habent in recessu, quam de se primâ fronte spondent. Gratum tamen mihi erit tuum de hoc ultimo meo invento audire judicium. Ex N. N. Plagiarii tui libello, quem fundamentum Astronomicum inscripsit, unicoque ejus diagram|mate, quod Paulo Witichio dedicavit, construxi ego præteritis diebus, cum ob adversam valetudinem publicis negotiis vacare non possem, novam sphæricorum triangulorum doctrinam, in qua per tabulam sinuum, tangentium, et secantium omnes tam rectangulorum quam obliquangulorum casus, sine ulla multiplicatione vel divisione per solam additionem et subtractionem facillime perficiuntur. Eam quoque ad te mitterem, nisi scirem te rem totam, solo eo diagrammate inspecto facile assecuturum. |Ex illo enim diagrammate et axiomate a multis jam demonstrato, quod radius sit medius proportionalis inter sinum rectum arcus et secantem complementi, tota ea ratio exstructa est. Quod reliquum est, valere te iterum atque iterum, vir Nobilissime, in multos annos precor, et omnia, quæ a me in te proficisci officia amoris et benevolentiæ possunt, tibi peramanter offero, enixe rogans, quod ultro facere cæpisti, me te ex animo amantem amare pergas. Datæ Pragæ 28. Junii. Anno 90.

Jacobus Curtius a Senfftenaw.

Quia vero Quadrantis, cujus in literis mentionem facit, descriptio adjuncta fuit; lubet et hanc apponere: siquidem ingeniosa sit, et alijs ejuscemodi tam a Nonnio quam cæteris productis inventionibus prævaleat: attamen, ut et ipse Dominus Curtius ingenue fatetur, non habent ejuscemodi subtilitates in penitiore recessu, quod primâ fronte pollicentur: In quibus subscribit ijs, quæ hac de re Tomo secundo Progymnasmatum parte priore pag. 461. de eodem Negotio asseruntur. Nam præterquam, quod intricatæ hæ et laboriosæ subdivisiones, aliquid latentis vitii nonnunquam facile insinuent; admittitur et hoc incommodi, quod quidam Quadrantes, quo centro sunt propiores, eo minores evadunt. Ideoque subdivisionum minus capaces; et ipsa Regula, si non exactissime lineam rectam ubique, quâ transit, exhibeat, punctumque aliquod in medio scindat, (quod difficulter dignoscitur) frustra hîc laboratur: ut alias incommoditates nunc præteream. Quare nostra ratio, quæ prope ipsum limbum et Quadrantis circumferentiam fit, nec multum occupat spatij, et facile etiam parari potest, longe est et expeditior et certior: cum etiam per se, quæ paucioribus requisitis constare queunt, pluribus non indigeant: Attamen hanc Dni. Curtij rationem admodum ingeniosam, utut Praxi non satis idoneam, hîc subjungere licuit, ut sua præstantissimo illi viro tribuatur inventio, nec alij (uti fit) eam sibi vendicent: utque ejus memoriam, atque eximij ingenij laudem, vel sic aliquo modo post obitum eius gratâ mente recolam. Est autem eiuscemodi.