DIU multumque plurimis ab hinc annis cogitavi (Nobilissime ac doctissime vir) ut viam invenirem expeditam, ac facilem, qua cuiuscunque numeri quamvis magni quadrata radix colligi ex tempore posset. Opus sane arduum, et perquam difficile, in quo quantum insudarim, nemo plane credet, nisi qui ipse aliquando periculum fecit, et sæpe quidem a proposito rei difficultas me deterruit. Verum enim vero res tandem ita mihi fæliciter successit, ut plus, quam optarem, invenerim: nam quid in hoc genere calculi præstiterim, tu primum doctissime Brahe, deinde reliqui omnes Matheseos cultores, ad quorum manus hæc pervenerint, probe perspicient. Nolo autem hîc in laudandis meis inventis nimis audax studiosis videri, ne momus quispiam propriæ laudis parum modestum præconem me esse cavilletur. Cæterum qualecunque hoc sit opus, tibi, gloriosissimi nominis viro, ac nostræ ætatis Astronomo eminentissimo, grati animi et observantiæ erga te singularis caussâ dicare volui, idque maximis de causis. Primum enim tu ipse es, cui maxime debeo, quod amicitiæ tuæ fores tam amanter ac humaniter mihi aperuisti, atque mihi plus honoris tribuisti, quam eruditio (si qua est) tenuis mea, ac perexigua postulabat, cum mihi tuum secundum librum de recentioribus mundi Phænomenis per Danum quendam studiosum misisti, simulque per eundem, quid de illis sentirem, quæsivisti; nec non etiam quod meæ Epistolæ humanissime respondisti, multa mecum de rebus Astronomicis disserendo. Deinde tu unus es, cui hanc meam Tetragonicam tabulam acceptam fore maxime confido, propterea quod |ipsa fælicissime uti poteris ad eliciendos inæqualitatum motuum planetarum angulos, et promptiori quidem compendio, quam per Tangentium, et Secantium tabulas. Tandem quia tu ille es præstantissimus Astronomiæ instaurator, cui plurimum debet nostra ætas, et debebunt posteri omnes, quando quidem non ego solum, sed omnes fere sinceræ mentis viri de tuis Astronomicis fundamentis spem eam conceperunt, ut a te solo Astronomiæ restitutionem avide expectent. Etenim tu tales miro artificio, ac invento cælestium sphærarum confinxisti hypotyposes, quales probe sufficere posse ad tuenda phænomena, et apparentias cœlitus animadversas, ac ad definienda |cœlestium luminum loca ad quævis tempora, non ambigendum est. Hortor itaque te, obtestorque, exiguo hoc munusculo tibi oblato, ut, quod fæliciter exorsus es, et multo jam tempore in hoc doctrinæ genere moliris, tandem absolvas: namque nullum alium rectius et fælicius id præstare posse quam te, qui ingenio es acerrimo natus ad Astronomiæ collapsæ illustrationem, recte ac sincere judico, idque sperant omnes. Etenim si tuum laboriosissimum ac præstantissimum Theatrum absolutum quamprimum nobis communicabis, iis profecto, qui olim motuum correctionem tentarunt, et qui nunc pertentant, omnem eripies gloriam, atque in posterum tentaturis omnem præripies occasionem, et materiam.
Scio quidem post tuorum laborum editionem mea scripta correctionem desideratura, sed tantum abest, ut hæc me perturbent, ut potius desiderem quamprimum tuas spectationes publici juris fieri: nam confestim Ephemerides meas corrigam, quarum secunda editio avide expectatur, vel, si opus erit, de novo alias pertexam. Illud etiam per hanc epistolam tibi significare liceat, me Patavii, et Bononiæ poli investigationem, ac Martis, eorumque affixorum siderum meridianas altitudines, quas tantopere me observare optabas, hactenus prætermisisse, neque ob id tamen negligentiæ nomine a te accusari velim, cum hoc præstandi mihi a variis negociorum fluctibus, qui me oppresserunt, erepta sit facultas, accedente etiam loci incommoditate, præsertim Patavii, de quo tibi idem iste testari poterit. Sextantem illum Astronomicum, quem ex tuo invento et in tui gratiam Patavii fabrefieri curavi, exactissime cœlo respondere ad singula minuta recte percepi, quoniam easdem distantias adunguem nonnullarum fixarum, quas in tuo catalogo ex tuis observationibus notasti, deprehendi. Atque hunc jam Bononiam mecum exportavi, ubi observationes plurimas in tui commodum perficere tentabo. Quinetiam et hoc te latere nolo, Nobilissimum ac doctissimum virum Paulum Bonfilium patritium Bononiensem, tuique studiosissimum, fabrefieri curasse propriis expensis Quadrantem ex ligno, et metallo decempedalem, qui non tam minuta, quam minutorum partes in observationibus exhibebit. Idem Nobilissimus vir Sextantem quoque ejusdem magnitudinis habere studet, quibus Instrumentis in summa turri, quam in suâ domo habet, observationes cœlestes in tui gratiam perficere commodius valeamus, de quibus omnibus suis loco et tempore certior fies. Hîc finem epistolæ huic meæ imponam, te enixe rogans, ut, si quid possum, tuo jure me utare. Vale vir præclarissime, Astronomorumque decus, atque Astronomiam perficere tuis lucubrationibus et vigiliis perge, et Spartam, quam accepisti (ut ajunt) orna. Iterumque diu, et fæliciter vale.
||Subjuncta erant huic Epistolæ quædam præstantium virorum apud Italos Carmina; inter quæ hæc Excellentissimi illius Andreæ Chiocci addere locus patitur.
Quia adhuc aliquid superest spatij, quæ sequuntur, paucula, sic expetente Typographo, subjungi permisi, ex literis cujusdam Medicinæ Doctoris Patavij commorantis ad quendam studiosum Danum ante sexennium datis, excerpta.
MAGINVS per totam ferme æstatem hîc PATAVII et VENETIIS moratus est. Quâ de caussâ, non satis constat.
Interea GALLILÆVS de GALLILÆIS FLORENTINVS Professionem Mathematicam hîc adeptus est, qui suarum lectionum septimo Decembris initium fecit. Exordium erat splendidum in magnâ auditorum frequentiâ. A Dno. PINELLO is liberaliter commendatur, quem, si posset, perlibenter in Dni. TYCHONIS amicitiam insinuaret. Tu, qui animum TYCHONIS novisti, poteris, quod ex re erit, in hisce disponere. MAGINVS êdidit nuper librum, cui Titulum fecit [Tabula Tetragonica] sub TYCHONIS patrocinio. Exemplar mihi ad te mittendum dedit, quod primâ occasione transmittam. Retulit etiam, Illustrissimos VENETOS in consilio rogatorum deliberasse, ut aliquis Matheseως peritus stipendio 300. Coronatorum in ÆGYPTVM ablegaretur, qui pro TYCHONE isthic observaret. Tantæ enim hîc TYCHO certe est celebritatis, quantæ nemo eorum, qui nunc vivunt.
| |EX quo itaque e præmissis Clarissimi illius MAGIni literis intelligam, esse in Italiâ Magnificos quosdam et præcellentes viros, qui Astronomicis rebus addicti, Organa etiam ad nostrorum imitationem parare, atque observationes Corporum Cœlestium his subtiliter perficere non intermittendum ducant, est sane id mihi auditu quam jucundissimum. Nec dubito, quin eximia utilitas ad Artem Astronomicam ampliandam hinc promanare queat: siquidem in rectiore quam nos, habitent Sphærâ, et solertiâ præditi sint insigni; opibusque insuper valeant, quibus hosce sumptus facile sustineant. Optarem vero ea quæ hactenus ab illis Cœlitus deprehensa sunt, mecum mature communicari; quod nunc commodius fieri posse existimo; siquidem in Germaniâ degam, atque hoc tempore prope HAMBVRGVM, Emporium celebre, quod cum Italis quoque plurima habet commercia, in Arce quâdam RANZOVIANA subsistam: aut etiam, si alibi forte posthac in Teuthoniâ fuerim; id quicquid erit facile me inveniat.
Potissimum vero id quod Illustrissimi VENETiarum Magnates (uti ex literis, quarum modo mentionem aliqualem feci, percepi) ante paucos Annos Heroico et liberali proposito constituerant, ut executioni, si hactenus ob aliquas intervenientes remoras (uti nonnunquam fit) intermissum est, etiamnum mandetur, quibus possum precibus, animoque devoto exoptarem: quo nimirum aliquis mitteretur juvenis harum rerum intelligens et gnarus in Urbe ÆGYPTI, olim ALEXANDriam, nunc ALKAIram dictam, qui isthic ante omnia elevationem Poli tam ex Sole, cum in ipsâ Meridie est, quam Stellis Meridianum quoque tam versus Austrum quam Boream transeuntibus, accuratissime observaret, adhibito motu Solis a nobis correcto, nostrâque fixarum verificatione: idque eam præsertim ob causam, ut certo constare queat, an Poli sublimitas longo ævi tractu aliquantulum nutet, nec ne: ita ut Terræ singuli Horizontes non semper eandem post multa sæculorum intervalla sentiant: quemadmodum nonnulli eximii Mathematici etiam inter ipsos Italos non levibus indiciis suspicantur: tum quoque ut ea, quæ summus ille COPERNICus circa intricatum Axis Terreni motum, ut mutationem obliquitatis Eclipticæ salvaret, ingeniose imaginatus est, sic etiam quodammodo examinari queant. Quamvis (ut dicam, quod res postulare videtur) etiam manente perpetuo eâdem exacto Poli supra quemvis Horizontem Altitudine ejus hac in parte Hypothesis constare possit, modo non alia obstarent: Quamvis de his nunc subtiliter disputare, meamque censuram interponere nostri non sit instituti, neque locus patiatur. Hæc autem in ALEXANDriâ præcipue factitanda experiundaque censerem, quod quam maxime credibile sit, PTOLEmæum principalem in Astronomicis Artificem, loci |ejus in quo vixit, latitudinem, seu, quod idem est, Poli sublimitatem quam exactissime olim nimirum ante quindecim circiter sæcula demensum fuisse: ita ut unius vel alterius scrupuli non lateat error, quin 32. Gradus deficientibus solummodo duobus Minutis ea adimpleat: quod et quidam ex ejus antecessoribus adinvenerunt. Nam quæ de aliis Poli vel Æquatoris inclinationibus, ab ipso in Geographicis, vel etiam alibi ab aliis referuntur, fide exactâ carent: et ut plurimum secundum æstimationem lato modo sumpta sunt: quemadmodum et in affixis Sideribus, quæ in uno aliquo Horizonte pro majore parte singulis Annis visuntur et observari possunt, non ea, quæ requirebatur, secundum longitudinis et latitudinis dimensionem adhibita est diligentia. Multo igitur facilior lapsus contingere potuit in Terreni Orbis locis non ita patentibus, et observationi in uno aliquo situ obsecundantibus. Neque etiam, quæ veteres in præcipuarum quarundam civitatum latitudinibus rimandis ex proportione Gnomonis et umbræ prodiderunt, ad amussim rite se habere credibile est; siquidem umbræ extremitas non satis præcise pateat, et longissimum oporteat esse Gnomonem, exactissimeque ad suum planum dispositum, qui talia in ipso Minuto pandat. Taceo, quod Æquinoctialia momenta, circa quæ hanc pragmateiam ut plurimum exercuerunt, illis non tam præcise cognita fuerint, atque hæc postulat operatio. Cumque sol circa Æquinoctia citissime Declinationem variet, pronum erat aliqualem hac in parte committere deviationem, licet sensibus oculorum non admodum obviam. |Quare ea, quæ de relatione Umbræ ad Gnomonem in urbe ROMA a PLINIO referuntur, quod sit in Æquinoctiis veluti 8. ad 9. etsi rite expensa, Solisque semidiametro una considerata probent quodammodo, eandem nunc esse ROMÆ Axis Mundani inclinationem, quæ olim fuit temporibus PLINII, collatione nimirum factâ cum iis quæ ante centum circiter Annos a præstantissimo illo Mathematico JOHANNE REGIOMontano isthic explorata leguntur. Attamen cum scrupulus adhuc moveri queat, an satis præcise antiquitus commensurationes istæ Gnomonicæ acceptæ sint; nihilo ferme certiores sumus in his, quam antea. Nolo nunc insinuare, quod et ipsa Regiomontani denotatio fluxa sit; adeo ut sibi ipsi intra quatuor minuta non constet. Quin et hæc ipsa, quæ attulit ex loco Solis non satis comperto, ideoque Declinatione ejus dubiâ paulo audentius protulit: Ut de refractione, atque Parallaxi Solis, quæ duo neglexisse videtur, nihil addam. Nullâ igitur aliâ ratione, quantum ego quidem video, indubitate experiri licebit, an aliquatenus Axis revolutionis Universi, motusque diurni sese alterârit respectu certi Horizontis in Terrâ, præterlabentibus aliquot sæculis, quam si nunc, ALEXANDRIÆ potissimum (uti dictum est) Poli elevatio quam accuratissime denotaretur; atque cum veteri illa Ptolemaicâ conferretur.
|Porro non solum hoc, ea in ÆGYPTO noviter instituta animadversio commodi largiretur; sed et multæ fixæ Stellæ isthic unâ eâdemque operâ Cœlitus denotari possent, quæ in nostris Horizontibus nunquam oriuntur usque ad ipsum Canopum. In Sole quoque et Lunâ ac cæteris Planetis plurima isthic tam in refractionibus, quam aliis ad eorum normam subtilissime scrutandam facientia explorari: per quæ veterum ibi degentium animadversiones limitari poterint; atque in ea, quæ in his Borealibus locis deprehensa sunt, simul disquiri: quatenus videlicet cum iis conveniant nec ne: multaque præterea Astronomiæ in integrum restituendæ hinc provenire subsidia: quæ sigillatim omnia enumerare, nimis longum foret.
Vos igitur, Illustrissimi et Potentissimi VENETI, si huc eximiam et laude dignissimam curam adhibere, veluti antea mihi de vestrâ præclarâ intentione innotuit, non degravemini, feceritis sane rem non saltera utilem, diuque frustra desideratam; sed et ad omnem Posteritatem inclytæ vestræ laudis, quæ alias late elucet, memoriâ dignissimam.
Ego vero, quantum in me est, huic Negotio auxiliatrices etiam ferre manus, sive Instrumenta, et media ordinando, sive ea, quæ facienda sint, præscribendo, nullatenus erga vos meo defuturus sum officio, quod vobis omni cum obsequio semper reverenter offero: quamvis non diffitear, inveniri in Italiâ, adeoque in vestrâ inclytâ urbe, qui hæc ipsa, et alia huc pertinentia me longe expeditius præstare queant. Neque enim deerunt Marones, ubi adfuerint Mœcenates.