af Tycho Brahe (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
forrige næste

||DESCRIPTUM LITERARUM CLARISSIMI ET PRÆSTANTISSIMI MATHEMATICI DN. JOHANNIS ANTONII MAGINI PATAVINI BONONIA EODEM ANNO CIϽ. IϽ. XC. AD TYCHONEM BRAHE IN DANIAM SCRIPTARUM.

ILLUSTRIS VIR,

ACCEPI librum tuum eruditissimum ad me tuo nomine a studioso quodam Dano, qui olim tibi domesticus erat, transmissum; quo mihi abs te nihil gratius exhiberi potuit, cum ejusmodi scripta curiosissime conquirere soleam, ac libentissime perlegere. Vix enim aliâ viâ sperassem eum ad manus meas perventurum, cum perpauca istic excusa volumina soleant in Italiam importari propter longinquitatem itineris, ac vecturæ difficultatem: Eo accedit, quod elegantissimo hoc munere, quanti me faceres, præclare significasti: quo quidem nomine tibi gratias ago, quas possum maximas. Quod enim summopere expeto et studere soleo, ut mihi scilicet pateat aditus in gratiam tui similium; tu, quæ tua est singularis humanitas, id mihi ultro obtulisti. Hunc ego meum in te animum ne possem, ut decuit, atque ut optabam, statim per literas significare; id fuit caussæ, quod ad te cum meis literis nuper a me elucubratum Opus propediem edendum mittere constitueram: Superiore autem æstate, cum incidissem in morbum, egi diligenter cum eodem studioso, scriptis ad eum literis, ut a te meo nomine, quæ hîc subiciam, petere ne gravaretur. Habere igitur maxime cuperem compendiosam descriptionem stellarum fixarum, quemadmodum a te emendatæ sunt, ut mihi usui esse possit, in meis brevi ad prælum revocandis Ephæmeridibus, ad hæc notitiam aliquam Eccentricitatum Planetarum, itemque commensurationum uniuscujusque eorum orbis, si eas a Copernianis differre invenisti, ac correxisti. Quod si mihi gratificari non dedignaberis, efficiam profecto ut te non pœniteat beneficii in me tui: Namque eâ quæ humanos et liberalium artium Professores decet, ingenuitate, tuarum te rerum auctorem, laudare in meis scriptis mihi constitutum est. Meum vero sensum ac judicium, de tuo illo præclaro labore, circa Cometam anno 1577. conspectum, ne desideres: Sic habeto, vir Clarissime; Cum enim incredibilem in illo diligentiam tuam et accuratam observandi viam perspexerim, mihi persuadeo, fore, ut cælestium corporum motus emendare exactissime possis, fructuque operæ illius maximo omnium studio, atque expectationi cumulatissime satisfacias; unde nomini tuo sempiternum decus adjungatur. Cuperem |tamen, te in motu Martis observando et examinando maxime incumbere, cum eum observari non posse exacte, vulgo persuasum sit: atque ego in eâ sum hæresi, ut putem immutari Eccentricitatem ipsius, periodumque suam habere, ita ut alia in eo introducenda sit æquatio Eccentricitatis: alioqui si tabula efficiatur pro maxima Eccentricitate, non poterit minimæ inservire, et contra. Ex quo videmus, Copernicum (etsi Eccentricitatem hujusmodi variari deprehendit) non idcirco tabulas condidisse, quæ singulis temporibus conveniant, quando Martis æquationes supputatæ ad Eccentricitatem a Copernico observatam partium 5.51'. 30''. aptari minime possunt, ipsius Ptolemæi temporibus, quibus partium 6. Martis Eccentricitatem definivit. Non possum non magnopere probare Systema Universi a te excogitatum, quamvis cuperem Solis Orbem ac Martis nequaquam sese intersecare. Quod si, ut a studioso isto cognovi, Martem acronycum terræ propius accedere, quam Solem, a te est observatum, intersecatio hujusmodi omninô admittenda est. In magna versor expectatione tuarum hujusmodi observationum et speculationum, quas et probare et sequi minime erubescam. Etsi in construendis Ephæmeridibus resolutisque tabulis a Copernianâ ratione, et tabulis Prutenicis ne |latum quidem unguem deflexi. Spero etiam, quod vehementer cupio, primum tuum de mundi Ætherei phænomenis librum, quem iterum êditurum polliceris, hoc anno lecturum. Significavit mihi sæpe dictus studiosus abs te desiderari Verneri librum de motu octavæ Sphæræ, quem cum totâ Germaniâ conquisieris, nunquam tamen invenire potueris. Quare unum ego ipsi exemplar dedi, ut id ad te meo nomine transmitteret. Si quid erit aliud, quod tuâ caussâ efficere possim, perhonorificum ducam, ut a te mihi imperetur, cui velim omnia feliciter evenire, atque optime esse consultum. Hoc anno publice interpretaturus sum meas Cœlestium Orbium hypotheses: quæ mihi bona erit occasio, quæ in hoc genere a me êdita sunt, longe uberius explicare (ut jam facere aggressus sum) et commentariis ac Geometricis demonstrationibus, supputationibusque illustrare. Quæ tamen commentaria priusquam publici juris efficiantur; libenter ego lucubrationes tuas cognoscere, et intelligere velim, ut tuas quoque suppositiones iis inserere et explicare possim. Ac ne tibi prolixitate nimiâ sim molestior, hîc faciam scribendi finem;te rogans iterum atque iterum, ut meam in te observantiam benevolo excipias animo, bonique consulas. Bononiæ Idib. Septemb. 1590.

Illustri dominationi tuæ Addictissimus
JO. ANTON. MAGINUS PATAVINUS.


Altera ejusdem Doctissimi Magini Epistola, libro cuidam, quem Tabulam Tetragonicam inscribit, mihi dedicato, præfixa. Eum tamen ante annos sex editum, ab ipso Magino missum non accepi; sed postea obiter apud Bibliopolam inventum, quidam ex meis Astronomiæ studiosis attulit.